*19:1 Tunc ergo. Hoc fecit Pilatus, id est, milites facere permisit, vel etiam jussit ut Judæi satiati de pœnis a morte desisterent.
†19:2 Coronam de spinis imposuerunt. In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde præcursor: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Spinæ namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: Terra tua spinas et tribulos germinabit Gen. 3.. Id est, conscientia tua punctiones, et aculeos vitiorum procreare non desistet.
‡19:4 Exivit ergo. Ecce implentur quæ de se prædixerat Jesus occulta potentia, commendatur patientia qua informantur martyres.
§19:5 Et dicit eis. Hic apparet non ignorante Pilato hæc a militibus esse facta, sive jusserit, sive permiserit, ut satiatis Judæis hæc sufficerent, sed magis inardescunt et clamant: Crucifige, crucifige.
**19:7 Filium Dei. Ecce altera major invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni, et tamen utrumque vere erat Christus, et rex et Filius Dei.
††19:9 Jesus autem. Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur: Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum Isa. 53.. Quæ similitudo de agno data est, ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur, sed ut mansuetus pro aliis immolatur.
‡‡19:12 Et exinde. Id est, ex hac causa, ne haberet peccatum occidendi innocentem (et si minus illis invidis) quærebat dimittere, non quod tunc primum quæreret, sed si prius volebat modo quærebat. Si hunc dimittis, non es amicus. Supra legem proposuerunt, secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit: sed quia ille legem gentis alienæ non timet, sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cæsare, quem non potest ut auctorem potestatis suæ contemnere.
§§19:14 Erat autem parasceve. AUG. Parasceve quod interpretatur præparatio, etc., usque ad et eadem est sexta præparationis.
***19:15 Regem vestrum crucifigam? Adhuc terror quem de Cæsare ingerunt superare conatur, dicens: Regem vestrum crucifigam? De ignominia eorum volens eos frangere, quos de ignominia Christi non poterat mitigare.
†††19:16 Tunc ergo. Quia profitentur Cæsarem aperte contra eum esse si alium regem velit eis ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Victus ergo timore, tradidit eis Jesum ut crucifigatur. Tradidit eis Jesum ut crucifigeretur. Eis, non quod ipsi manibus eum acciperent, qui supra hoc excusaverant, sed ut crimine impliciti videantur a quo alieni esse conantur, cum non nisi pro eis hoc faceret Pilatus, unde nec ait ut crucifigerent, sed ut crucifigeretur judicio et potestate Pilati.
‡‡‡19:17 Bajulans. Portabat crucem suam Jesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni, et est crux candelabrum lucernæ quæ non erat sub modio ponenda. Primo Dominus crucem portat, quia prior passus est; postea imposita est Simoni Cyrenæo, quia debemus sequi vestigia.
§§§19:18 Et cum eo. Latro qui permansit in perfidia significat Judæos; qui confitetur, gentes significat.
*19:19 Et erat scriptum. Hæ tres linguæ cæteris eminebant: Hebræa propter Judæos in lege Dei gloriantes; Græca propter gentium sapientes; Latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes.
†19:23 Milites ergo cum crucifixissent eum. Ecce quæ gesta sunt juxta crucem, cum jam crucifixus esset. Quatuor. Quadripertita vestis signat Ecclesiam toto orbe, qui quatuor partibus constat diffusam omnibus partibus æqualiter, id est concorditer distributam. Tunica sortita omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Desuper. Quia charitas supereminet omnibus per totum, quia nemo est ejus expers qui pertinere videatur ad totum, a quo toto, sicut Græca indicat lingua, catholica vocatur Ecclesia, quæ in sorte Dei gratia commendatur.
‡19:26 Cum vidisset ergo Jesus matrem et discipulum stantem quem diligebat. Qui divina facturus, quasi repulit ignotam matrem; jam ostendit venisse horam, quam tunc prædixit, in qua agnoscit de qua fuerat mortaliter natus. Et docet ut a piis filiis impendatur cura parentibus, unde et Apostolus: Si quis suorum curam non habet, fidem negat I Tim. 5., etc.
§19:27 Et ex illa hora accepit eam discipulus. Qui etsi jam non haberet propria, in illa societate centupliciter acceperat, ubi erant omnia communia, nihil habens et omnia possidens.