*18:1 Impius cum in profundum venerit, etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futuræ damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria cohibuit.
†18:4 Aqua profunda. Quia Dominus et apostoli palam utriusque Testamenti sacramenta mundo reserabant, de quibus subdit: Et torrens redundans fons sapientiæ. Aqua profunda, id est, verba sapientium lavant mentes et rigant, ne peccatorum sorde deformes remaneant aut ariditate deficiant.
‡18:9 Qui mollis et dissolutus. Qui enim cœpta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiæ manum destruentis imitatur.
§18:11 Substantia divitis urbs roboris ejus. Substantia terrena, etc., usque ad quasi inexpugnabili muro cunctas hostium arcet insidias.
**18:13 Qui prius respondet quam audiat. Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiæ noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat.
††18:14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem. Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat. Spiritum vero ad irascendum. Dicit enim sæpe iratus ea quæ placatus, quia dixit, pœniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur. Donum hominis. Donum charitatis, etc., usque ad ac sibi libenter obtemperare faceret.
‡‡18:17 Justus prior. Omnis qui vere justus est, etc., usque ad ejus humilitatem digna mercede remunerat.
§§18:19 Frater qui adjuvatur. Cum populus Judæorum et gentium, etc., usque ad ab infidelium incursione defendunt.
***18:23 Cum obsecrationibus loquetur pauper. Humiles spiritu humiliter Dominum adorant, ut Publicanus: superbi sua merita jactant, ut Pharisæus.
†††18:24 Vir amabilis. Gentilis conversus magis amatur a Domino, quam Judæus infidelis perdurans, de quo secundum carnem natus est. Potest et de apostolis, de Judæa natis, intelligi; quia magis amarent credentes ex gentibus, quam suæ gentis incredulos.