*20:4 Currebant autem. Joannes significat Synagogam, quæ prior venit ad monumentum sed non intravit, quia prophetias de incarnatione et passione audivit, sed et mortuum credere noluit. Petrus Ecclesiam, quæ cognovit carne mortuum, viventem credidit Deum, post quem et in Judæa in fine intrabit.
†20:7 Separatur. Quia sacramenta Divinitatis incomprehensibilia a nostræ infirmitatis cognitione remota sunt. In involuto, nec finis nec initium aspicitur. Sic celsitudo Divinitatis nec cœpit esse, nec desinit. In unum locum. Quia in scissura mentium Deus non est, sed in unitate. Vel, sudarium capitis passio Christi, cujus sacramenta infidelibus sunt occultata seorsum, quia longe a nostra, quia ille sponte et sine culpa passus, nos inviti cum culpa.
‡20:9 Nondum enim. Scilicet, usque adeo, ut cum ab ipso Domino aperte diceretur propter consuetudinem ab eo audiendi parabolas, non intelligerent.
§20:11 Plorans. Jam plus de sublato quam de occiso plorat, quia tanti magistri cujus vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat et iste dolor ibi eam tenebat. Dum ergo, etc. Cum eum sciret ibi non esse, sed quia nimis dolet, nec suis oculis, nec oculis illorum duorum credentium putavit. Vel potius divino instinctu hoc factum est.
**20:12 Vidit duos. Angeli, id est nuntii, significant Evangelium Christi a capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante sæcula, et homo in fine sæculi. Sedet ergo angelus ad caput, cum dicit: In principio erat Verbum. Ad pedes, cum dicit: Verbum caro factum est. Vel duo angeli duo Testamenta, unum prius, aliud sequens. Conjuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.
††20:13 Quid ploras? Quasi dicat: Noli peccare. Prohibent lacrymas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes, prodit causam lacrymarum: Quia tulerunt Dominum meum, id est corpus Domini mei.
‡‡20:14 Et non sciebat quia Jesus, etc. Quia tergum ad eum habebat quem non resurrexisse credebat; quia amabat et dubitabat, videbat et non cognoscebat.
§§20:15 Quem quæris? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei. Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem quærit ignoret, non enim quærit Christum, sed quem putat raptum. Domine. Quem putat hortulanum dicit Dominum, ut honorificaret hominem a quo rogabat beneficium. Nec sic dicit eum Dominum, sicut illum quem quærit sublatum. Jesum vero agnoscens vocat magistrum, quia recolit eum a quo discernere humana et divina discebat. Si tu sustulisti eum. Non dicit quem, quia hoc in animo agit vis amoris, ut quem semper cogitat nullum alium ignorare credat.
***20:16 Maria. Conversa illa dicit ei: Rabboni, quod dicitur magister. Dicit ei Jesus. Postquam communi nomine vocavit, et non est agnitus, vocat ex nomine, ac si dicat, Recognosce eum a quo recognosceris.
†††20:18 Venit Maria Magdalenæ annuntians discipulis, quia vidit Dominum, etc. Ibi culpa abscinditur undet processit. Mulier mortem viro propinavit, modo mulier vitam nuntiat viris, et quæ tunc verba serpentis modo narrat verba vivificatoris, ac si ipsis rebus dicat Deus: De qua manu illatus est potus mortis, de ipsa suscipite potum vitæ.
‡‡‡20:19 Cum ergo, etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariæ Magdalenæ, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophæ et socio ejus, quinto discipulis januis clausis prædictis duobus jam reversis.
§§§20:20 Ostendit eis manus et latus. Post resurrectionem in corpore suo Dominus duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ ut formet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ ut invitet ad præmium.
*20:21 Dixit ergo eis iterum. Pax vobis, etc. Pacem offert, qui propter pacem venit, iterat, ut monstret per suum sanguinem esse pacificata quæ in cœlis sunt, et quæ in terra.
†20:22 Accipite Spiritum sanctum. AUG. In terra datur spiritus ut diligatur proximus, e cœlo datur Spiritus, ut diligatur Deus.
‡20:23 Quorum remiseritis peccata. Ecce charitas, quæ per Spiritum sanctum infunditur cordibus eorum. Qui participes sui sunt, peccata dimittit; eorum qui non sunt, tenet. Et ideo postquam dixit: Accipite Spiritum sanctum, continuo subjecit: Quorum remiseritis peccata.
§20:24 Thomas autem unus. Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit; unde palpandum se ei Dominus præbuit, quia ejus dubitatione et facta sibi probatione nulli relinquitur jam dubitare. Qui dicitur Didymus. Didymus, id est geminus, quia dubius Thomas, id est abyssus: quia dubitando profundius novit.
**20:28 Respondit. Videbat et tangebat hominem, et super hoc Deum credebat jam remota dubitatione, et confitebatur quem non videbat.
††20:29 Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Non ait tetigisti, sed vidisti: quia visus quodam modo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere; sed aspiciendo tantum, seu etiam tangendo credit. Beati. Commendat fidem gentium, sed præterito utitur, ut qui quod erat futurum, in sua prædestinatione noverat jam factum.