6
[Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem: et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.* Confortamini, etc. HIER. Quia jamjamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est, etc., usque ad inter hos alius vicus est qui lingua Syra et Hebræa Betacaren nominatur in monte positus. Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion. Speciosæ. Describitur pulchritudo Jerusalem, quæ est ipsa Sion ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim arx, id est specula, interpretatur et speciosæ mulieri comparatur. Ad eam venient pastores et greges eorum; fixerunt in ea tentoria in circuitu: pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt. Pastores. HIER. Satis eleganter ponitur hic verbum, etc., usque ad quorum alii manifestant ad polluendum scortum, alii ad urbis excidium. Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis, quia declinavit dies; quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !§ Væ nobis, etc. HIER. Illis dicentibus: Surgite et ascendamus, isti respondent: Væ nobis, etc. Et est hic sensus: Si per diem hoc patimur, quid per noctem patiemur? Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.** Surgite. Qui dixerunt, consurgite et ascendite, etc., sese illis verbis provocant ad bellum: Surgite et ascendamus in nocte, ut sciant adversarii non temporis esse victoriam, sed virtutum. Quia hæc dicit Dominus exercituum: Cædite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Hæc est civitas visitationis: omnis calumnia in medio ejus. Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.†† Sicut frigidam. Sine calore fidei: Ecclesia, spiritu ferventes: mali autem, frigida; unde: Refrigescet charitas multorum Matth. 14.. Et illud: Assimilabor descendentibus in lacum Psal. 28.. Semel sufficiat dixisse lacum, non stagnum sonare, secundum Græcos, sed cisternam, quæ Syro et Hebræo sermone Gab dicitur. Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.‡‡ Erudire. HIER. Per hoc discimus, quod flagellet Deus, etc., usque ad per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem. Hæc dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.§§ Usque ad racemum. ID. Quasi cum vastata fuerit Jerusalem, etc., usque ad quasi in cartallum vel in torcular. 10 Cui loquar, et quem contestabor ut audiat? ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.*** Incircumcisæ aures, etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in præputio, in corde, in auribus, unde: Qui habet aures audiendi audiat Matth. 11.. 11 Idcirco furore Domini plenus sum; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul: vir enim cum muliere capietur; senex cum pleno dierum.††† Idcirco furore. HIER. Quasi dicat: Venientem iram Dei prospicio, et furore ejus et iracundia plenus sum, et ultra sustinere non possum: nec pro peccatoribus audeo deprecari Deum. 12 Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus:‡‡‡ Extendam. HIER. Septuaginta: Elevabo: utrumque autem percutientis habitus est; unde: Et adhuc manus extenta sive, excelsa Isa. 5.. 13 a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiæ student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. 14 Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia, dicentes: Pax, pax ! et non erat pax.§§§ Et curabant contritionem. ID. Quasi dicat: Cum tanta facerent mala, etc., usque ad magis illos supplicio et Dei iracundiæ præparantes. 15 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.* Confusi sunt. ID. Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu. Nescierunt. Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum. 16 Hæc dicit Dominus: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona, et ambulate in ea: et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non ambulabimus. State super vias. Legamus Evangelicam parabolam, in qua negotiator bonus omnes vendidit margaritas, ut unam emat pretiosam: ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14., unde, State super vias, etc. 17 Et constitui super vos speculatores: Audite vocem tubæ. Et dixerunt: Non audiemus. Vocem tubæ. HIER. Vocem tubæ, mandata Evangelii vel doctrinam apostolorum: unde, In montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion, exalta sicut tuba vocem tuam, qui annuntias Jerusalem. 18 Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis. 19 Audi, terra: ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus: quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt. 20 Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi.§ Ut quid mihi thus. ID. Quasi dicat: Frustra mihi ad unguenta conficienda, etc., usque ad cum Scriptura dicat, Redemptio animæ viri propriæ divitiæ ejus Prov. 13.. 21 Propterea hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo in populum istum ruinas: et ruent in eis patres et filii simul; vicinus et proximus peribunt.** Patres et filii. ID. Filii patrum sequuntur blasphemias, quotidie illam imprecationem suscipientes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27.. 22 Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ.†† Ecce populus, etc. Proprie hoc dicitur de Babyloniis, qui venturi sunt contra Jerusalem. Et omnis armaturæ ordo describitur, et præliantium impetus, ut terrore commoti agant pœnitentiam et Deum clementissimum placent. 23 Sagittam et scutum arripiet: crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium adversum te, filia Sion.‡‡ Vox ejus quasi, etc. Allegorice. HIER. Possumus hoc testimonio abuti, etc., usque ad et quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt resistentes. 24 Audivimus famam ejus; dissolutæ sunt manus nostræ: tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem. 25 Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.§§ Nolite exire, ID. Evangelium quoque docet, etc., usque ad sed firmissime se tueantur munitionibus. 26 Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos. 27 Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum.*** Et probabis.ID. Quasi dicat: Ut cum probaveris et scieris viam, etc., usque ad qui sicut aspides surdæ obturant aures suas, ne audiant vocem incantantium. Omnes isti. GREG., Moral., l. 18, c. 14. Principes sunt a Domino recedentes et inobedientes, etc., usque ad qui ab Ecclesiæ unitate discordat, proximum non amat.4 Caput 7 28 Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, æs et ferrum: universi corrupti sunt. 29 Defecit sufflatorium; in igne consumptum est plumbum: frustra conflavit conflator, malitiæ enim eorum non sunt consumptæ. 30 Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.]

*6:1 Confortamini, etc. HIER. Quia jamjamque ab aquilone Nabuchodonosor venturus est, etc., usque ad inter hos alius vicus est qui lingua Syra et Hebræa Betacaren nominatur in monte positus.

6:2 Speciosæ. Describitur pulchritudo Jerusalem, quæ est ipsa Sion ut aliud totam urbem, aliud arcem urbis sonet. Sion enim arx, id est specula, interpretatur et speciosæ mulieri comparatur.

6:3 Pastores. HIER. Satis eleganter ponitur hic verbum, etc., usque ad quorum alii manifestant ad polluendum scortum, alii ad urbis excidium.

§6:4 Væ nobis, etc. HIER. Illis dicentibus: Surgite et ascendamus, isti respondent: Væ nobis, etc. Et est hic sensus: Si per diem hoc patimur, quid per noctem patiemur?

**6:5 Surgite. Qui dixerunt, consurgite et ascendite, etc., sese illis verbis provocant ad bellum: Surgite et ascendamus in nocte, ut sciant adversarii non temporis esse victoriam, sed virtutum.

††6:7 Sicut frigidam. Sine calore fidei: Ecclesia, spiritu ferventes: mali autem, frigida; unde: Refrigescet charitas multorum Matth. 14.. Et illud: Assimilabor descendentibus in lacum Psal. 28.. Semel sufficiat dixisse lacum, non stagnum sonare, secundum Græcos, sed cisternam, quæ Syro et Hebræo sermone Gab dicitur.

‡‡6:8 Erudire. HIER. Per hoc discimus, quod flagellet Deus, etc., usque ad per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem.

§§6:9 Usque ad racemum. ID. Quasi cum vastata fuerit Jerusalem, etc., usque ad quasi in cartallum vel in torcular.

***6:10 Incircumcisæ aures, etc. Notandum quod circumcisio in Scripturis dicitur tribus modis: in præputio, in corde, in auribus, unde: Qui habet aures audiendi audiat Matth. 11..

†††6:11 Idcirco furore. HIER. Quasi dicat: Venientem iram Dei prospicio, et furore ejus et iracundia plenus sum, et ultra sustinere non possum: nec pro peccatoribus audeo deprecari Deum.

‡‡‡6:12 Extendam. HIER. Septuaginta: Elevabo: utrumque autem percutientis habitus est; unde: Et adhuc manus extenta sive, excelsa Isa. 5..

§§§6:14 Et curabant contritionem. ID. Quasi dicat: Cum tanta facerent mala, etc., usque ad magis illos supplicio et Dei iracundiæ præparantes.

*6:15 Confusi sunt. ID. Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu. Nescierunt. Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.

6:16 State super vias. Legamus Evangelicam parabolam, in qua negotiator bonus omnes vendidit margaritas, ut unam emat pretiosam: ut scilicet per patriarchas et prophetas veniamus ad eum qui dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14., unde, State super vias, etc.

6:17 Vocem tubæ. HIER. Vocem tubæ, mandata Evangelii vel doctrinam apostolorum: unde, In montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion, exalta sicut tuba vocem tuam, qui annuntias Jerusalem.

§6:20 Ut quid mihi thus. ID. Quasi dicat: Frustra mihi ad unguenta conficienda, etc., usque ad cum Scriptura dicat, Redemptio animæ viri propriæ divitiæ ejus Prov. 13..

**6:21 Patres et filii. ID. Filii patrum sequuntur blasphemias, quotidie illam imprecationem suscipientes: Sanguis ejus super nos et super filios nostros Matth. 27..

††6:22 Ecce populus, etc. Proprie hoc dicitur de Babyloniis, qui venturi sunt contra Jerusalem. Et omnis armaturæ ordo describitur, et præliantium impetus, ut terrore commoti agant pœnitentiam et Deum clementissimum placent.

‡‡6:23 Vox ejus quasi, etc. Allegorice. HIER. Possumus hoc testimonio abuti, etc., usque ad et quasi vehementissimi maris fluctus, ita opprimunt resistentes.

§§6:25 Nolite exire, ID. Evangelium quoque docet, etc., usque ad sed firmissime se tueantur munitionibus.

***6:27 Et probabis.ID. Quasi dicat: Ut cum probaveris et scieris viam, etc., usque ad qui sicut aspides surdæ obturant aures suas, ne audiant vocem incantantium. Omnes isti. GREG., Moral., l. 18, c. 14. Principes sunt a Domino recedentes et inobedientes, etc., usque ad qui ab Ecclesiæ unitate discordat, proximum non amat.4 Caput 7