*9:1 Dixit autem Dominus ad Moysen, etc. PROCOP. Primi inter jumenta computantur equi, qui sunt mendaces seu falsi ad salutem. Deinde jumenta immunda, quæ nec ungulas findunt, nec ruminant, currui tamen junguntur. Deinceps cameli, qui quamvis propter ruminationem quasi mundi reputentur, tamen quia eorum ungula non sulcatur, censentur immundi. Verumtamen partim mundæ partim immundæ conditionis cameli perhibentur. Cæterum quia hæc plaga, ut parum noxia propter vilitatem immundorum animalium credebatur, transit ad boves, dehinc ad placidissimum animalium, ovem. ORIG., hom. 4. Quinto loco animalium nece vel pecudum Ægyptus verberatur. In quo vecordia vel stultitia mortalium arguitur, qui tanquam irrationabilia pecora cultum et vocabulum Dei imposuerunt figuris, non solum hominum sed pecudum ligno et lapidibus impressis: Ammonem Jovem in ariete venerantes, Anubim in cane, Apim in tauro, et cætera portenta deorum, quæ Ægyptus miratur, ut quibus cultum credebant esse divinum, in his viderent miserandum supplicium. RAB. in Exod., tom. 2. Quintum præceptum est: Non mæchaberis, etc., usque ad attende plagam: si pecus es, saltem mori time.
†9:7 Ingravatumque est, etc. AUG., quæst. 30. Si pecora Isrælitarum morerentur, videretur causa competens quare cor ejus gravaretur ad contemptum Dei, tanquam si magi ejus pecora Isrælitarum occidissent; sed unde debuit ad timendum vel credendum moveri, ingravatum est, et illa ingravatio etiam hucusque progressa est.
‡9:8 Tollite plenas, etc. AUG., quæst. 31. Alia littera: Sumite plenas manus vobis favillæ de fornace, et asperget Moyses, etc. Superiora signa virga fiebant, quam non Moyses, sed Aaron extendebat super aquam, vel ad terram percutiebat. Nunc vero interpositis duobus signis, de cynomyia scilicet et mortibus pecorum, ubi nec Aaron nec Moyses aliquid manu operantur, dicitur ut Moyses favillam spargat in cœlum; ambo jubentur sumere, sed ille spargere non in terram sed in cœlum: tanquam Aaron qui datus erat ad populum terram percutere deberet, vel in aquam sive in terram manum extendere; Moyses vero, qui erat in his quæ ad Dominum, favillam jubetur spargere. Quid duo illa superiora signa, ubi nec Moyses nec Aaron aliquid manu operantur? Quid sibi vult ipsa diversitas? Neque enim nihil. RAB. Sextum præceptum: Non occides; sexta plaga, pustulæ in corpore, vesicæ bullientes et scatentes, incendia vulnerum et favillæ fornacis. Ardent enim homicidæ ira, insania. Si posses videre animas homicidarum, plus plangeres eas quam putrescentia corpora ulceratorum.
§9:9 ORIG., ibid. Vulnera et vesicæ cum fervore in sexto verbere producuntur. In ulceribus dolosa purulentaque malitia arguitur; in vesicis tumens et inflata superbia: in fervore, ira et furoris insania.
**9:13 Induravitque Dominus cor, etc. ORIG., ibid. Nota quia in sexta plaga non dicitur, Induratum est cor Pharaonis, sed aliquid terribilius additur; scriptum est enim quia induravit Dominus cor Pharaonis, etc. Rursus in septima cum grando et ignis Ægyptum vastat, induratur quidem cor Pharaonis, sed non a Domino. In octava vero, ubi locusta producitur, dicitur Dominus indurare cor Pharaonis. Et in nona cum tenebræ palpabiles fiunt, tandem vero cum, exstinctis primogenitis, Isrælitæ discessissent, ita dicitur: Et induravit Dominus cor Pharaonis regis Ægypti et servorum ejus, et insecutus est eos. Sed et cum Moyses de terra Madian ad Ægyptum mittitur et præcipitur ei facere prodigia, additur: Facies ea in conspectu Pharaonis: Ego autem indurabo cor Pharaonis, etc. Hinc primum dictum est a Domino: Ego indurabo cor Pharaonis, etc. Secundo quoque, enumeratis principibus, Isræl dicitur: Ego indurabo cor Pharaonis, etc. Non frustra facta est ista varietas, ut nunc dicatur Dominus indurasse cor Pharaonis, nunc sponte esse induratum. Video Paulum tanquam intelligentem quid differat, induratum esse cor Pharaonis, et indurasse Dominum cor Pharaonis dicere Rom. 2: An divitias bonitatis ejus, et patientiæ et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit, etc. Hic sine dubio eum qui sponte induratus est, culpat. Alibi vero, velut quæstionem super hoc proponens, dicit: Ergo cui vult miseretur, et quem vult indurat, etc. Addit etiam his: O homo, tu qui es qui respondeas Deo Rom. 9.. Per quod de eo qui a Domino dicitur induratus, non tam quæstionis solutione, quam apostolica auctoritate respondit, pro incapacitate auditorum, sicut alibi ait II Cor. 12.: Et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. Unde in sequentibus eum qui non tam studiorum merito quam sciendi cupiditate secretioribus se quæstionibus curiosius [curiosus] immergit, deterret dicens Rom. 9: O homo, quis es qui respondeas Deo. RAB. Septimum præceptum: Non furaberis; septima plaga, grando in fructibus. Nemo enim habet injustum lucrum sine justo damno. Dum furaris, acquiris vestem, amittis fidem: lucrum visibile, damnum invisibile: lucrum de tua cæcitate, damnum de Domini nube. Qui enim malo desiderio forinsecus furantur, de judicio intrinsecus grandinantur, et ager cordis eorum devastatur.
††9:16 Idcirco autem posui te, etc. AUG., quæst. 32. Hæc verba Apostolus posuit, etc., usque ad ad eorum utilitatem ergo Pharao est servatus.
‡‡9:18 En pluam cras, etc. ORIG. Hucusque per errorum suorum figuras mundo supplicia temperantur: post hæc veniunt verbera de supernis.
§§9:19 Mitte ergo jam nunc, etc. AUG., quæst. 35 in Exod., tom. 3. Hoc non tam indignanter quam misericorditer præmonere videtur Deus, etc., usque ad quoniam mortem pecorum minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit. PROCOP. Cæterum providentia divina factum est ne jumenta interirent omnia. Nam opus erat jumentis quæ traherent currus quibus Pharao postmodum insecuturus erat fugientes, ut eos in solitudine trucidaret. Verum divina providentia aliter totum gubernavit negotium.
***9:22 Extende manum, etc. PROCOP. Admonendus est hoc loco lector, Mosem non juberi omnia miranda facere virga, sed saltem quædam: quædam quoque prædicere, ut culices et jumentorum interitum: quædam manuum ministerio peragere, ut dum accipit fuliginem de camino et grandinem concitat. Sed quæ horum est causa? Ne vulgus opinetur magica superstitione virgam esse factam, et ipsi mirificos illos effectus assignarent.
†††9:23 Extenditque Moyses virgam, etc. ORIG., ubi supra. Illud quoque notandum, quod quædam verbera inferre dicitur Aaron Pharaoni vel Ægypto, quædam Moses, quædam vero ipse Dominus. In prima enim plaga, ubi aquas vertit in sanguinem, elevat Aaron virgam et percutit aquam. In secunda percutit aquas et educit ranas. In tertia extendit manum et percutit virga pulverem terræ et fiunt sciniphes. In quarta dicitur Dominus fecisse, ut veniret cynomyia. In quinta quoque cum exstinguuntur pecora, dicitur fecisse verbum hoc. In sexta vero Moses aspergit favillam, et fiunt ulcera et vesicæ. In septima elevat manum in cœlum et fiunt voces et grando scilicet, etc. In octava similiter extendit manus in cœlum, et Dominus inducit ventum, et adducit locustas. Sed et in nona extendit manum in cœlum, et fiunt tenebræ et caligo. In decima vero finis et perfectio totius operis ministratur a Domino. Sicut enim dicitur: Et Dominus percussit omne primogenitum in terra Ægypti. IDEM. Est alia observanda differentia: in prima enim plaga cum aqua vertitur in sanguinem, nondum dicitur Mosi ut intraret ad Pharaonem, sed, vade in occursum ejus, etc. In secunda vero, constanter et fideliter ministrata prima, dicitur ad eum: Intra ad Pharaonem, etc. In tertia vero sciniphes inferuntur, magi cedunt confitentes, quia digitus Dei est hic. In quarta vero vigilare jubetur Moses mane, et stare contra Pharaonem procedentem ad aquas, cum cynomyia replentur Ægyptiorum domus. In quinta cum pecora delentur, ad Pharaonem intrare jubetur. In sexta contemnitur Pharao, nec dicitur quod intraverint Moses et Aaron ad eum, quia facta sunt ulcera et vesicæ cum fervore etiam super maleficos, et non poterant resistere Mosi. In septima vigilare jubetur valde mane, et stare contra Pharaonem, cum grandinem et ignem producit et voces. In octava intrare præcipitur ad eum cum locusta producitur. In nona rursus contemnitur Pharao, et Mosi [Moses] præcipitur ad cœlum extendere manus, ut fiant tenebræ palpabiles: nec intrat, sed vocatur ad Pharaonem. Similiter in decima, cum primitiva delentur, et cogitur cum festinatione exire de Ægypto. Et Dominus dedit tonitrua, etc. ID., homil., 4. Vide temperamentum divinæ correctionis: non cum silentio verberat, sed dat voces, et doctrinam cœlitus mittit, per quam possit mundus castigatus culpam suam agnoscere. Dat grandinem per quam tenera vastantur adhuc nascentia vitiorum. Dat et ignem, sciens esse spinas et tribulos quos debebat depasci, de quo dicit Dominus Luc. 12: Ignem veni mittere in terra Luc. 12.. Per hunc ignem incentiva voluptatis et libidinis consumuntur. IDEM. Sunt alia multa observanda, in quibus divina indicatur sapientia. Primo enim non flectitur Pharao cum aqua in sanguinem vertitur. In secundo parum molliri videtur: Vocavit enim Moysem et Aaron, dicens: Orate pro me Dominum, etc. In tertio magi cedunt, dicentes: Digitus Dei est hic, etc. In quarto per cynomyiam verberatus, dicit: Euntes immolate Domino Deo, etc. In quinto, ubi neces pecudum esse dicuntur, non cedit, sed amplius induravit. Similiter in sexto super plaga ulcerum. In septimo vero, cum grandine vastatur et ignibus, vocavit Moysen et Aaron, dicens: Peccavi etiam nunc, Dominus justus, ego autem et populi mei iniqui, etc. In octavo cum locustis urgeretur, festinanter vocavit Mosen et Aaron dicens: Peccavi ante Dominum Deum vestrum et in vos. Suscipite peccatum meum, etiam nunc orate ad Dominum Deum vestrum. In nono, cum tenebris suffunditur, vocat Mosen et Aaron, dicens: Ite et servite Domino Deo vestro. In decimo, cum primitiva exstinguuntur, vocat eos nocte et dicit: Surgite, exite de populo meo, vos et filii Isræl, etc. Et adjungit: Benedicite autem et me. Non possunt hæc explicari nisi eodem spiritu quo gesta sunt, quia, secundum Apostolum I Cor. 14., spiritus prophetarum prophetis subjectus est; non ergo quibuscunque ad explanandum dicta prophetarum, sed prophetis dicuntur esse subjecta.
‡‡‡9:30 Novi autem quod, etc. AUG., quæst. 35 in Exod. De fragore cœli et grandine exterritus erat Pharao. Unde rogabat Mosen ut oraret pro eo, confitens iniquitatem suam et populi sui. Sed Moses alium timorem quærebat. Facile enim est pœnam timere: sed non est hoc Deum timere, illo scilicet pietatis timore, de quo Jacob dicit: Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac adfuissetmihi, nunc me inanem dimisisses Gen. 31..