*38:1 In diebus illis ægrotavit. HIER. Quia de victoria dignas Deo grates non retulit, sed in superbia evanuit, sicut Regum et Paralipomenorum liber aperit; unde: Quem Deus diligit, corripit, ne elevetur in superbiam post incredibiles triumphos. Morieris tu. Cui simile: Ninive subvertetur: et multa sub comminatione prædicta, nec impleta; non Deo mutante sententiam, sed provocante nos ad sui notitiam. Dominus enim patiens est super malitia.
†38:2 Ad parietem. ID. Templi, scilicet juxta quod Salomon exstruxit palatium.
‡38:3 Obsecro, Domine. Iturus ad Dominum, narrat opera sua. Felix conscientia, quæ in tempore malorum potest recordari bonorum. Obsecro, Domine. Audiens se moriturum, non annos plurimos petit, sed Dei judicio dimittit quid præstare velit: noverat Salomonem Deo placuisse, quia non petierat ampliores annos vitæ. Et quod bonum. Idola patris sui destruxit, ostia domus Domini, quæ ille clauserat, aperuit, serpentem æneum quem in Gabaon Judæi adorabant comminuit, et in ventum sparsit. Et flevit. Flevit quia moriebatur sine filiis, etc., usque ad et post mortem plurimos resuscitatos legamus.
§38:4 Et factum est Verbum Domini. Præpostero ordine hic refertur historia, quæ in Regum volumine consequentius legitur.
**38:5 Ecce ego adjiciam super dies. Secundum quod visum est, etc., usque ad et de annis Ezechiæ additis.
††38:7 Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia fecit Dominus verbum hoc quod locutus. ID. Præsentis scilicet temporis et futuri, ut quomodo sol revertitur ad exordium sui, ita Ezechiæ vita ad evolutos redeat annos. Nobis quoque in hebdoade et ogdoade viventibus post resurrectionem Christi vitæ spatia protelentur.
‡‡38:10 Ego dixi. ID. Cum Deus Ezechiæ sine labore victoriam dedisset, etc., usque ad peccatores in dimidio dierum moriuntur. In dimidio dierum meorum. Unde: Viri impii et dolosi non dimidiabunt dies suos, quia non implent opera virtutum, nec pœnitendo emendant delicta. Ad portas inferi. Quæsivi. Ubi constituta est domus omni viventi ante adventum Christi.
§§38:11 Quietis. Quidam codices habent: Quievit generatio mea, quod et Hieronymus aliquando transtulit, deceptus ambiguitate verbi, et postea correxit.
***38:15 Respondebit mihi. ID. Quod erravi emendabo, tu esto fidejussor et protector: Non est enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis Rom. 9.. Cum ipse. Hæc mihi juste, quasi diceret: nihil restat nisi patienter sustinere et ipsum fortem exorare qui fecit quod voluit. Recogitabo. Quod præteritum est non adjuvat sustinentem; unde stulta est Epicuri sententia, qui asserit recordatione præteritorum bonorum mala præsentia mitigari. In amaritudine animæ, quasi diceret: et hi etiam in amaritudine, quia præsens tribulatio nihil boni præteriti sentit, et semper humana felicitas aliquibus aspergitur aversis.
†††38:18 Quia non infernus confitebitur. Sine fine damnati neque in inferno pœnitentiam agunt, neque laudes Deo referunt.
‡‡‡38:19 Vivens vivens, etc. Non infernus velmors. Pater filiis. Unde: interroga patrem tuum, et annuntiabit, etc.
§§§38:21 Super vulnus ejus. Aiunt Hebræi Sehin ulcus sonare, non vulnus, etc., usque ad cum Deus fecerit eam.