19
In finem. Psalmus David.* In finem. CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura.
[Exaudiat te Dominus in die tribulationis; protegat te nomen Dei Jacob. Exaudiat: quæ tempore tribulationis vult ei fieri. In die tribulationis, quo majori desiderio Deum precamur. Dei Jacob, ut sicut illi, ita tibi gratiam benedictionis det, et præponat Judæis.
Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te. Mittat: pater. Auxilium, misso Filio.
Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.§ Memor. Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo. Sacrificii. Ibid. Sacrificium Ecclesiæ prævidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi.
Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.** Tribuat. Diapsalma, quæ tempore gloriæ optat et affirmat. Omne. AUG. Non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum; sed et quo cæcitas ex parte contigit in Isræl, et sic omnis Isræl salvus fieret.
Lætabimur in salutari tuo; et in nomine Dei nostri magnificabimur.†† Lætabimur. Ibid. Ideo hæc oratio, quia lætabimur et magnificabimur, ostendit se unum de Ecclesia tanto ante tempore.
Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.‡‡ In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt.
Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
Ipsi obligati sunt, et ceciderunt; nos autem surreximus, et erecti sumus.
10 Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]

*19:1 In finem. CASS. Figura operandi, quæ ventura sunt Propheta canit. Ibid. Propheta ex nimia charitate optat prospere evenire Ecclesiæ, quæ per Christum videbat ventura.

19:2 Exaudiat: quæ tempore tribulationis vult ei fieri. In die tribulationis, quo majori desiderio Deum precamur. Dei Jacob, ut sicut illi, ita tibi gratiam benedictionis det, et præponat Judæis.

19:3 Mittat: pater. Auxilium, misso Filio.

§19:4 Memor. Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo. Sacrificii. Ibid. Sacrificium Ecclesiæ prævidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi.

**19:5 Tribuat. Diapsalma, quæ tempore gloriæ optat et affirmat. Omne. AUG. Non solum quo animam posuisti pro vita plurimorum; sed et quo cæcitas ex parte contigit in Isræl, et sic omnis Isræl salvus fieret.

††19:6 Lætabimur. Ibid. Ideo hæc oratio, quia lætabimur et magnificabimur, ostendit se unum de Ecclesia tanto ante tempore.

‡‡19:7 In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt.