9
Et respondens Job, ait:* Et respondens Job ait. GREG. in Job. Perversi, quibus loquens persona displicet, omnia quæ dicit, prava seu recta impugnant; sed Job cui non displicet persona, sed culpa, videns Baldath recta dixisse: Nunquid Deus supplantat judicium: et vera contra hypocritas protulisse, audita probat. Vere scio quod homo humilis et Deo suppositus justitiam accipit, compositus perdit, quia qui se ei comparat, quod Dei est sibi arrogans, bono quod accepit, se privat. Sed et omne meritum nostræ virtutis si districte judicetur vitium est. [Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo. Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Si voluerit contendere cum eo, Ibid. de suis meritis præsumendo, et gloriam suæ virtutis, non Deo, sed sibi arrogando. Non poterit ei respondere unum pro mille. Ibid. Id est non poterit se, etc., usque ad ne autem contendat, infirmum terreat visa ejus potentia. Sapiens corde est, et fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit? Quis restitit ei et pacem habuit. Quis creat ut sibi creata conveniant, ordinat in quo sit eis pax, et qui ejus dispositioni repugnare conatur, pacem perdit, ut angelus, qui, sua inquietudine elatus, homo qui carnis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit. Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.§ Qui transtulit montes, etc. Ibid. Dicta generaliter confusione superbiæ, quæ pœna maneat elatos in interitu Isræl ostendit. Transtulit montes, sanctos prædicatores a Judæis ad gentes, quod nescierunt Judæi, qui, in hoc subversi sunt, putantes sibi gaudium quod lumen perdiderunt. Translatis montibus, commovet terras. Qui commovet terram de loco suo, et columnæ ejus concutiuntur.** Commovet terram de loco. Quia Judæos de finibus suis per Romanos extraxit. Columnæ. Sacerdotes, principes, legis doctores. Concussi sunt, quia nec ipsi sibi vivere permissi sunt, unde apostolos expulerunt, præterea in erroris sui tenebris deserti sunt. Qui præcipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.†† Qui præcipit soli. Ibid. Sol per diem lucet, etc., usque ad in omnes gentes dilatatur. Unde: Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris.‡‡ Qui extendit cœlos. Ibid. Id est, apostolos a Judæis fugatos ubique facit honorari. Solus. Qui mire hoc dispensavit, et cum amaritudo mundi in nece bonorum sæviret. Graditur super fluctus, id est, calcat dum mitigat admiratione signorum. Jeremias: Posui arenam terminum mari Jer. 5, id est, ad frangendam gloriam mundi, abjectos et pauperes elegit; dum autem mare sævit, Ecclesia proficit. Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.§§ Qui facit arcturum. Ibid. Nominibus philosophorum utitur, etc., usque ad imo ut arcturus versatur, erigitur. Oriona. Ibid. Qui hiemali tempore oriuntur, etc., usque ad sed placidos in eorum necem erexit. Hyadas. In fronte Tauri in vere nascuntur, etc., usque ad supernæ patriæ interna perveniat, unde addit: Et interiora austri. Auster fervor Spiritus sancti, etc., usque ad melius deficiendo comprehendit, dicens: 10 Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.*** Qui facit mihi. Melius explet, qui se non posse explere fatetur, et facundius loquitur qui obstupescendo tacet. Magna virtute. Et incomprehensibilia ratione. Et mirabilia quorum non multiplicitate. Sed quid miremur quæ extra nos sunt, cum et hoc quod erga nos agitur, ignoramus? Si venerit ad me. 11 Si venerit ad me, non videbo eum; si abierit, non intelligam.††† Si venerit ad me. Ibid. Venit, cum dona dat, etc., usque ad et tamen sic cæcus homo rationem reddet de actibus Deo. 12 Si repente interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita facis?‡‡‡ Si repente inter. Ibid. Repente interrogat, cum inopinatos, etc., usque ad, quod planius ostenditur dum subditur: Quis dicere potest, cur ita facis? Facta Dei debemus venerari, etc., usque ad quam superbus inexstinguibiliter accendit, unde ait: 13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.§§§ Deus cujus iræ resistere nemo potest. Moyses et Phinees et alii sancti, etc., usque ad ab his reversus ad se humiliter præ potestate Dei sibi vilescit. 14 Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo?* Quantus ergo se. Ibid. Id est, si angelus hunc considerare non sufficit, qua mente de ejus judiciis disputo qui carne premor? Verba nostra ad Deum sunt opera, sed his quia non potest homo loqui cum Deo, quia in eis apud subtile judicium Dei nulla fiducia est, unde addit: 15 qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor. Qui etiam si habuero, etc., deprecabor. Prece post justitiam Dei indiget, ut quæ minus ex se, ex pietate judicis valeat. Etsi plena in perfectioribus sit justitia, haberi de illa, Quidpiam, dicitur, quia mens hominis quæ comprehendit vix peragit, et parum est quod comprehendit. Oratio vero, quia multis cogitationibus quatitur, etsi auditur, repelli timet. 16 Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam. Cum invocantem exaudierit me non. Ibid. Cum enim ut ait David modo ascendunt usque ad cœlos Psal. 106., cum summa penetrant, modo descendunt in abyssos, per turpia tentamenta, certitudinem exauditionis non habent. Vide quam subtiliter se judicat, infirmitatem suam aperit. Quantus ergo. In justitia non confidit, sed ad precem confugit: qui, etiamsi habuero quidpiam justum, de ipsa quoque prece pavidus ait: Cum invocantem. Ideo sic circumspicit, quia vim judicii se non posse ferre videt, de quo ait: 17 In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.§ In turbine etiam conteret me. Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur. Turbine: quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait: Multiplicabit vulnera mea. Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei. Sine causa. Pro æstimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Hæc etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens prævidit, et prævidens pertulit, unde ait: Et multiplicabit vulnera mea sine causa, quia non pro culpa percussus est, unde supra, ut affligerem eum frustra. 18 Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.** Non concedit. GREG. Plena probatio: extra lacerant tormenta, intus castigant tentamenta, unde se impletum amaritudinibus dicit, sed mitigat vim doloris æquitas et potentia ferientis. Et hoc est: 19 Si fortitudo quæritur, robustissimus est; si æquitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.†† Si fortitudo quæritur. Quasi: nemo audet, quia ille merita examinat, qui per alienum testimonium ea non explorat, sed tacitus considerator diu exspectat. Alius non potest mihi esse testis, quia nec ego ipse mihi. 20 Si justificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.‡‡ Si justificare. Ibid. Non sufficio esse testis innocentiæ, nec scio quod eam habeam. 21 Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.§§ Si simplex fuero. Qui scit bona quæ agit, etc., usque ad hoc exsilium cæcitatis ægre fert, unde subdit: Et tædebit me vitæ meæ. Sed est consolatio hujus caliginis reducta animo justa potentia Dei: quæ et iniquos punit, et justos transcendit. 22 Unum est quod locutus sum: et innocentem et impium ipse consumit.*** Unum est quod locutus sum. Ibid. Vel innocens consumitur, etc., usque ad nostram duplam carnis et animæ destruat. 23 Si flagellat, occidat semel, et non de pœnis innocentum rideat.††† Si flagellat, occidat se. Ibid. Ridere Dei est afflictioni, etc., usque ad quod solus carnis mortem pertulit, aperit. 24 Terra data est in manus impii; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?‡‡‡ Terra data. Vel tradita. Terra caro, impius diabolus. Manus ejus, occisores Christi, etc., usque ad quam Christus venerit. 25 Dies mei velociores fuerunt cursore; fugerunt, et non viderunt bonum.§§§ Dies mei velociores fuerunt cursore. Ibid. Cursoris est, secutura nuntiare: sic omnes electi ante adventum nuntiantes Christum cursores fuerunt; sed quia ante moriuntur, transire se velocius cursore dolent, ut non videant præsentem illum qui singulariter bonus dicitur; de quibus etiam addit 26 Pertransierunt quasi naves poma portantes; sicut aquila volans ad escam.* Quasi naves. Qui poma portat odore fruitur, etc., usque ad per compassionem ad eorum duritiam quoque sermo vertitur ita. 27 Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et dolore torqueor. Cum dixero: nequaquam. Ibid. Isræl ut prius noluit loqui, cum quem prædixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiæ ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus æternis. Dies mei velocius transierunt. Ibid. Primus homo sic conditus est, ut vita ejus per tempora possit tendi, non evolvi; sed quia peccavit decursum pertulit, quem homo semper tolerat, et tamen optat, dum vivere appetit. Hujus decursus damna voce humani generis gemit. Fugerunt, quia ad lucem stare homo noluit, fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est, videre possit, ad quod conditus fuit. Quasi naves poma portantes. Ibid. Fructus terræ per fluctus, etc., usque ad quæ cogitatio ne in superbiam erumpat, humiliter se comprimit dicens: Nequaquam ita loquar. Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quæ alta quærebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quæ de se sunt, cæcatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit: Verebar omnia, etc. 28 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Verebar omnia opera. Ibid. Bona quidem erant, etc., usque ad quasi nec per labores ad vitam perveniat, unde: 29 Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi?§ Si autem et sic impius sum. Non pœnitet laborasse, sed inter labores de præmiis incertum se esse dolet. Ita est incertus justus, ut confidat, ita confidit ne securus torpeat. Frustra: dico quia. 30 Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ,** Si lotus fuero quasi aquis nivis. Qui conterit se ut lamentis, etc., usque ad qui compungitur in prece pro terrenis, aqua terræ. Manus, Ibid. sunt opera. Velut mundissimæ, quasi non vere mundæ sub hac corruptione. 31 tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.†† Intinges id est, intinctum demonstrabis, quia quanto plus ei approximamus, sordes nostras ex ejus munditia agnoscimus. Vestimenta. Vestimentum animæ est corpus quod præcepit Salomon omni tempore candidum esse, et si sit mistum sanguine, id est carnalibus desideriis, dicit Isaias comburendum Isa. 9. Abominabuntur, id est, abominabilem reddent, ut de Juda dicitur: Possedit agrum de mercede iniquitatis, id est, possideri fecit. In abominatione vestis hoc gravius habet, quod sensum sui reprehensoris ignorat. 32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.‡‡ Neque enim viso. Inter homines, et audimus objecta, et ad ea respondemus et audimur; sed in judicio Dei, ipse nos audit, quia videt omnia quæ agimus, sed non audimus eum, quia quod ei displicet plene non intelligimus. Non ex æquo potest audiri. 33 Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.§§ Utrumque valeat: id est Deum et me possit: Arguere. Arguit, qui ex auctoritate rationis, etc., usque ad quod corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit, unde addit: 34 Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.*** Auferat a me virgam legis qua punit; sed eam Christus abstulit, et per mansuetudinem vias vitæ ostendit. Voluit ut Deus timeri, sed ut pater amari. 35 Loquar, et non timebo eum; neque enim possum metuens respondere.]††† Loquar et non timebo eum. Ibid. Jam non habet metum, sed ut ad patrem affectum. Ecce baculus, id est timor legis missus non suscitat puerum; sed ipse Elisæus, puero contemperatus, et septies aspirans, id est per amorem spiritus. GREG. Respondere est factis digna recompensare, sed beneficiis Dei nemo serviliter timens respondet? Tantummodo qui per fiduciam amoris non timet digna ei reddi obsequia. Non est purus, qui mala ageret, si liceret. Amanti autem est tædium hujus vitæ, quæ prius dulcis erat etiam mœrens eam tolerat.

*9:1 Et respondens Job ait. GREG. in Job. Perversi, quibus loquens persona displicet, omnia quæ dicit, prava seu recta impugnant; sed Job cui non displicet persona, sed culpa, videns Baldath recta dixisse: Nunquid Deus supplantat judicium: et vera contra hypocritas protulisse, audita probat. Vere scio quod homo humilis et Deo suppositus justitiam accipit, compositus perdit, quia qui se ei comparat, quod Dei est sibi arrogans, bono quod accepit, se privat. Sed et omne meritum nostræ virtutis si districte judicetur vitium est.

9:3 Si voluerit contendere cum eo, Ibid. de suis meritis præsumendo, et gloriam suæ virtutis, non Deo, sed sibi arrogando. Non poterit ei respondere unum pro mille. Ibid. Id est non poterit se, etc., usque ad ne autem contendat, infirmum terreat visa ejus potentia.

9:4 Quis restitit ei et pacem habuit. Quis creat ut sibi creata conveniant, ordinat in quo sit eis pax, et qui ejus dispositioni repugnare conatur, pacem perdit, ut angelus, qui, sua inquietudine elatus, homo qui carnis molestia vexatur, quia conditori subesse noluit, pacem uterque amisit.

§9:5 Qui transtulit montes, etc. Ibid. Dicta generaliter confusione superbiæ, quæ pœna maneat elatos in interitu Isræl ostendit. Transtulit montes, sanctos prædicatores a Judæis ad gentes, quod nescierunt Judæi, qui, in hoc subversi sunt, putantes sibi gaudium quod lumen perdiderunt. Translatis montibus, commovet terras.

**9:6 Commovet terram de loco. Quia Judæos de finibus suis per Romanos extraxit. Columnæ. Sacerdotes, principes, legis doctores. Concussi sunt, quia nec ipsi sibi vivere permissi sunt, unde apostolos expulerunt, præterea in erroris sui tenebris deserti sunt.

††9:7 Qui præcipit soli. Ibid. Sol per diem lucet, etc., usque ad in omnes gentes dilatatur. Unde:

‡‡9:8 Qui extendit cœlos. Ibid. Id est, apostolos a Judæis fugatos ubique facit honorari. Solus. Qui mire hoc dispensavit, et cum amaritudo mundi in nece bonorum sæviret. Graditur super fluctus, id est, calcat dum mitigat admiratione signorum. Jeremias: Posui arenam terminum mari Jer. 5, id est, ad frangendam gloriam mundi, abjectos et pauperes elegit; dum autem mare sævit, Ecclesia proficit.

§§9:9 Qui facit arcturum. Ibid. Nominibus philosophorum utitur, etc., usque ad imo ut arcturus versatur, erigitur. Oriona. Ibid. Qui hiemali tempore oriuntur, etc., usque ad sed placidos in eorum necem erexit. Hyadas. In fronte Tauri in vere nascuntur, etc., usque ad supernæ patriæ interna perveniat, unde addit: Et interiora austri. Auster fervor Spiritus sancti, etc., usque ad melius deficiendo comprehendit, dicens:

***9:10 Qui facit mihi. Melius explet, qui se non posse explere fatetur, et facundius loquitur qui obstupescendo tacet. Magna virtute. Et incomprehensibilia ratione. Et mirabilia quorum non multiplicitate. Sed quid miremur quæ extra nos sunt, cum et hoc quod erga nos agitur, ignoramus? Si venerit ad me.

†††9:11 Si venerit ad me. Ibid. Venit, cum dona dat, etc., usque ad et tamen sic cæcus homo rationem reddet de actibus Deo.

‡‡‡9:12 Si repente inter. Ibid. Repente interrogat, cum inopinatos, etc., usque ad, quod planius ostenditur dum subditur: Quis dicere potest, cur ita facis? Facta Dei debemus venerari, etc., usque ad quam superbus inexstinguibiliter accendit, unde ait:

§§§9:13 Deus cujus iræ resistere nemo potest. Moyses et Phinees et alii sancti, etc., usque ad ab his reversus ad se humiliter præ potestate Dei sibi vilescit.

*9:14 Quantus ergo se. Ibid. Id est, si angelus hunc considerare non sufficit, qua mente de ejus judiciis disputo qui carne premor? Verba nostra ad Deum sunt opera, sed his quia non potest homo loqui cum Deo, quia in eis apud subtile judicium Dei nulla fiducia est, unde addit:

9:15 Qui etiam si habuero, etc., deprecabor. Prece post justitiam Dei indiget, ut quæ minus ex se, ex pietate judicis valeat. Etsi plena in perfectioribus sit justitia, haberi de illa, Quidpiam, dicitur, quia mens hominis quæ comprehendit vix peragit, et parum est quod comprehendit. Oratio vero, quia multis cogitationibus quatitur, etsi auditur, repelli timet.

9:16 Cum invocantem exaudierit me non. Ibid. Cum enim ut ait David modo ascendunt usque ad cœlos Psal. 106., cum summa penetrant, modo descendunt in abyssos, per turpia tentamenta, certitudinem exauditionis non habent. Vide quam subtiliter se judicat, infirmitatem suam aperit. Quantus ergo. In justitia non confidit, sed ad precem confugit: qui, etiamsi habuero quidpiam justum, de ipsa quoque prece pavidus ait: Cum invocantem. Ideo sic circumspicit, quia vim judicii se non posse ferre videt, de quo ait:

§9:17 In turbine etiam conteret me. Qui in tranquillitate exspectatus contempsit, in turbine conteretur. Turbine: quia in commotione elementorum ibi districte requiri opera timet: cum et quosdam sine operibus originali reatu damnari videt, quorum voce ait: Multiplicabit vulnera mea. Quia ipsi nihil egerunt, unde dicitur: Non est mundus in conspectu ejus, nec infans unius diei. Sine causa. Pro æstimatione humani sensus; sed apud Deum justum est, ut arbor in ramis amaritudinem servet, quam traxit a radice. Hæc etiam spiritualiter de Job, qui flagella Dei in turbine, et metuens prævidit, et prævidens pertulit, unde ait: Et multiplicabit vulnera mea sine causa, quia non pro culpa percussus est, unde supra, ut affligerem eum frustra.

**9:18 Non concedit. GREG. Plena probatio: extra lacerant tormenta, intus castigant tentamenta, unde se impletum amaritudinibus dicit, sed mitigat vim doloris æquitas et potentia ferientis. Et hoc est:

††9:19 Si fortitudo quæritur. Quasi: nemo audet, quia ille merita examinat, qui per alienum testimonium ea non explorat, sed tacitus considerator diu exspectat. Alius non potest mihi esse testis, quia nec ego ipse mihi.

‡‡9:20 Si justificare. Ibid. Non sufficio esse testis innocentiæ, nec scio quod eam habeam.

§§9:21 Si simplex fuero. Qui scit bona quæ agit, etc., usque ad hoc exsilium cæcitatis ægre fert, unde subdit: Et tædebit me vitæ meæ. Sed est consolatio hujus caliginis reducta animo justa potentia Dei: quæ et iniquos punit, et justos transcendit.

***9:22 Unum est quod locutus sum. Ibid. Vel innocens consumitur, etc., usque ad nostram duplam carnis et animæ destruat.

†††9:23 Si flagellat, occidat se. Ibid. Ridere Dei est afflictioni, etc., usque ad quod solus carnis mortem pertulit, aperit.

‡‡‡9:24 Terra data. Vel tradita. Terra caro, impius diabolus. Manus ejus, occisores Christi, etc., usque ad quam Christus venerit.

§§§9:25 Dies mei velociores fuerunt cursore. Ibid. Cursoris est, secutura nuntiare: sic omnes electi ante adventum nuntiantes Christum cursores fuerunt; sed quia ante moriuntur, transire se velocius cursore dolent, ut non videant præsentem illum qui singulariter bonus dicitur; de quibus etiam addit

*9:26 Quasi naves. Qui poma portat odore fruitur, etc., usque ad per compassionem ad eorum duritiam quoque sermo vertitur ita.

9:27 Cum dixero: nequaquam. Ibid. Isræl ut prius noluit loqui, cum quem prædixit negavit: in quo facies ejus interior commutatur sordibus perfidiæ ut non agnoscatur a Deo, unde restat torqueri doloribus æternis. Dies mei velocius transierunt. Ibid. Primus homo sic conditus est, ut vita ejus per tempora possit tendi, non evolvi; sed quia peccavit decursum pertulit, quem homo semper tolerat, et tamen optat, dum vivere appetit. Hujus decursus damna voce humani generis gemit. Fugerunt, quia ad lucem stare homo noluit, fugiendo visum perdidit, ne bonum quod est, videre possit, ad quod conditus fuit. Quasi naves poma portantes. Ibid. Fructus terræ per fluctus, etc., usque ad quæ cogitatio ne in superbiam erumpat, humiliter se comprimit dicens: Nequaquam ita loquar. Sed infirmus a tali inquisitione compescar. In quo facies mentis commutatur, quia quæ alta quærebat, infirmam se videns, veneratur quod ignorat. In qua est dolor, quia valde affligitur qui ad intelligenda quæ de se sunt, cæcatur. His communibus malis sua propria adjungere metuit: Verebar omnia, etc.

9:28 Verebar omnia opera. Ibid. Bona quidem erant, etc., usque ad quasi nec per labores ad vitam perveniat, unde:

§9:29 Si autem et sic impius sum. Non pœnitet laborasse, sed inter labores de præmiis incertum se esse dolet. Ita est incertus justus, ut confidat, ita confidit ne securus torpeat. Frustra: dico quia.

**9:30 Si lotus fuero quasi aquis nivis. Qui conterit se ut lamentis, etc., usque ad qui compungitur in prece pro terrenis, aqua terræ. Manus, Ibid. sunt opera. Velut mundissimæ, quasi non vere mundæ sub hac corruptione.

††9:31 Intinges id est, intinctum demonstrabis, quia quanto plus ei approximamus, sordes nostras ex ejus munditia agnoscimus. Vestimenta. Vestimentum animæ est corpus quod præcepit Salomon omni tempore candidum esse, et si sit mistum sanguine, id est carnalibus desideriis, dicit Isaias comburendum Isa. 9. Abominabuntur, id est, abominabilem reddent, ut de Juda dicitur: Possedit agrum de mercede iniquitatis, id est, possideri fecit. In abominatione vestis hoc gravius habet, quod sensum sui reprehensoris ignorat.

‡‡9:32 Neque enim viso. Inter homines, et audimus objecta, et ad ea respondemus et audimur; sed in judicio Dei, ipse nos audit, quia videt omnia quæ agimus, sed non audimus eum, quia quod ei displicet plene non intelligimus. Non ex æquo potest audiri.

§§9:33 Utrumque valeat: id est Deum et me possit: Arguere. Arguit, qui ex auctoritate rationis, etc., usque ad quod corda delinquentium mansuetudine potius quam terrore correxit, unde addit:

***9:34 Auferat a me virgam legis qua punit; sed eam Christus abstulit, et per mansuetudinem vias vitæ ostendit. Voluit ut Deus timeri, sed ut pater amari.

†††9:35 Loquar et non timebo eum. Ibid. Jam non habet metum, sed ut ad patrem affectum. Ecce baculus, id est timor legis missus non suscitat puerum; sed ipse Elisæus, puero contemperatus, et septies aspirans, id est per amorem spiritus. GREG. Respondere est factis digna recompensare, sed beneficiis Dei nemo serviliter timens respondet? Tantummodo qui per fiduciam amoris non timet digna ei reddi obsequia. Non est purus, qui mala ageret, si liceret. Amanti autem est tædium hujus vitæ, quæ prius dulcis erat etiam mœrens eam tolerat.