*25:1 Psalmus. CASS. Psalmus iste monet vitari consortia iniquorum, jungi justis, quia ex convictu mores formantur. Judica. AUG. Quia post misericordiam, etc., usque ad a vento superbiæ rapiuntur. CASS. Judica: non est præsumptio justi, sed certitudo misericordiæ Dei, quod ibi ostendit in Domino sperans; deinde, non infirmabor. In innocentia. AUG. Non angelorum, sed qualis est hominum.
†25:2 Proba me. CASS. Id est, prius vires inspice, etc., usque ad non merita, sed misericordiam quæ talem me fecit, attendo. CASS. Proba me. Tu vero, proba in tentationibus, ne quid delicti remaneat, etc., usque ad ne quis de eis murmuret. Ure renes. ID. Igne verbi tui, cor calore spiriritus. Cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus.
‡25:3 Misericordia. CASS. Quæ non sinit tentari super vires, vel ipsa ustio est misericordia, non asperitas Complacui in veritate. AUG. Cui displicet mendacium suum, et placet ipse cum illa et in illa.
§25:4 Non sedi. CASS. Complacui in veritate, quia non sedi. Odivi, quod est vitare mala. Et lavabo, quod est agere recta. Vani. CASS. Vani qui de caducis rebus laborant; impii hæretici, qui Scripturas pervertunt: illi superflua quærunt, hi venenosa.
**25:5 Malignantium. ID. Qui mala proximis agunt.
††25:6 Lavabo. AUG. Pœnitendo. Et altare, mentem virtutibus ornabo, vel fidem, quia non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam. Inter innocentes. AUG. Conversans; ut audiam ab eis, id est, ut discam qua voce sis laudandus; vel, ut audiam: Venite, benedicti Patris mei.
‡‡25:7 Vocem laudis Spiritus sancti, qui docet laudare te.
§§25:8 Domine. CASS. Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei. Dilexi decorem. CASS. Hæc ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam.
***25:9 Ne perdas. CASS. Et si modo simul esse pateris, ne simul perdas. CASS. Ne perdas in futuro cum impiis, quibus hic non communico.
†††25:10 Dextera eorum, AUG., id est, si quid boni agunt, etc., usque ad misericordia in omnibus comitetur, quod debes, quia:
‡‡‡25:12 Pes, id est, affectio, quæ facile labi solet, stetit immobilis contra omnia scandala, tendens ultra, et persistens in directo. Et quia sic redimis in Ecclesiis, benedicam. Stetit. CASS. Etsi undique concussus, vel confusus scandalis.