49
[Audite, insulæ, et attendite, populi de longe: Dominus ab utero vocavit me; de ventre matris meæ recordatus est nominis mei.* Audite, insulæ. HIER. Post reliquiarum Isræl vocationem et infidelium objectionem de quibus, Non est pax impiis, dicit Dominus, sub insularum nomine alloquitur in persona Filii Ecclesias de gentibus. Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suæ protexit me, et posuit me sicut sagittam electam: in pharetra sua abscondit me. Gladium acutum. Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10., malos scilicet a bonis separans. Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. Gloriabor. Quod non in aliis servis: Pater, glorificavi nomen tuum Joan. 17. Et alibi: Exsurge, gloria mea Psal. 56., etc. Et ego dixi: In vacuum laboravi; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi: ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.§ Et ego dixi. ID. Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judæorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis præmium consequantur. Ergo judicium, etc. ID. Judicabit Pater utrum omnia fecerim eis quæ debui: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Et alibi: Ego te glorificavi super terram Joan. 17.. Opus meum. Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo: Quæ utilitas in sanguine meo? Psal. 29. Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum. Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.** Glorificatus. Quasi dicat: Ego Judæos perdidi, sed glorificatus sum in gentibus, unde, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Matth. 28.. Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.]†† Abominatam. Christum et Nazaræos ejus, quos quotidie Judæi in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt. Reges. Propheta ad Filium. Reges videbunt te venientem ad judicium: Reges, scilicet apostoli et alii qui cum Domino judicabunt. [Hæc dicit Dominus: In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui: et servavi te, et dedi te in fœdus populi, ut suscitares terram, et possideres hæreditates dissipatas;‡‡ In tempore placito. Passionis, resurrectionis, in quo placuit Deo redimere genus humanum. ut diceres his qui vincti sunt: Exite, et his qui in tenebris: Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum. 10 Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos. 11 Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur. 12 Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi. 13 Laudate, cæli, et exsulta, terra; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.] 14 [Et dixit Sion: Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. 15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. 16 Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram oculis meis semper.§§ Ecce in manibus, etc. ID. Ex hoc discimus Jerusalem in regione Palestinæ non esse quærendam: quæ totius provinciæ deterrima et saxosis montibus exasperata penuriam fontium patitur. 17 Venerunt structores tui; destruentes te et dissipantes a te exibunt.*** Structores. Apostoli et alii: Culpa Judæorum, id est, Scribarum et Pharisæorum destructa es prædicatione quorumdam Judæorum, id est apostolorum tam de Judæis quam de gentibus congregata es. 18 Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa;††† Omnes isti congregati. Judæi ex omni natione, etc., usque ad quotidie congregantur ad fidem Ecclesiæ. Ornamento. Variis Spiritus sancti gratiis, quibus ornatur sponsæ ambitio, de qua dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate Psal. 44.. 19 quia deserta tua, et solitudines tuæ, et terra ruinæ tuæ, nunc angusta erunt præ habitatoribus; et longe fugabuntur qui absorbebant te. 20 Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuæ: Angustus est mihi locus; fac spatium mihi ut habitem. 21 Et dices in corde tuo: Quis genuit mihi istos? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva; et istos quis enutrivit? ego destituta et sola; et isti ubi erant?‡‡‡ Ego sterilis. Quia post Aggæum, et Zachariam, et Malachiam, qui et Esdras, non habuerunt prophetas qui eos in lege nutrirent, usque ad Joannem Baptismam. 22 Hæc dicit Dominus Deus: Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum: et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt. 23 Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.§§§ Reginæ. Idem, sed magis affectuose. Unde: Astitit regina, etc. Quæ scilicet quotidie Christi parvulos nutrit et ad perfectam ætatem ducit. Adorabunt. Venerabuntur secundum illud: Adorabunt scabellum pedum ejus Psal. 98., in quo pede majestas indicatur. Pulverem pedum tuorum. HIER. Omnem scilicet terrenitatem verbo et exemplo mundabunt, secundum quod dictum est, Quodcunque solveris super terram, erit solutum Matth. 16., etc., unde: Excutite pulverem pedum vestrorum Matth. 10.. 24 Numquid tolletur a forti præda? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit? 25 Quia hæc dicit Dominus: Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.* Quia hæc dicit Dominus. ID. Respondet quæstioni, quia hæc scilicet in adventu suo compleantur. 26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.] Carnibus suis. Non aliena morte, sed propria, etc., usque ad ferocium bestiarum patens morsibus. Fortis Jacob. Qui dedi fortitudinem Jacob luctandi etc., usque ad quasi et oratione contra Esau quem metuis, prævalebis.

*49:1 Audite, insulæ. HIER. Post reliquiarum Isræl vocationem et infidelium objectionem de quibus, Non est pax impiis, dicit Dominus, sub insularum nomine alloquitur in persona Filii Ecclesias de gentibus.

49:2 Gladium acutum. Non veni pacem mittere, sed gladium Matth. 10., malos scilicet a bonis separans.

49:3 Gloriabor. Quod non in aliis servis: Pater, glorificavi nomen tuum Joan. 17. Et alibi: Exsurge, gloria mea Psal. 56., etc.

§49:4 Et ego dixi. ID. Quasi dicat: Quomodo te glorificavi, qui magnam partem Judæorum ad te revocare non potui? Hic autem liberum hominis monstratur arbitrium: Dei enim est vocare, nostrum credere, ipso tamen adjuvante, ut justi voluntatis præmium consequantur. Ergo judicium, etc. ID. Judicabit Pater utrum omnia fecerim eis quæ debui: Manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Et alibi: Ego te glorificavi super terram Joan. 17.. Opus meum. Alii: Labor et dolor meus: quia flevit civitatem, et ait in Psalmo: Quæ utilitas in sanguine meo? Psal. 29. Juxta Hebraicum, pendens in cruce longe a salute mea verba lamentationum mearum.

**49:5 Glorificatus. Quasi dicat: Ego Judæos perdidi, sed glorificatus sum in gentibus, unde, Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. Matth. 28..

††49:7 Abominatam. Christum et Nazaræos ejus, quos quotidie Judæi in synagogis maledicunt, quia propter eos regnum, locum et gentem amiserunt. Reges. Propheta ad Filium. Reges videbunt te venientem ad judicium: Reges, scilicet apostoli et alii qui cum Domino judicabunt.

‡‡49:8 In tempore placito. Passionis, resurrectionis, in quo placuit Deo redimere genus humanum.

§§49:16 Ecce in manibus, etc. ID. Ex hoc discimus Jerusalem in regione Palestinæ non esse quærendam: quæ totius provinciæ deterrima et saxosis montibus exasperata penuriam fontium patitur.

***49:17 Structores. Apostoli et alii: Culpa Judæorum, id est, Scribarum et Pharisæorum destructa es prædicatione quorumdam Judæorum, id est apostolorum tam de Judæis quam de gentibus congregata es.

†††49:18 Omnes isti congregati. Judæi ex omni natione, etc., usque ad quotidie congregantur ad fidem Ecclesiæ. Ornamento. Variis Spiritus sancti gratiis, quibus ornatur sponsæ ambitio, de qua dicitur: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate Psal. 44..

‡‡‡49:21 Ego sterilis. Quia post Aggæum, et Zachariam, et Malachiam, qui et Esdras, non habuerunt prophetas qui eos in lege nutrirent, usque ad Joannem Baptismam.

§§§49:23 Reginæ. Idem, sed magis affectuose. Unde: Astitit regina, etc. Quæ scilicet quotidie Christi parvulos nutrit et ad perfectam ætatem ducit. Adorabunt. Venerabuntur secundum illud: Adorabunt scabellum pedum ejus Psal. 98., in quo pede majestas indicatur. Pulverem pedum tuorum. HIER. Omnem scilicet terrenitatem verbo et exemplo mundabunt, secundum quod dictum est, Quodcunque solveris super terram, erit solutum Matth. 16., etc., unde: Excutite pulverem pedum vestrorum Matth. 10..

*49:25 Quia hæc dicit Dominus. ID. Respondet quæstioni, quia hæc scilicet in adventu suo compleantur.

49:26 Carnibus suis. Non aliena morte, sed propria, etc., usque ad ferocium bestiarum patens morsibus. Fortis Jacob. Qui dedi fortitudinem Jacob luctandi etc., usque ad quasi et oratione contra Esau quem metuis, prævalebis.