15
His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.* His itaque transactis, etc., Noli timere. Triumphata multitudine vitiorum, confortatur spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet. Dixitque Abram: Domine Deus, quid dabis mihi? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer. Dixitque Abram. HIERON. in Q. Hebr. Ego vado sine liberis, etc. usque ad ab hoc aiunt Damascum et nominatam, et conditam. Addiditque Abram: Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit. Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem. Eduxitque eum foras, et ait illi: Suspice cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei: Sic erit semen tuum. Suspice cœlum, etc. Superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris, quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenæ comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellæ fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: Sic faciam semen tuum, id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: Sic erit semen tuum, etc., id est, copiosa erit gens Judæorum, sed arida et infecunda. Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam. Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.§ Sume, inquit, mihi, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Vacca triennis, plebs Judaica posita sub jugo legis, etc., usque ad quando per ignem separabuntur boni a malis. Vaccam triennem, et capram trimam, etc. Quia ab Adam usque ad Nœ, et inde usque ad Abram, deinde usque ad David, populus adolevit. 10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. 11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.** Descenderuntque volucres, etc. GREG., lib. XVI Moral., c. 20 Tropologice. In ipso orationis sacrificio ingerunt se importunæ cogitationes, rapere vel violare cupientes: sed manu sanctæ discretionis debemus custodire quod foris offerimus, ne maligni spiritus et perversæ cogitationes rapiant. 12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.†† Pavor irruit, etc. AUG. in Quæst. Hebr. Tractanda est ista quæstio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem. 13 Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.‡‡ Scito prænoscens, etc. ISID. Populus Isræl in Ægypto serviturus prophetatur: non quod Ægyptiis annis quadringentis servierit, sed quia hic numerus in illa afflictione completus est, quia ab illo tempore computatur quod ista Abrahæ promittuntur. Scito prænoscens, etc. AUG. de Civ. lib. 16, c. 24 Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei fuerit, etc., usque ad populus Dei in Ægypto dura servitute afflictus est. 14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. 15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. 16 Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.§§ Generatione autem, etc. HIERON. epist. ad Damas. Moses vero alibi dicit, etc., usque ad et ad Salomon perveniunt. 17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas. 18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens: Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten, 19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos, 20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque, 21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

*15:1 His itaque transactis, etc., Noli timere. Triumphata multitudine vitiorum, confortatur spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet.

15:2 Dixitque Abram. HIERON. in Q. Hebr. Ego vado sine liberis, etc. usque ad ab hoc aiunt Damascum et nominatam, et conditam.

15:5 Suspice cœlum, etc. Superius dixit: Erit semen tuum sicut arena maris, quia in illa plebe quidam erant carnales et terreni, qui arenæ comparantur, quia aridi, et a bonis operibus infecundi; alii quasi stellæ fulgentes. RAB. Duplex significatio promissi seminis datur. Ostensis stellis dicitur ei: Sic faciam semen tuum, id est, gentem Christianam, cujus tu pater futurus es, in fide, scilicet resurrectionis lumine coruscare. Ostensa vero arena dicitur: Sic erit semen tuum, etc., id est, copiosa erit gens Judæorum, sed arida et infecunda.

§15:9 Sume, inquit, mihi, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Vacca triennis, plebs Judaica posita sub jugo legis, etc., usque ad quando per ignem separabuntur boni a malis. Vaccam triennem, et capram trimam, etc. Quia ab Adam usque ad Nœ, et inde usque ad Abram, deinde usque ad David, populus adolevit.

**15:11 Descenderuntque volucres, etc. GREG., lib. XVI Moral., c. 20 Tropologice. In ipso orationis sacrificio ingerunt se importunæ cogitationes, rapere vel violare cupientes: sed manu sanctæ discretionis debemus custodire quod foris offerimus, ne maligni spiritus et perversæ cogitationes rapiant.

††15:12 Pavor irruit, etc. AUG. in Quæst. Hebr. Tractanda est ista quæstio propter eos qui contendunt istas perturbationes non cadere in animum sapientis, etc., usque ad non dicendam perturbationem.

‡‡15:13 Scito prænoscens, etc. ISID. Populus Isræl in Ægypto serviturus prophetatur: non quod Ægyptiis annis quadringentis servierit, sed quia hic numerus in illa afflictione completus est, quia ab illo tempore computatur quod ista Abrahæ promittuntur. Scito prænoscens, etc. AUG. de Civ. lib. 16, c. 24 Non sic accipiendum est, tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos populus Dei fuerit, etc., usque ad populus Dei in Ægypto dura servitute afflictus est.

§§15:16 Generatione autem, etc. HIERON. epist. ad Damas. Moses vero alibi dicit, etc., usque ad et ad Salomon perveniunt.