*5:1 Prophetaverunt. BEDA, lib. II in Esdram, tom. 2. In libris eorum plenius scriptum est, etc., usque ad Zorobabel quoque et Jesus, et populus qui cum eis erat, non minoris fuisse fidei probantur, qui prophetas jubentes magis audierunt quam prohibentis imperium.
†5:2 Zorobabel. ID., ibid. Ortus in Babylone, etc., usque ad Unusquisque etiam cum Deum invocans non aliud quærit quam ipsum, potest eum Salathiel vocare. Et Josue. ID., ibid. Josue vel Jesus interpretatur Salvator. Josedec Dominus justus. Hic quidem, sicut filius Nun, Christum significat; uterque enim populum in terram promissionis, ille de longo incolatu eremi, hic de longiore captivitatis servitio introduxit. Sic verus Jesus electos suos ab omnibus malis eruens, ad superni regni promissa gaudia inducit, qui est filius Josedec, id est Domini justi, de quo dicitur: Dominus justus concidet cervices peccatorum, etc. Psal. 12.
‡5:3 In ipso. ID., ibid. Patet littera textus, quia confortati verbis prophetarum, optimates Judæo rum non potuerunt hostium infestationibus a sancto opere præpediri, a quo quiescentibus adhuc prophetis, timore hostium cessaverant, sicut nunc in Ecclesia geritur, dum hi qui malignorum spirituum, vel hominum insidiis retardati, tardiores aliquando ad opus bonum fuerunt, repente verbis doctorum vel divinarum Scripturarum correpti, nullis tentationum machinis possunt vinci, vel a proposito intentionis revocari.
§5:4 Ad quod respondimus. ID., ibid. Videtur qui hoc scripsit præsens affuisse, cum Esdras dicatur scripsisse, qui non tunc Jerosolymis fuisse, sed multo post, regnante Artaxerxe, illuc venisse reperitur. Aut ergo tunc vere ibi fuit, et facto templo Babyloniam rediit, ut plures de filiis Isræl in Jerusalem reduceret, aut se ædificantibus jungit, quasi suum sit quod erga fratres agitur, vel quod ipsi agunt, sicut Apostolus ait: Nos qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non præveniemus, etc. I Thes. 4..
**5:6 Exemplar epistolæ. ID., ibid. Multum dissimilis est hæc epistola illi, etc., usque ad et tandem cognoscentes quod hoc a Deo cœli et terræ, qui solus vere est Deus, originem sumpsit, sacrificiis ejus communicant, et ædificium juvare lætantur.
††5:8 Lapide impolito. ID., ibid. Novo scilicet, quem impolitum repererunt, sed poliendo ædificio aptaverunt, etc., usque ad alter idololatriæ mancipatus nulla spiritualium architectorum industria, nullo pietatis cultu deformitatem agrestis et terrenæ mentis exuerat. Et ligna ponuntur in parietibus, opusque, etc. ID., ibid. Ligna quæ ad ornamentum vel munimentum templi ponuntur, eamdem sanctorum vitam in ornatu Ecclesiæ quam et lapides designant: de quibus dicitur: Exsultabunt omnia ligna silvarum, etc.