*72:1 Quam bonus. CAS. Monet ut non pro temporalibus, sed æternis Deum laudemus.
†72:2 Pedes. CAS. Pro arbitrio mentis, quod a veritate discrepabat. Gressus, actus præcipitati; pene, quia cito rediit.
‡72:3 Pacem peccatorum. AUG. Temporalem, fluxam, caducam. Videns. Non intelligens. Quia hæc pax videtur, non intelligitur, oculos eludit, est enim fluxa et caduca. CAS. Pacem peccatorum quia non est declinatio morti eorum. Id est, non cito moriuntur, sed diu vivunt; etsi plaga aliquando non firma, ut durat flagellum correctionis. Et firmamentum in plaga eorum. Non miseretur Deus consolidando plagas eorum: vel, a simili incurabilis, cui nihil prohibetur.
§72:6 Operti sunt iniquitate et impietate sua. CAS. Ne resipiscant; non amicti, ut vel liberum caput haberent, sed toti operti.
**72:7 Prodiit quasi, etc. AUG. Sunt quidam mali ex macie, id est, necessitate: alii ex abundantia, ut pauper egestate furatur, dives ex cupiditate. Transierunt. CAS. Quasi a rectis semitis.
††72:8 In excelso. AUG. Palam in manifesto: vel, contra Deum blasphemi.
‡‡72:9 In cœlum. ID. Ac si dii essent; vel, contra Deum, quem blasphemant, dicentes: Deum vel nescire sua mala, vel non punire. Lingua transivit super terram, etc. ID. Quæ ultra mensuram humanitatis loquitur, etc., usque ad sed transit lingua eorum humanam fragilitatem.
§§72:10 Ideo convertetur. CAS. Exponens Asaph, etc., usque ad revertetur ad eam. Hic. AUG. In hac sententia in qua modo sum. Dies pleni invenientur in eis. HIERON. Perfecti inveniuntur, etsi modo non appareat. CAS. Vel, dies pleni sunt, quando Christus venit: hi ergo sunt in Judæis, qui Christum noverunt.
***72:11 Et dixerunt. AUG. Unde convertentur? etc., usque ad hoc est quare videbatur eis nescire hoc. Quomodo scit. ID. Non dicit, nescit: sed adhuc hæsitat et prope est sanitati: et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis æstuant ægri.
†††72:13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, etc. CAS. Hæc dixerunt, quibus confutandis hæc ego: vel adhuc ex persona dubitantis. Fatuis cogitationibus se dicit illusum, ut cum hæc repudiaverit, melius nos procuraverit.
‡‡‡72:14 Et castigatio. Alias et index meus in matutino. CAS. Ecce jam remedium, Christus index, qui viam veritatis indicavit, et, mane surgens, spem nostram de mundo ad cœlos transtulit.
§§§72:15 Si dicebam. ID. Ecce jam se reprimit auctoritate sanctorum, et jam vicina veritate deliberat sic: Si dicebam. Ecce nationem. AUG. Aliud inconveniens incipit solvere. Reprobavi; judicavi quod non est. Existimabam, per prædicta volo probare Deum non justum; sed hoc modo cogito, non absolvo. Ante me, id est, quantum ad præsentia; vel, major me, me superans, nisi Deus aperiat. Vel, ecce natio filiorum tuorum, cui disposui, et concinui, subaudis, occurrit et obviat mihi, id est, occurrit mihi prior prædicatio, quam Isrælitis feci, ut Deum colerent, qui omnia creavit, et omnibus secundum opera sua restituit: obviat mihi doctrina, cui congrui, et accommodatus sum. Sed ne ego reprobarem nationem priorum patrum, vel priori doctrinæ meæ contradicerem: Existi, etc. Filiorum tuorum. Omnes enim, Abraham et cæteri, aliter docent, quibus credere debeo: non enim omnibus prudentior. Sed ne reprobarem: Existimabam, vel, suscepi cognoscere; jam revocatur a lapsu, qui non præsumit se scientem contra sanctos. Ut cognoscerem hujus rei veritatem, quod non ante, dum dicebat Deum hæc non curare. Cogitabam ut scirem hoc: prior gradus scientiæ, dum scit nescire se, quod prius videbatur scire: repudiat autem priorem sensum, dum quærit alium.
*72:16 Labor est ante me. AUG. Quasi murus mihi obstat, etc., usque ad videt in judicio illos damnatos.
†72:17 Sanctuarium. AUG. Christus, qui ut Deus singulorum merita dignoscit. Vel sanctuarium, Sancta sanctorum, id est, secretum divinæ dispositionis.
‡72:18 Verumtamen. AUG., CASS. Ecce quid didicit iste in sanctuario: malos hic decipi, postea in fine ab omnibus deserendos; a quo malo ipse liberatus est, qui et terrena quæsivit, sed a Deo; hic dicit, in hoc mundo malos non esse immunes et impunitos; quia etsi felices, tamen reatum gestant et frequenter ruinas incurrunt. Verumtamen, id est, sed: et hic posuisti eis hunc florem et copiam temporalium, propter dolos, etc. Propter dolos. AUG. Vel, juxta lubricum. Quasi: Modo doloso fecisti eis, sub specie boni dans mala. Vel, juxta lubricum, ut sunt temporalia: ubi cadunt, qui amore sunt juxta; dum enim dolosus alium vult dejicere, juxta lubricum eum ponit.
§72:20 Velut somnium. ID. Aperta comparatio. Clausis oculis, videmus bona quæ mox apertis non invenimus; in vita somnium: in morte evigilant, scientes quid est. In civitate. In contuitu populi tui, vel, dum constituitur tua civitas. HIER. Vel in cœlesti Jerusalem imaginem eorum, effigies deformitatum quas sibi faciunt: alius leo ferocitate, alius aper sorde libidinis. CAS. Vel gloriam temporis, quæ non vera, sed similitudo gloriæ: quia cum deerit veritas eis, peribit imago; nec similitudinem retinebunt, qui de beatitudine nil habebunt, ideo perdes eos, quia per eos,
**72:21 Inflammatum est cor meum. Id est, invidi felicibus. Et renes mei commutati sunt. Quibus status, id est, constantia mentis resoluta est, ut prospera amarem; gravis culpa præbere aliis occasionem peccandi. Ad nihilum redactus sum. Vanis hærens, injurius Deo factus. Nescivi. Magna et profunda ignorantia nescire quod pecces. CAS. In civitate tua imaginem. Vel de hæreticis potest hoc accipi, etc., usque ad vel in super cœlesti Ecclesia. Quia inflammatum. AUG. Ecce conversio hujus Asaph, etc., usque ad commutatæ sunt in spirituales
††72:24 Cum, etc. ID. Quia prius ad nihilum redactus sum, id est, ad ea quæ nihil sunt descendi: quia nescivi nihil esse, et post ut jumentum mansuetus factus sum ferendo oneri, et semper ero tecum. Jumentum. CAS. Apud Deum, vice pecudum sunt, qui contra Deum sentiunt: et tamen in his errans, nesciens judicia Dei, semper fui tecum quodammodo, ab idolis alienus, et tibi credens, et tu tenuisti. Tenuisti manum. AUG. Quia licet pecus non recessit a Deo. Tenuisti manum, id est, potestatem dexteræ, id est, texisti, quod semper tecum, quod filius. Dedit enim potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine ejus. In sinistra, pecus, amans hæc temporatia. Vel manum dexteram. CAS. Non sinistram. Tenet dexteram Deus, dum ad bona opera dirigit, et ne mergamur liberat, ut Petrum. ID. Viso malo impiorum, bonoque suo, arguit se de prioribus, quod terrena a Deo quæsivit, et invitat in contrarium. AUG. Comparat terrenæ voluptati suæ præmium cœleste, et se arguit. In æternum, etc. Ab eo nunquam ultra separabor. Qui fornicantur abs te, etc. Huic fornicationi contrarius est castus timor, qui gratis ipsum amat, in quo habet omnia.
‡‡72:28 In portis filiæ Sion. AUG. In publico, vel in concordia Apostolorum, qui sunt portæ Ecclesiæ. Quia prædicatio, quæ est præter unitatem Ecclesiæ, inanis est. Vel, virtutibus Ecclesia est filia Sion, id est, speculationis.