13
Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.* Non parcam. Post tot correctiones, si qui se non emendant, non debet eis parci. An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? An experimentum. Moris est divinæ Scripturæ personæ Dei tribuere quod in nobis facit, sicut Apostolus locutionem ipsam illi tribuit cujus munere loquebatur, id est Christo. Qui in vobis non infirmatur, sed potens apparuit cum dona dedit. Quod experti, non dubitent se ab eo posse puniri. Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. Nam et nos infirmi. Vivit Christus qui prius fuerat infirmus. Nam et nos multo minores, licet infirmi in illo, id est licet ad imitationem ejus multa patimur a perfidis, tamen vivemus, id est potestatem habebimus per eum in vobis judicandis. Vel, vivemus cum eo, id est in simili beatitudine cum eo: et hoc ex virtute Dei; quod tale est in vobis, id est in conscientiis vestris: In vobis. Erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo. Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus.§ Oramus autem, etc. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant: probati enim videntur, dum judicant peccatores. Sic ergo si non sint quos judicet, cessante auctoritate quasi reprobi videntur. Reprobi simus, id est appareamus reprobi, non habentes quod vindicemus vel dijudicemus. Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.** Gaudemus enim, etc. HIER. Gaudemus si non sit necesse ut nostra virtus appareat, sicut Petri apparuit in Saphyra et Anania. 10 Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem.†† Secundum potestatem. Iterum ostendit quod non cupit potestate in illis abuti, adjiciens non in destructionem sed in ædificationem se eam accepisse, unde subdit: Non in destructionem. Non destruuntur autem qui corriguntur, sed correcti ædificantur. 11 De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.‡‡ Gaudete, fratres. Id est bene operamini ut verum gaudium habere possitis. Et Deus pacis erit vobiscum. Hinc vobis erit pax a dilectione illius, hinc malorum omnium sublatio. Ista pax orbem servavit, diuturnum bellum solvit, cœlo terram conjunxit, ista homines angelos fecit. Istam ego imitetur. Innumerabilium enim bonorum mater est dilectio, per istam salvati sumus, per istam ineffabilia bona omnia assequimur. 12 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. 13 Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.§§ Gratia. Totam Trinitatem optat benedicere eos. Sua tribuit congrua cuique. Gratiam, id est remissionem Filio, charitatem Patri qui ex dilectione misit Filium, communicationem Spiritui, per quem fit unio. Et charitas Dei. Dilectio Dei misit Christum, cujus gratia salvat. Et ut possideamus hanc gratiam salutis, communicatio facti Spiritus sancti, vel ipse Spiritus ita sit vobiscum, ut communicet et conferat vobis et gratiam Christi et charitatem Dei. Quasi: Tota sit vobiscum Trinitas, dans gratiam de commissis et charitatem per Spiritum.

*13:2 Non parcam. Post tot correctiones, si qui se non emendant, non debet eis parci.

13:3 An experimentum. Moris est divinæ Scripturæ personæ Dei tribuere quod in nobis facit, sicut Apostolus locutionem ipsam illi tribuit cujus munere loquebatur, id est Christo. Qui in vobis non infirmatur, sed potens apparuit cum dona dedit. Quod experti, non dubitent se ab eo posse puniri.

13:4 Nam et nos infirmi. Vivit Christus qui prius fuerat infirmus. Nam et nos multo minores, licet infirmi in illo, id est licet ad imitationem ejus multa patimur a perfidis, tamen vivemus, id est potestatem habebimus per eum in vobis judicandis. Vel, vivemus cum eo, id est in simili beatitudine cum eo: et hoc ex virtute Dei; quod tale est in vobis, id est in conscientiis vestris: In vobis. Erga vos. Mors illata a perfidis vita est erga credentes, quia virtute Dei resurgentes vivent cum Christo.

§13:7 Oramus autem, etc. Hoc orat Apostolus, ut his bene agentibus in eis corripienda non inveniat, et sic reprobi appareant: probati enim videntur, dum judicant peccatores. Sic ergo si non sint quos judicet, cessante auctoritate quasi reprobi videntur. Reprobi simus, id est appareamus reprobi, non habentes quod vindicemus vel dijudicemus.

**13:9 Gaudemus enim, etc. HIER. Gaudemus si non sit necesse ut nostra virtus appareat, sicut Petri apparuit in Saphyra et Anania.

††13:10 Secundum potestatem. Iterum ostendit quod non cupit potestate in illis abuti, adjiciens non in destructionem sed in ædificationem se eam accepisse, unde subdit: Non in destructionem. Non destruuntur autem qui corriguntur, sed correcti ædificantur.

‡‡13:11 Gaudete, fratres. Id est bene operamini ut verum gaudium habere possitis. Et Deus pacis erit vobiscum. Hinc vobis erit pax a dilectione illius, hinc malorum omnium sublatio. Ista pax orbem servavit, diuturnum bellum solvit, cœlo terram conjunxit, ista homines angelos fecit. Istam ego imitetur. Innumerabilium enim bonorum mater est dilectio, per istam salvati sumus, per istam ineffabilia bona omnia assequimur.

§§13:13 Gratia. Totam Trinitatem optat benedicere eos. Sua tribuit congrua cuique. Gratiam, id est remissionem Filio, charitatem Patri qui ex dilectione misit Filium, communicationem Spiritui, per quem fit unio. Et charitas Dei. Dilectio Dei misit Christum, cujus gratia salvat. Et ut possideamus hanc gratiam salutis, communicatio facti Spiritus sancti, vel ipse Spiritus ita sit vobiscum, ut communicet et conferat vobis et gratiam Christi et charitatem Dei. Quasi: Tota sit vobiscum Trinitas, dans gratiam de commissis et charitatem per Spiritum.