*10:1 Et vidi alium angelum fortem. Quia fortis armatus fortem diabolum exsuperavit. De cœlo. Id est cognitione angelorum. Amictum nube. Id est, se humiliantem assumptione carnis, vel quia cognoscibilem fecit. Latentem in carne, quæ est nobis refrigerium contra vitia. Et iris in capite. Qui veram de Deo habet cognitionem, reputat eum Deum esse. Tanquam columna ignis. Illi in quibus vere lucet imago Dei, ut in contemplativis, vel prædicatio.
†10:2 Et habebat in manu sua libellum apertum. Id est omnes Scripturas operatione sua completas, partim prædicando, partim quæ de se dicta erant, complendo: tandem suis sensum aperiendo. Pedem suum. Id est portatores firmos in fide et sustinentes alios. Sinistrum autem super terram. Id est super eos, qui quoquo modo sustentabant etsi non credebant. Hoc est: posuit majores et firmiores prædicatores super majores peccatores, minores super minores.
‡10:3 Quemadmodum cum leo rugit. Vox leonis ostendit ejus virtutem et infert terrorem. Cum leo cauda circa silvam sulcum fecerit et rugit, nulla ferarum audet exire: ita Christus suos in fide concludens, rugit ne aliquis exeat.
§10:4 Scripturus eram. Hic fert personam eorum qui Antichristi tempore volent prædicare ex præcedentium imitatione. Signa quæ locuta: inspirationem divinam, vel angelicam admonitionem.
**10:5 Levavit manum suam ad cœlum. Cum tanta desolatio erit in Ecclesia, quod etiam prædicatio erit ablata; ne fideles desperent, audiunt pro sua consolatione, non ad detrimentum suæ salutis prædicationem subtrahi.
††10:6 Juravit, etc. Et per hoc firmiter statuit, quia Deus erat: Nam si Christus resurrexit, et nos resurgemus I Cor. 15.. Et ea quæ in illo. Cum dicis: Creavit ea quæ in eo sunt, hæresim quorumdam destruxit, qui astruunt res quasdam non creatas a Deo, sed a dæmone ut bufonem. Tempus amplius non erit. Id est nulla varietas, sed æterna stabilitas, animarum immortalitas. Hoc illi ultimi considerantes, patientur libenter.
‡‡10:7 Consummabitur mysterium. Tempore Antichristi, tanta erit persecutio quod prohibebitur illis qui erunt tempore ipsius prædicatio, quamvis prædicare velint, etiamsi ex antecessoribus suis habituri sint officium prædicandi; alii autem idem prædicaverunt, quia a Christo ad hoc instituti fuerunt. Christus vero eos instituit, quia tunc tempus prædicandi erat, et ipse ad hoc venerat, sed modo vide destructionem temporis Antichristi contrariam destructioni quam Christus fecit, et per hoc perpende prædicationem merito subtrahi. Mysterium Dei. Id est remuneratio sanctorum, quod est secretum, quod nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2..
§§10:8 Sicut evangelizavit. Intentio prophetarum prima fuit de adventu Domini, et de consummatione sæculi.
***10:9 Et audivi. Quasi dicat: Ostensa destructione quæ erit tempore Antichristi, et inde etiam prædicatione subtracta, et ob hoc fidelibus consolatione adhibita, monetur quæ vidit interim prædicare, quasi dicatur aperte sibi: Ecce revelavi tibi omnia, modo vade et prædica, nec quia sunt aspera, devita: nec terrearis pro tribulatione aliqua, quia non tanta patieris quanta patientur qui perseverabunt tempore Antichristi. Hoc ad consolationem præsentis Ecclesiæ hic apponitur, ubi major tribulatio pronuntiatur. Vade. Quod bene sciebat, intelligere monetur, ut per admonitionem alii prædicaturi informentur. Stantis super mare. Hoc dicit, quia implere grave est humanitati, quæ est mollis et fragilis.
†††10:10 Et abii. Hoc dicit, quia Deus si quem paratum videt, quod necessarium est sponte offert. Ad angelum. Id est ad Scripturam a Deo completam, a fidelibus intimatam.
‡‡‡10:11 Et dixit mihi: Oportet, etc. Cum ego librum reciperem, licet amara intelligerem, monuit ut nec pro morte dimitterem.