*52:1 Consurge, consurge. Eos hortatur propheta, qui post ascensionem prædicantibus apostolis crediderunt. Quia non adjiciet. Hæc ad cœlestem Jerusalem quam nullus immundus ingreditur.
†52:2 Excutere. Anima polluta sordibus candorem pristinum amittit, etc., usque ad non corruptibilibus argento et auro, sed sanguine agni immaculati.
‡52:3 Gratis. Nec commodum habuistis, nec incommodum effugistis, cum Filium Dei tradidistis.
§52:4 In Ægyptum. HIER. Arguit Judæos, et ventura prædicit, etc., usque ad ut etiam in terra sua opprimat illum, et calumnietur ei?
**52:5 Quid mihi est hic? ID. Nihil hic, ait, apud eos reperio, etc., usque ad quod Redemptorem suum cruci affixerint.
††52:7 Quam pulchri. ID. De eo qui supra dixerat: Ego ipse qui loquebar ecce adsum, testatur propheta quod ipse supra montes Evangelium prædicavit. Annuntiantis, Christi, per semetipsum, per apostolos, quibus ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis Joan. 14.. Super quos Dominus sedens prædicabat: Ipsi etiam pedes Christi, prædicationem ejus portando.
‡‡52:8 Vox speculatorum: ID. apostolorum et aliorum qui in specula sunt semper ut omnia prævideant et subjectos promoveant.
§§52:9 Gaudete. Primitivam Ecclesiam consolatur, etc., usque ad multitudine gentium et reparata est et multiplicata est.
***52:10 Brachium in brachio meo gentes sperabunt Psal. 97.. Et alibi: Brachium tuum cum potentia Psal. 88..
†††52:11 Recedite. ID. Hoc Judæi ad se referunt, etc., usque ad a Spiritu sancto admoniti. Exite, in toto orbe Evangelium prædicantes, Ite, docete omnes gentes Matth. 18. Vasa Domini. ID. Templum Domini sanctum est, quod estis vos, vasa scilicet aurea et argentea, unde Paulus vas electionis dicitur; vel vasa Domini, armatura Dei, lorica justitiæ, clypeus fidei, galea salutis, et gladius spiritus, quod est verbum Dei.
‡‡‡52:13 Ecce intelliget: ne dubitetur quis dixerit, qui loquebar ecce adsum: et quod sit brachium Domini, Pater perspicue docet.
§§§52:14 Sicut obstupuerunt. Non servatur ordo historiæ. Superius enim loquebatur propheta in persona Patris de ascensione Filii, et subito ad passionem rediit.