26
In principio regni Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens:* In principio regni, etc. ID. Hæc prophetia superiore prior est, quamvis sub eodem rege. Illa enim facta est in anno quarto, hæc in ejusdem regis principio. Non igitur in prophetia historiæ ordo texendus cum priora posterius, et posteriora prius dicantur. Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, In atrio domus.Ut etiam exteris civitatibus loquaris. Pulchre autem in atrio stat, et in vestibulo templi, ut qui ad orandum conveniunt sermones ejus audire cogantur. si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et pœniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum. Si forte audiant, etc. ID. Quasi dicat: Forsitan audient, etc., usque ad Forsitan verebuntur Filium meum. Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis,§ Si non audieritis. In nostra positum est voluntate, etc., usque ad nec semel et a sæculo, sed semper et sollicito? ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis: dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ.** Dabo domum istam sicut Silo. Sicut exstructo templo in area, etc., usque ad factus pro nobis maledictum. Et audierunt sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba hæc in domo Domini. Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quæ præceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur. Quare prophetavit in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini. 10 Et audierunt principes Juda verba hæc, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini novæ.†† Portæ domus. Nova dicitur, quia qui in ea sedebant, et judicio præerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniæ resistebant. 11 Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.‡‡ Et locuti sunt. Sedentibus urbis principibus in porta templi, etc., usque ad sed futura bona cogitantes. 12 Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quæ audistis.§§ Et ait. Jeremias illis accusantibus et crimen, etc., usque ad: In veritate enim misit me Dominus ad vos. 13 Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et pœnitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.*** Nunc ergo bonas. Quasi dicat: Si irascimini, etc., usque ad ut nihil subtrahatur de veritate. 14 Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris. 15 Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus: in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc. 16 Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.††† Et dixerunt. Principes civitatis, et populus intellexerunt, etc., usque ad quas mutatione sententiæ possumus liberare. 17 Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ, et dixerunt ad omnem cœtum populi, loquentes: 18 Michæas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiæ regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens: [Hæc dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.] 19 Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et pœnituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras. 20 Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiæ.‡‡‡ Fuit quoque. Quæritur cum Urias eadem, etc., usque ad Christus quoque de manibus persequentium lapsus est. 21 Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba hæc, et quæsivit rex interficere eum: et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est Ægyptum. 22 Et misit rex Joakim viros in Ægyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in Ægyptum,§§§ Et misit rex. Quæritur quomodo Joachim rex, etc., usque ad et hanc prophetiam factam esse cum cœpisset regnare. 23 et eduxerunt Uriam de Ægypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis. 24 Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.* Igitur manus Ahicam. Quamvis Jeremias Domini auxilio liberatus sit, in mercedem tamen deputatur illi, per quem prophetam suum liberavit.

*26:1 In principio regni, etc. ID. Hæc prophetia superiore prior est, quamvis sub eodem rege. Illa enim facta est in anno quarto, hæc in ejusdem regis principio. Non igitur in prophetia historiæ ordo texendus cum priora posterius, et posteriora prius dicantur.

26:2 In atrio domus.Ut etiam exteris civitatibus loquaris. Pulchre autem in atrio stat, et in vestibulo templi, ut qui ad orandum conveniunt sermones ejus audire cogantur.

26:3 Si forte audiant, etc. ID. Quasi dicat: Forsitan audient, etc., usque ad Forsitan verebuntur Filium meum.

§26:4 Si non audieritis. In nostra positum est voluntate, etc., usque ad nec semel et a sæculo, sed semper et sollicito?

**26:6 Dabo domum istam sicut Silo. Sicut exstructo templo in area, etc., usque ad factus pro nobis maledictum.

††26:10 Portæ domus. Nova dicitur, quia qui in ea sedebant, et judicio præerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniæ resistebant.

‡‡26:11 Et locuti sunt. Sedentibus urbis principibus in porta templi, etc., usque ad sed futura bona cogitantes.

§§26:12 Et ait. Jeremias illis accusantibus et crimen, etc., usque ad: In veritate enim misit me Dominus ad vos.

***26:13 Nunc ergo bonas. Quasi dicat: Si irascimini, etc., usque ad ut nihil subtrahatur de veritate.

†††26:16 Et dixerunt. Principes civitatis, et populus intellexerunt, etc., usque ad quas mutatione sententiæ possumus liberare.

‡‡‡26:20 Fuit quoque. Quæritur cum Urias eadem, etc., usque ad Christus quoque de manibus persequentium lapsus est.

§§§26:22 Et misit rex. Quæritur quomodo Joachim rex, etc., usque ad et hanc prophetiam factam esse cum cœpisset regnare.

*26:24 Igitur manus Ahicam. Quamvis Jeremias Domini auxilio liberatus sit, in mercedem tamen deputatur illi, per quem prophetam suum liberavit.