4
Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël: et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis: Elihoreph et Ahia filii Sisa scribæ: Josaphat filius Ahilud a commentariis: Banaias filius Jojadæ super exercitum: Sadoc autem et Abiathar sacerdotes: Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis: et Ahisar præpositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa. Habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël, qui præbebant annonam regi et domui ejus: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant. Et hæc nomina eorum: Benhur in monte Ephraim. Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan. 10 Benhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher. 11 Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor: Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem. 12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quæ est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan. 13 Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothjair filii Manasse in Galaad: ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quæ habebant seras æreas. 14 Ahinadab filius Addo præerat in Manaim. 15 Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio. 16 Baana filius Husi in Aser, et in Baloth. 17 Josaphat filius Pharue in Issachar. 18 Semei filius Ela in Benjamin. 19 Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhæi et Og regis Basan, super omnia quæ erant in illa terra. 20 Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque lætantes. 21 Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terræ Philisthiim usque ad terminum Ægypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitæ ejus. 22 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similæ, et sexaginta cori farinæ,* Cibus Salomonis. RAB. Refectio Christi, qui pascitur recta fide et operibus bonis, quæ illi quotidie offeruntur ab Ecclesia catholica. 23 decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium. Viginti boves. ID. Prædicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum Decalogum in se habent, cum Novum et Vetus Testamentum æqualiter prædicant pleni dilectione Dei et proximi. Excepta venatione. Venatione diversorum animalium sunt qui ex diversis gentibus quotidie retibus Evangelii per spirituales venatores capiuntur, et in pastum Salvatoris rediguntur. 24 Ipse enim obtinebat omnem regionem quæ erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu. 25 Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis. 26 Et habebat Salomon quadraginta millia præsepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium. Quadraginta, etc. Per quadraginta tempora priscæ legis designantur, quam Moses accepturus jejunavit quadraginta diebus, et populus qui ea instruebatur, quadraginta annis in deserto fuit. Et duodecim. Hic numerus præsens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit. 27 Nutriebantque eos supradicti regis præfecti: sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo. 28 Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.§ Hordeum, etc. Ne quid desit in domo regis, ordo prædicatorum scribendo et loquendo laborat, ut in mensa Domini abundet, unde nutrientur fideles. 29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quæ est in littore maris. 30 Et præcedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Ægyptiorum, 31 et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum. 32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque et mille.** Et fuerunt carmina ejus. Constat neque carmina neque disputationes Salomonis hodie esse. Quinque millia. Propter quinque sensus, quos, qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi carmina quinque millia Domino canit. 33 Et disputavit super lignis a cedro quæ est in Libano, usque ad hyssopum quæ egreditur de pariete: et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.†† Hyssopum. RAB. Hyssopus, herba humilis et saxo hærens, etc., usque ad tunc enim cedrum, id est, arrogantiam sæculi inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, id est, usque ad stultitiam crucis. Et disseruit. ID. Omnia enim nuda et aperta sunt Christo Hebr. 4.. Disputat autem, cum singulorum rationem nobis proponit in Scripturis suis, manifestatque sacramenta, quæ fuerunt abscondita a sæculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, astutiam dæmonum, et, reprobantes quod malum est, sectemur quod bonum est. 34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terræ qui audiebant sapientiam ejus.

*4:22 Cibus Salomonis. RAB. Refectio Christi, qui pascitur recta fide et operibus bonis, quæ illi quotidie offeruntur ab Ecclesia catholica.

4:23 Viginti boves. ID. Prædicatores Novi Testamenti, qui quasi geminatum Decalogum in se habent, cum Novum et Vetus Testamentum æqualiter prædicant pleni dilectione Dei et proximi. Excepta venatione. Venatione diversorum animalium sunt qui ex diversis gentibus quotidie retibus Evangelii per spirituales venatores capiuntur, et in pastum Salvatoris rediguntur.

4:26 Quadraginta, etc. Per quadraginta tempora priscæ legis designantur, quam Moses accepturus jejunavit quadraginta diebus, et populus qui ea instruebatur, quadraginta annis in deserto fuit. Et duodecim. Hic numerus præsens tempus significat, in quo apostolica doctrina Novi Testamenti populum nutrit.

§4:28 Hordeum, etc. Ne quid desit in domo regis, ordo prædicatorum scribendo et loquendo laborat, ut in mensa Domini abundet, unde nutrientur fideles.

**4:32 Et fuerunt carmina ejus. Constat neque carmina neque disputationes Salomonis hodie esse. Quinque millia. Propter quinque sensus, quos, qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi carmina quinque millia Domino canit.

††4:33 Hyssopum. RAB. Hyssopus, herba humilis et saxo hærens, etc., usque ad tunc enim cedrum, id est, arrogantiam sæculi inclinavit usque ad humilitatem hyssopi, id est, usque ad stultitiam crucis. Et disseruit. ID. Omnia enim nuda et aperta sunt Christo Hebr. 4.. Disputat autem, cum singulorum rationem nobis proponit in Scripturis suis, manifestatque sacramenta, quæ fuerunt abscondita a sæculis et generationibus, ut consideremus beatitudinem angelorum, utilitatem hominum, astutiam dæmonum, et, reprobantes quod malum est, sectemur quod bonum est.