*5:1 Audi, Isræl, etc. AUG., quæst. 9 in Deut. An ideo dictum est, etc., usque ad et videre, et audire, et memoria retinere?
†5:4 Facie ad faciem, etc. AUG. Paulo ante admonere curavit, etc., usque ad quamvis aliqui hoc speraverint.
‡5:5 Inter vos et Deum. ID., quæst. 10. Tanquam Dominus esset in loco, etc., usque ad audiens de medio ignis vocem Dei dicentis decalogum legis.
§5:9 Reddens iniquitatem, etc. ISID. Sunt qui ita edisserant, etc., usque ad sed sententiam diu differat. His qui oderunt me, et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, etc. His scilicet, qui hæreditaria impietate Dominum oderunt. Perversum est enim peccata patrum filiis non peccantibus imputari, cum per Ezechielem dictum sit: Filius non portabit iniquitatem, etc. Ezech. 18..
**5:11 Non usurpabis nomen Domini Dei frustra, etc. Primum mandatum ad Patrem pertinet quod dicitur in sequentibus: Audi, Isræl, Dominus Deus tuus unus est Deut. 6.; ut hoc scilicet audiens, unum Deum Patrem colas, non multos deos suscipias. Secundum pertinet ad Filium, de quo hic dicitur: Non assumes nomen Dei tui in vanum, id est, non æstimes creaturam esse Dei Filium. Omnis enim creatura subjecta est vanitati, sed credas eum æqualem Patri, Deum deorum, Deum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Tertium ad Spiritum, cujus dono requies æterna promittitur: quia enim Spiritus sanctus dicitur septiformis, ideo septimum diem sanctificavit Deus. In aliis enim diebus operum sanctificatio non nominatur, nisi in sabbato, in quo requievit Deus. Recte ergo hoc mandatum pertinet ad Spiritum: tum propter sanctificationis nomen; tum propter æternam requiem, ad donum sancti Spiritus pertinentem. Dicitur enim sic: Memento ut diem sabbati sanctifices: sex diebus operaberis, etc. In opere sex dierum, etc., videtur sex millium annorum operatio signari, in septimo tempus æternæ quietis, in quo post bona opera quies æterna promittitur. Quidquid ergo agimus, si propter futuram requiem facimus, sabbatum observamus.
††5:16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi. Post tria præcepta succedunt septem quæ ad proximum pertinent. Inter septem primum, sed in ordine omnium quartum est: Honora patrem tuum, etc. A parentibus enim homo oculos aperit, et vita hæc ab eorum dilectione exordium sumit: unde hoc mandatum, maximum et primum dicitur in altera scilicet tabula. Jubemur ergo parentes honorare, et officium pietatis et reverentiam eis exhibere; qui enim hoc parentibus non facit, quomodo faciet aliis? Quintum: Non mæchaberis. Id est præter legitimam uxorem nulli misceberis. Sextum: Non occides. Occidit etiam qui fame vel nuditate proximum mori videt, nec subvenit in quantum potest. Septimum: Non furtum facies. In quo omnem rapinam prohibet. Octavum: Non falsum testimonium dices. Crimen mendacii et falsitatis abominatur. Nonum: Non concupisces uxorem proximi tui. In quo etiam adulterinam cogitationem interdicit. Decimum: Non concupisces rem proximi tui. In quo ambitionem et concupiscentiam percutit. Primum ergo prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, fornicationem; sextum, crudelitatem; septimum, rapacitatem; octavum, falsitatem; nonum, cogitationem adulterii; decimum, cupiditatem mundi. Et notandum, quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis regitur populus Dei, et dæmones occiduntur.
‡‡5:22 In duabus tabulis lapideis quas tradidit mihi. ISID. Duo Testamenta, etc., usque ad sensibile scilicet et intelligibile.
§§5:29 Quis det talem eos habere mentem? Vult Deus intelligi gratia sua hoc beneficium concedi, ut in omnibus sit justitia Dei ex fide, non quasi propria ex lege, unde: Auferam eis cor lapideum, et dabo cor carneum Ezech. 36., id est, sensatum, caro enim sensum habet, lapis vero non habet; et alibi: Idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non littera sed spiritu.