*11:1 Pro octava. CASS. Pro octava, quia hic petit propheta iniquitatem mundi destrui, ut ad veritatem promissionis futuræ perveniat. AUG. Octava pro die judicii, sicut in sexto psalmo dictum est.
†11:2 Salvum me fac. Revocat autem a falsitatibus sæculi ad eloquia Dei, ubi salus, a perversitate sæculi petit salvari. Quoniam defecit. CASS. Exponit quæ timuit multa: congregans in unum, ut sit major vis. Sanctus. Ibid. Deus, qui ubique præsens, quantum ad homines defecit, qui in eum non credunt.
‡11:3 Proximum. AUG. Proximus omnis homo, cum nullo male agendum est: proximus primæ nativitatis conditione est omnis homo; carnis cognatione, amici et cognati; misericordiæ comparatione, beneficus quilibet. Corde, etc. Germinatio, duplex cor significat, in quo dolosus describitur, unde: Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Boni habent unum cor et unam animam.
§11:4 Disperdat Dominus universa labia, etc. CASS. Id est, passim pereant, qui in una pravitate conveniunt. Linguam magniloquam. Ibid. Id est, superbam: hi sunt hypocritæ, habentes speciem in sermone ad decipiendos homines, et Deo non subditi. REMIG. Vel, philosophi.
**11:5 Qui dixerunt: linguam nostram. CASS. Jactant se de potestate labiorum, quasi non a Deo acceperint.
††11:6 Inopum et gemitum pauperum. AUG., CASS. Inopes, gentiles, qui nec legem, nec prophetas habuerunt; pauperes, Judæi. Nunc. Quod non in priori populo. Exsurgam. Apparebo in Filio. Ponam. Consolationem pauperum. Fiducialiter. Potenter, cui nil resistit.
‡‡11:7 Eloquia Domini. Ibid. Contra mala sæculi Christus a Patre missus, cujus eloquia vera sunt, impiorum falsa. Casta. Contra hoc quod supra, vana locuti sunt
§§11:8 Tu, Domine. CASS. Utilitatem divinorum eloquiorum, ad Dominum se convertens, ostendit.
***11:9 In circuitu. Conclusio de utraque parte. AUG. In circuitu, id est, cupiditate temporalium, quæ septem diebus volvuntur, et non veniunt in octavum, id est, æternum: unde ventilator est impiorum rex sapiens, et immittit illis rotam malorum Prov. 2., id est, ambitum volubilium. Multiplicasti filios hominum. Ibid. Est et multiplicatio in temporalibus quæ avertit ab unitate Dei: sed justi multiplicantur secundum altitudinem, quando eunt de virtute in virtutem.