13
Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.* Ascendit ergo Abram, etc. HIERON. in Q. Hebr. De Ægypto liberatus bene ascendisse legitur, sed quomodo potuit dives esse valde? Sed in Hebraica veritate habetur gravis vehementer: Ægypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiæ auri et argenti, si autem Ægyptiæ sunt, sancto viro graves sunt; nec, ut in LXX legitur, Abiit unde venerat in desertum usque Bethel, sed, secundum Hebræum, Abiit in itinere suo per austrum usque Bethel. De Ægypto enim profectus est, non ut desertum peteret, quod in Ægypto reliquerat, sed ut per austrum, qui aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi erat tabernaculum ejus inter Bethel et Hai. Erat autem dives valde in possessione auri et argenti. Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, In Bethel, etc. Est autem Bethel civitatula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Neapolim: quæ prius Luza, id est Amygdalus, vocabatur, in tribu Benjamin: Hai vero in tribu Juda separata sacerdotibus; Bethel, domus Dei; Hai, oculus vel fons: bene ergo tabernaculum inter Bethel et Hai figens, altare Domino ædificavit, quia sancti a mundi principe et sæculi voluptatibus recedentes, abluti sancto fonte baptismi, cursum præsentis vitæ considerate ducentes, et hostiam laudis et boni operis super altare fidei Deo exhibentes, ad domum Dei, id est ad cœlestem Hierusalem, feliciter tendunt. in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini. Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula. Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. Erat quippe substantia eorum multa, etc. Ne quæso sit, etc. Nos quoque nihil concordiæ et charitati præponamus, sed per dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis, in pace et dilectione perseveremus. Rixa inter pastores Lot et pastores Abræ controversiam significat inter pastores catholicos et subversores hæreticos. Unde et Lot hæresiarchas significat, qui declinans interpretatur; et circa Jordanem, id est descensum, regionem sibi elegit. Pastores ejus, hæreticos et schismaticos, qui pulchra et declivia petunt, nec in montem cum Mose ascendunt ad Dominum, pacem et unitatem continentes; et optionem quo volunt eundi accipiunt; et gratiam fugientes, libero arbitrio se committunt. Pastores vero Abræ catholicos doctores significant, qui hæreticos etiam localiter fugiunt, secundum illud ad Titum 3: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita: et hoc inter gentes Chananæi et Pheresæi, in terra scilicet promissionis, quia inter catholicos et hæreticos, quorum sit regnum cœlorum, solet esse contentio. Fratres enim sumus. Tribus modis dicuntur fratres in sancta Scriptura: natura, ut Jacob et Esau; cognatione, ut Abram et Lot; gente, sicut omnes Judæi. Unde si attenuatus fuerit frater tuus et vendiderit se tibi, etc. Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananæus et Pherezæus habitabant in terra illa. Dixit ergo Abram ad Lot: Ne quæso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. Ecce universa terra coram te est: recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo: si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. 10 Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quæ universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Ægyptus venientibus in Segor.§ Sicut paradisus, etc. Hinc discimus esse paradisum terrenum, cui comparatur terrena irrigatio. Hæc enim regio plana erat et campestris, et irrigata Jordane fluente, sicut Ægyptus Nilo. 11 Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente: divisique sunt alterutrum a fratre suo. 12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quæ erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis. 13 Homines autem Sodomitæ pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.** Coram Domino. Cui crimen puniendum committitur: nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum. 14 Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.†† Leva oculos, etc. Quasi aspice per quatuor climata orbis; possessio Palestinæ promittitur ei et semini ejus. Quod in quibusdam codicibus, mare pro occidente ponitur, ideo fit quia Palæstina mare habet ab occidente. 15 Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.‡‡ Omnem terram, etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terræ tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, hæc præcipue dabatur quæ videbatur. Unde et addidit: Surge et perambula terram, etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Isræl semen Abræ secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit. Tibi dabo. Christo promittitur hæreditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit, cui Pater dicit: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2. Et psalmo LXXI: Et dominabitur a mari usque ad mare. 16 Faciamque semen tuum sicut pulverem terræ: si quis potest hominum numerare pulverem terræ, semen quoque tuum numerare poterit. 17 Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua: quia tibi daturus sum eam. 18 Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quæ est in Hebron: ædificavitque ibi altare Domino.§§ In Hebron. Civitas est in tribu Juda, quæ et Cariatharbe dicitur, id est, civitas quatuor; CHARIAT enim Hebraice civitas, arbe quatuor. Ibi enim situs est Adam maximus et Abram, Isaac et Jacob.

*13:1 Ascendit ergo Abram, etc. HIERON. in Q. Hebr. De Ægypto liberatus bene ascendisse legitur, sed quomodo potuit dives esse valde? Sed in Hebraica veritate habetur gravis vehementer: Ægypti enim pondere gravabatur. Et licet videantur esse divitiæ auri et argenti, si autem Ægyptiæ sunt, sancto viro graves sunt; nec, ut in LXX legitur, Abiit unde venerat in desertum usque Bethel, sed, secundum Hebræum, Abiit in itinere suo per austrum usque Bethel. De Ægypto enim profectus est, non ut desertum peteret, quod in Ægypto reliquerat, sed ut per austrum, qui aquiloni contrarius est, veniret ad domum Dei, ubi erat tabernaculum ejus inter Bethel et Hai.

13:3 In Bethel, etc. Est autem Bethel civitatula in duodecimo lapide ab Helia ad dexteram euntibus Neapolim: quæ prius Luza, id est Amygdalus, vocabatur, in tribu Benjamin: Hai vero in tribu Juda separata sacerdotibus; Bethel, domus Dei; Hai, oculus vel fons: bene ergo tabernaculum inter Bethel et Hai figens, altare Domino ædificavit, quia sancti a mundi principe et sæculi voluptatibus recedentes, abluti sancto fonte baptismi, cursum præsentis vitæ considerate ducentes, et hostiam laudis et boni operis super altare fidei Deo exhibentes, ad domum Dei, id est ad cœlestem Hierusalem, feliciter tendunt.

13:6 Erat quippe substantia eorum multa, etc. Ne quæso sit, etc. Nos quoque nihil concordiæ et charitati præponamus, sed per dexteram prosperitatis, vel sinistram adversitatis, in pace et dilectione perseveremus. Rixa inter pastores Lot et pastores Abræ controversiam significat inter pastores catholicos et subversores hæreticos. Unde et Lot hæresiarchas significat, qui declinans interpretatur; et circa Jordanem, id est descensum, regionem sibi elegit. Pastores ejus, hæreticos et schismaticos, qui pulchra et declivia petunt, nec in montem cum Mose ascendunt ad Dominum, pacem et unitatem continentes; et optionem quo volunt eundi accipiunt; et gratiam fugientes, libero arbitrio se committunt. Pastores vero Abræ catholicos doctores significant, qui hæreticos etiam localiter fugiunt, secundum illud ad Titum 3: Hæreticum hominem post primam et secundam correctionem devita: et hoc inter gentes Chananæi et Pheresæi, in terra scilicet promissionis, quia inter catholicos et hæreticos, quorum sit regnum cœlorum, solet esse contentio. Fratres enim sumus. Tribus modis dicuntur fratres in sancta Scriptura: natura, ut Jacob et Esau; cognatione, ut Abram et Lot; gente, sicut omnes Judæi. Unde si attenuatus fuerit frater tuus et vendiderit se tibi, etc.

§13:10 Sicut paradisus, etc. Hinc discimus esse paradisum terrenum, cui comparatur terrena irrigatio. Hæc enim regio plana erat et campestris, et irrigata Jordane fluente, sicut Ægyptus Nilo.

**13:13 Coram Domino. Cui crimen puniendum committitur: nam et hominibus manifestum crimen, sed non puniendum.

††13:14 Leva oculos, etc. Quasi aspice per quatuor climata orbis; possessio Palestinæ promittitur ei et semini ejus. Quod in quibusdam codicibus, mare pro occidente ponitur, ideo fit quia Palæstina mare habet ab occidente.

‡‡13:15 Omnem terram, etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terræ tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, hæc præcipue dabatur quæ videbatur. Unde et addidit: Surge et perambula terram, etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Isræl semen Abræ secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit. Tibi dabo. Christo promittitur hæreditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit, cui Pater dicit: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2. Et psalmo LXXI: Et dominabitur a mari usque ad mare.

§§13:18 In Hebron. Civitas est in tribu Juda, quæ et Cariatharbe dicitur, id est, civitas quatuor; CHARIAT enim Hebraice civitas, arbe quatuor. Ibi enim situs est Adam maximus et Abram, Isaac et Jacob.