8
Respondens autem Baldad Suhites, dixit:* Respondens autem. GREG. Sciendum est imprimis, quia sicut Eliphaz sanctissimum Job de superbia principaliter notavit, licet et de hypocrisi breviter tetigerit, ita et iste de hypocrisi principaliter notare intendit; sed priusquam hoc faciat, quiddam præmittit unde perpenditur quam onerosa ei fuerint verba ipsius Job, verba scilicet ædificationis: quasi ergo ulterius bene loquentem pati non possit, indignative in hæc verba prorupit, dicens: [Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? Usquequo loqueris talia. Quasi dicat: quare loqueris inutilia? et spiritus multiplex. Usque loqueris talia. Ibid. Quia gravia sunt iniquo verba ædificationis quasi ferre non possit; et quia non vult corrigi, bene dicta criminatur. Et spiritus multiplex. Ibid. Dum multiplicitatem sermoni ejus tribuit, inopiam intelligentiæ ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. Alii enim ampli sunt ore et sensu, qui laudandi sunt; alii vero utroque stricti, qui miserandi; alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adjuvandi; alii sensu inopes, sed lingua torrentes, qui despiciendi: quod iste in crimen Job torquet. Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? Nunquid Deus. GREG. Hæc Job nec negaverat nec ignorabat, etc., usque ad quasi juste perierint, alios feriunt, unde subdit: Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:§ Etiamsi filii tui peccaverunt, etc. Si diluculo: quasi ipsi in luce, Ecclesia sit in nocte: quam vocant, ut per cognitionem Dei surgat, et per precem pœnitentiæ præterita diluat, si mundus in cogitatione, rectus in opere. tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus; si mundus et rectus incesseris: statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiæ tuæ,** Evigilabit. Qui ab adjutorio tui modo errantis dormit. Et pacatum reddet. GREG. Id est præsentis vitæ tranquillitatem restituet, quam solam æstimant esse Dei remunerationem. Habitaculum justi. Ibid. Consilium mentis dicunt quod pacatur, quia si eos ad sua trahunt, a contentione conticescunt. Opes quoque intelligentiæ promittunt dicendo. in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.†† In tantum. Sed quia verbis eorum non facile creditur, sententias patrum in argumentum sui erroris inflectunt, unde additur: Ut priora. Quia et amissa recuperari, et adhuc majora præsentis vitæ præmia promittunt. Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam‡‡ Interroga enim genera. Non videri, sed investigari monent, quia hoc nolunt conspici, quod liquido patet cunctis. (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),§§ Hesterni: aliquando moraliter docent ex præteritis præsentia conjici, scilicet ex transitu eorum quod hæc nulla sint, unde subdit, hesterni. Quia, si pristina recolitur generatio, hæc vita cito transire ut umbra cognoscitur. 10 et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.*** Ipsi docebunt. Laudant patres nobiscum, unde magis nos impugnet. De corde. Ibid. Quasi tu habes simplicitatem spiritus in ore, non in corde: illi contra. Sæpe mali, se non attendentes, bonos lacerant, et vel bona, quæ non videndo, sed audiendo didicerunt, proferunt; vel mala, quæ ipsi agunt, aliis ingerunt, et ita factis se excusant, verbis judicant. Sic Baldath simulator justitiæ contra hypocritas mira dicit, et de his docere justum præsumit, quæ convenirent pravis. Vecors qui, hortis sitientibus, in flumine aquam fundit. 11 Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua?††† Nunquid vivere potest. Ibid. Scirpo vel carecto hypocritam comparat, etc., usque ad sed alienis criminibus ostendat. Ante omnes herbas. Ibid. Et justi herbæ, secundum carnem, quia omnis caro fenum Isa. 48.; qui arescunt, quia eorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed hypocritarum ante: quia mox bona deserunt, ut ea consecuti sunt, propter quæ simulaverunt. Hi sunt fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit. 12 Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. 13 Sic viæ omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritæ peribit.‡‡‡ Sic viæ omnium. Ecce cui comparat scirpum vel carectum: spes hypocritæ est gloria, et hujusmodi sæcularia, quæ pereunt; æterna permanent. 14 Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.§§§ Non ei placebit vecordia. Ibid. Vecordia est magnam rem vili pretio vendere, id est, bona laboriosa agere pro favore: hac modo delectatur, sed in pœna displicebit, et tunc sciet nihil fuisse omnia quæ transierunt, unde: Et sicut tela aranearum fiducia ejus. Tela aranearum studiose texitur, flatu venti dissipatur: sic, quidquid hypocrita exsudat, favoris aura tollit. 15 Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.* Innitetur super domum suam. Domus mentis, est quælibet res quam per dilectionem habitat animus: domus ergo hypocritæ, est favor. Vel, domus est fiducia sanctitatis, quæ coram hominibus, sed non coram Deo stabit. 16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. Humectus videtur. Scirpus, hypocrita, in nocte humidus videtur, id est, gratia sanctitatis infusus apparet hominibus, sed coram sole in die judicii arescet. Et in ortu suo germen. Quælibet herba prius a terra producitur, etc., usque ad hypocrita, etiam cum recte agit, a multis vult videri. 17 Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. Super acervum petrarum. Ibid. Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quærenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quæ agit occulta cogitatione laudes quærit, palam habens quod hostes prædentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit: Tollentur omnes in Babylonem II Reg. 20.; ita et dum laus quæritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit: Et inter lapides commorabitur. Quia ibi stat, ubi suæ mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitæ; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur Matth. 25.: et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: hæc est enim lætitia viæ ejus. Hæc est enim lætitia, etc. Ibid. Ut et pro illorum reatu puniatur, sed: 18 Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. 19 Hæc est enim lætitia viæ ejus, ut rursum de terra alii germinentur. 20 Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,§ Deus non projiciet simplicem. Cujus simplicitas modo a calliditate duplicium vocetur fatuitas. Nec porriget manum. Ibid. Ut ab imo quo quærunt gloriam elevet. Maligni sunt hypocritæ qui nec bona bene agunt. Vel quia proximo exterius puros et simplices se ostendunt, interius duplicitatem celant; contra quos dicit Moyses: Non induas vestem ex lana linoque contextam. Deut. 22. 21 donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.** Donec impleatur. Non quod post, quod constat: sed non ante, quod dubium hominibus potest videri: quasi, nec ante judicium simplices deserit, nec malos percutere desinit. Impleatur risu os tuum, id est mens gaudio æternæ securitatis, unde: Et labia tua jubilo. Jubilum cum tanta lætitia corde concipitur, quam sermo non explicet, sed tamen os sonet. 22 Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.]†† Qui oderunt. Ibid. Justorum hostes in judicio confusio induet, quia tunc viso judice mala omnia ante oculos mentis versantur, et reatus deprimens eos undique vestit. Qui ad hoc ideo veniunt, quia sola hic transitoria dilexerunt, unde addit: Et tabernaculum, id est ædificatio æternæ felicitatis, quam supra se casuram multiplicant, ut se hic a necessatibus quasi ab æstu et imbre defendant: in qua mens habitat, quam bonus viator despicit.

*8:1 Respondens autem. GREG. Sciendum est imprimis, quia sicut Eliphaz sanctissimum Job de superbia principaliter notavit, licet et de hypocrisi breviter tetigerit, ita et iste de hypocrisi principaliter notare intendit; sed priusquam hoc faciat, quiddam præmittit unde perpenditur quam onerosa ei fuerint verba ipsius Job, verba scilicet ædificationis: quasi ergo ulterius bene loquentem pati non possit, indignative in hæc verba prorupit, dicens:

8:2 Usquequo loqueris talia. Quasi dicat: quare loqueris inutilia? et spiritus multiplex. Usque loqueris talia. Ibid. Quia gravia sunt iniquo verba ædificationis quasi ferre non possit; et quia non vult corrigi, bene dicta criminatur. Et spiritus multiplex. Ibid. Dum multiplicitatem sermoni ejus tribuit, inopiam intelligentiæ ipsius reprehendit. Et nota esse quatuor genera loquendi. Alii enim ampli sunt ore et sensu, qui laudandi sunt; alii vero utroque stricti, qui miserandi; alii sensu ampli, sed non possunt eloqui, qui sunt adjuvandi; alii sensu inopes, sed lingua torrentes, qui despiciendi: quod iste in crimen Job torquet.

8:3 Nunquid Deus. GREG. Hæc Job nec negaverat nec ignorabat, etc., usque ad quasi juste perierint, alios feriunt, unde subdit:

§8:4 Etiamsi filii tui peccaverunt, etc. Si diluculo: quasi ipsi in luce, Ecclesia sit in nocte: quam vocant, ut per cognitionem Dei surgat, et per precem pœnitentiæ præterita diluat, si mundus in cogitatione, rectus in opere.

**8:6 Evigilabit. Qui ab adjutorio tui modo errantis dormit. Et pacatum reddet. GREG. Id est præsentis vitæ tranquillitatem restituet, quam solam æstimant esse Dei remunerationem. Habitaculum justi. Ibid. Consilium mentis dicunt quod pacatur, quia si eos ad sua trahunt, a contentione conticescunt. Opes quoque intelligentiæ promittunt dicendo.

††8:7 In tantum. Sed quia verbis eorum non facile creditur, sententias patrum in argumentum sui erroris inflectunt, unde additur: Ut priora. Quia et amissa recuperari, et adhuc majora præsentis vitæ præmia promittunt.

‡‡8:8 Interroga enim genera. Non videri, sed investigari monent, quia hoc nolunt conspici, quod liquido patet cunctis.

§§8:9 Hesterni: aliquando moraliter docent ex præteritis præsentia conjici, scilicet ex transitu eorum quod hæc nulla sint, unde subdit, hesterni. Quia, si pristina recolitur generatio, hæc vita cito transire ut umbra cognoscitur.

***8:10 Ipsi docebunt. Laudant patres nobiscum, unde magis nos impugnet. De corde. Ibid. Quasi tu habes simplicitatem spiritus in ore, non in corde: illi contra. Sæpe mali, se non attendentes, bonos lacerant, et vel bona, quæ non videndo, sed audiendo didicerunt, proferunt; vel mala, quæ ipsi agunt, aliis ingerunt, et ita factis se excusant, verbis judicant. Sic Baldath simulator justitiæ contra hypocritas mira dicit, et de his docere justum præsumit, quæ convenirent pravis. Vecors qui, hortis sitientibus, in flumine aquam fundit.

†††8:11 Nunquid vivere potest. Ibid. Scirpo vel carecto hypocritam comparat, etc., usque ad sed alienis criminibus ostendat. Ante omnes herbas. Ibid. Et justi herbæ, secundum carnem, quia omnis caro fenum Isa. 48.; qui arescunt, quia eorum opera cum carnis vita deficiunt. Sed hypocritarum ante: quia mox bona deserunt, ut ea consecuti sunt, propter quæ simulaverunt. Hi sunt fenum tectorum, quod priusquam evellatur, exaruit.

‡‡‡8:13 Sic viæ omnium. Ecce cui comparat scirpum vel carectum: spes hypocritæ est gloria, et hujusmodi sæcularia, quæ pereunt; æterna permanent.

§§§8:14 Non ei placebit vecordia. Ibid. Vecordia est magnam rem vili pretio vendere, id est, bona laboriosa agere pro favore: hac modo delectatur, sed in pœna displicebit, et tunc sciet nihil fuisse omnia quæ transierunt, unde: Et sicut tela aranearum fiducia ejus. Tela aranearum studiose texitur, flatu venti dissipatur: sic, quidquid hypocrita exsudat, favoris aura tollit.

*8:15 Innitetur super domum suam. Domus mentis, est quælibet res quam per dilectionem habitat animus: domus ergo hypocritæ, est favor. Vel, domus est fiducia sanctitatis, quæ coram hominibus, sed non coram Deo stabit.

8:16 Humectus videtur. Scirpus, hypocrita, in nocte humidus videtur, id est, gratia sanctitatis infusus apparet hominibus, sed coram sole in die judicii arescet. Et in ortu suo germen. Quælibet herba prius a terra producitur, etc., usque ad hypocrita, etiam cum recte agit, a multis vult videri.

8:17 Super acervum petrarum. Ibid. Radices sunt cogitationes; lapides, quia non additur vivi, homines boni et mali sunt; hypocrita ergo qui inter lapides moratur, cogitationes in quærenda admiratione hominum multiplicat: per omnia enim quæ agit occulta cogitatione laudes quærit, palam habens quod hostes prædentur. Ut Ezechias, qui post multa beneficia sibi facta, nuntiis regis Babylonis omnia sua bona ostendit: unde mox audit: Tollentur omnes in Babylonem II Reg. 20.; ita et dum laus quæritur, virtus et pulchritudo in manus inimici traditur, unde Baldad dicit: Et inter lapides commorabitur. Quia ibi stat, ubi suæ mentis intentionem solidat: qui etsi sit plenus bonis, si absorbuerit eum Deus, id est, per mortem tulerit, de loco, id est favoribus hujus vitæ; dicet: non novi te, ut fatuis virginibus dicitur Matth. 25.: et merito, quia non satis est ei nisi et alios sibi similes fecerit, et hoc est quod dicit: hæc est enim lætitia viæ ejus. Hæc est enim lætitia, etc. Ibid. Ut et pro illorum reatu puniatur, sed:

§8:20 Deus non projiciet simplicem. Cujus simplicitas modo a calliditate duplicium vocetur fatuitas. Nec porriget manum. Ibid. Ut ab imo quo quærunt gloriam elevet. Maligni sunt hypocritæ qui nec bona bene agunt. Vel quia proximo exterius puros et simplices se ostendunt, interius duplicitatem celant; contra quos dicit Moyses: Non induas vestem ex lana linoque contextam. Deut. 22.

**8:21 Donec impleatur. Non quod post, quod constat: sed non ante, quod dubium hominibus potest videri: quasi, nec ante judicium simplices deserit, nec malos percutere desinit. Impleatur risu os tuum, id est mens gaudio æternæ securitatis, unde: Et labia tua jubilo. Jubilum cum tanta lætitia corde concipitur, quam sermo non explicet, sed tamen os sonet.

††8:22 Qui oderunt. Ibid. Justorum hostes in judicio confusio induet, quia tunc viso judice mala omnia ante oculos mentis versantur, et reatus deprimens eos undique vestit. Qui ad hoc ideo veniunt, quia sola hic transitoria dilexerunt, unde addit: Et tabernaculum, id est ædificatio æternæ felicitatis, quam supra se casuram multiplicant, ut se hic a necessatibus quasi ab æstu et imbre defendant: in qua mens habitat, quam bonus viator despicit.