24
Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.* Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron, etc. AUG., quæst. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturæ justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quæ Græci dicunt. Tu et Aaron, etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica præcepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: Assume tibi septuaginta viros, etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt. Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo. Solusque Moyses ascendet ad Dominum. RAB. Prius præcipitur ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta seniores, ascendant ad Dominum. Et statim subjungitur quod solus Moyses ascendat ad Dominum, cæteri non appropinquent, sed adorent procul. Ubi moraliter instruimur vires nostras perpendere, nec ultra posse nostrum arcem contemplationis attingere, sed quantum divina clementia vocat, et regula Scripturæ provocat. GREG. Moyses ut sublimia Dei præcepta perciperet, alta conscendit; et ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur: quia viri sancti qui exterioribus officiis deservire necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta confugiunt, ibique cogitationis intimæ cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suæ vertice supernæ voluntatis sententiam perscrutantur. Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam. Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos. Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras: partem autem residuam fudit super altare.§ Tulit itaque, etc. ID., quæst. 98. Notandum est nunc primum sacrificasse Mosem, etc., usque ad nam decalogum in tabulis lapideis fuisse scriptum postea patet. Crateras. Cratera, sive crater, dicitur XXX quod est capere, eo quod sit multi vini capax. Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes. Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait: Hic est sanguis fœderis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his. Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël: 10 et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est.** Sub pedibus. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet. 11 Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt. 12 Dixit autem Dominus ad Moysen: Ascende ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi: ut doceas eos.†† Ascende ad me, etc. BED., lib. I de Tabarnac., cap. 11, tom. 2. Locuturi de figura tabernaculi, etc., usque ad ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura designaretur. Daboque tibi. ID. Huic simile est illud: Docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis Matth. 28.. Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam quæ Dominus docuit, et consilii decreto observanda præscripsit, in quibus vitam æternam nos habere voluit, sicut de his præteriri quidquam non oportet: sed omnia quæ mandavit, auditoribus committere necesse est. 13 Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus: ascendensque Moyses in montem Dei,‡‡ Surrexerunt Moyses et Josue. AUG., quæst. 103 in Exod. Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est. BED. Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christus non venit legem solvere, sed adimplere Matth. 5.. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quæ scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quæritur, invenitur. Unde Joan. 5: Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 1, tom. 2. Aaron mons fortitudinis, Hur ignis vel lumen, etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit. 14 senioribus ait: Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. 15 Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,§§ Cumque ascendisset Moyses, BEDA., ibid. Sicut mons altitudinem perfectionis, etc., usque ad cœlesti benedictione protegit. 16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.*** Et habitavit gloria Domini. ID., ibid. Non modo sublimitas, sed et nomen montis, etc., usque ad in septimo quiescere jubemur. Tegens illum nube. ID., ibid. Sex diebus nube et gloria Domini tegitur, etc., usque ad ut ad sublimiora divinæ visionis et collocutionis dona perveniret. 17 Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.††† Erat autem species, etc. ID., ibid. Quasi ignis ardens species gloriæ Domini apparuit, etc., usque ad tametsi plene illos sequi non valeant. 18 Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.‡‡‡ Ingressusque Moyses, etc. ID., ibid. Moyses medium nebulæ ingressus ascendit in montem, etc., usque ad ut per eorum observantiam ad salutem veniant æternam.

*24:1 Moysi quoque dixit: Ascende ad Dominum, tu et Aaron, etc. AUG., quæst. 85 in Exod., tom. 3. Usque ad hunc locum Scripturæ justificationes intelliguntur, etc., usque ad justificationes vero Latini eas esse dicunt quæ Græci dicunt. Tu et Aaron, etc. STRAB. Moyses et Aaron et Nadab et Abiu. Per hos quatuor viri evangelici significantur, qui scilicet evangelica præcepta sequuntur. Per septuaginta vero qui constat ex septenario decies scilicet ducto, vel ex denario septies multiplicato significantur illi qui Spiritus sancti gratia adjuti, adimplentes denarium legis, tendunt ad contemplationem Conditoris. Vel ad litteram de quibus dicitur Num. 11: Assume tibi septuaginta viros, etc., de quibus Heldad et Meldad fuerunt.

24:2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum. RAB. Prius præcipitur ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta seniores, ascendant ad Dominum. Et statim subjungitur quod solus Moyses ascendat ad Dominum, cæteri non appropinquent, sed adorent procul. Ubi moraliter instruimur vires nostras perpendere, nec ultra posse nostrum arcem contemplationis attingere, sed quantum divina clementia vocat, et regula Scripturæ provocat. GREG. Moyses ut sublimia Dei præcepta perciperet, alta conscendit; et ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur: quia viri sancti qui exterioribus officiis deservire necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta confugiunt, ibique cogitationis intimæ cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suæ vertice supernæ voluntatis sententiam perscrutantur.

24:3 Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.

§24:6 Tulit itaque, etc. ID., quæst. 98. Notandum est nunc primum sacrificasse Mosem, etc., usque ad nam decalogum in tabulis lapideis fuisse scriptum postea patet. Crateras. Cratera, sive crater, dicitur XXX quod est capere, eo quod sit multi vini capax.

**24:10 Sub pedibus. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.

††24:12 Ascende ad me, etc. BED., lib. I de Tabarnac., cap. 11, tom. 2. Locuturi de figura tabernaculi, etc., usque ad ut Ecclesia per orbem cunctarum gentium linguis locutura designaretur. Daboque tibi. ID. Huic simile est illud: Docentes eos servare omnia quæcunque mandavi vobis Matth. 28.. Non ergo Moyses, non apostoli, vel quilibet, alia debet docere quam quæ Dominus docuit, et consilii decreto observanda præscripsit, in quibus vitam æternam nos habere voluit, sicut de his præteriri quidquam non oportet: sed omnia quæ mandavit, auditoribus committere necesse est.

‡‡24:13 Surrexerunt Moyses et Josue. AUG., quæst. 103 in Exod. Josue non commemoratus in illis quatuor subito cum Moyse apparet, etc., usque ad quod modo memoratur nondum vocabatur Jesus, sed quando scriptum est. BED. Josue Christum nomine et actione significat; qui minister Moysi dicitur, quia Christus non venit legem solvere, sed adimplere Matth. 5.. Moysi vestigia in omnibus sequitur, quia in cunctis quæ scripsit Moyses, typice designatur, quasi comes individuus, si bene quæritur, invenitur. Unde Joan. 5: Si crederetis Moysi, forsitan crederetis et mihi. BED., de Tabernac., lib. 1, cap. 1, tom. 2. Aaron mons fortitudinis, Hur ignis vel lumen, etc., usque ad et ad dilectionem Conditoris animus inardescit.

§§24:15 Cumque ascendisset Moyses, BEDA., ibid. Sicut mons altitudinem perfectionis, etc., usque ad cœlesti benedictione protegit.

***24:16 Et habitavit gloria Domini. ID., ibid. Non modo sublimitas, sed et nomen montis, etc., usque ad in septimo quiescere jubemur. Tegens illum nube. ID., ibid. Sex diebus nube et gloria Domini tegitur, etc., usque ad ut ad sublimiora divinæ visionis et collocutionis dona perveniret.

†††24:17 Erat autem species, etc. ID., ibid. Quasi ignis ardens species gloriæ Domini apparuit, etc., usque ad tametsi plene illos sequi non valeant.

‡‡‡24:18 Ingressusque Moyses, etc. ID., ibid. Moyses medium nebulæ ingressus ascendit in montem, etc., usque ad ut per eorum observantiam ad salutem veniant æternam.