*20:1 In finem. Tertius psalmus de duabus naturis in Christo, cœlestem regem describit, ut auditu credat mundus, quem visum contemnit Judæus. Demonstrativam facit orationem in laudem Dei.
†20:2 Domine in virtute tua lætabitur. CASS. Summam proponit, scilicet, meritum et præmium.
‡20:4 Quoniam prævenisti. CASS. Diapsalma; virtutes ejus et gloriam describit, etc., usque ad quasi capiti in coronam. Coronam. Ibid. Quia circumitus Apostolorum docentem ambiebat, vel totus mundi circulus, id est, Ecclesia generalis.
§20:6 In salutari tuo: gloriam et magnum decorem, etc. CASS. Verbo Patris, quæ inde gloria. Gloriam de judicio, quia in Deitate judicabit. Decorem in majestate, quæ tunc apparebit. Gloriam et magnum decorem, etc. Gloriosus, ut Petrus, cujus umbra infirmi sanabantur; et decor est super eum, præter quem non est aliud fundamentum. Ideo super eum, quoniam dabis.
**20:7 In gaudio cum vultu tuo. Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia, etc. ID.. Id est, de hoc quod sui gaudebunt cum tua præsentia, quando eris omnia in omnibus.
††20:9 Inveniatur manus tua, etc. ID. De pœnis inimicorum, ut supra de laudibus Christi.
‡‡20:11 Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum. Non erit eis fructus beatitudinis in terra viventium.
§§20:13 Quoniam pones. CASS. Dicta de futura, etc., usque ad ut cum putarent occidere, salus fieret.
***20:14 Exaltare. ID. Conclusio.