3
[In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni.* In lectulo. Orantibus prædicatoribus de Judæa, ecce gentilitas Spiritu divino afflata ad agnitionem suæ salutis advenit, et inventam firmo amore tenet. Unde sequitur: Vox ejus plene intrantis. In lectulo. GREG. Moraliter lectulum sibi sancta anima in nocte facit, dum omnes mundi perturbationes fugiens, secretum, in quo requiescit, comparat. In hoc lecto dilectum quærit: quia dum a sollicitudinibus vacat, in ejus inquisitione quomodo ad illum perveniat requiescit: sed dum in mundo vivit, tenebras mundi a se perfecte non excutit et quanto gravius patitur, eo frequentius quærit, et ferventius eum, quo invento tenebras amplius non patiatur. Sed quia in hoc mundo non invenit, ideo subditur: Quæsivi eum, et non inveni. Quia vero maximo desiderio æstuat, et quidquid tenet, ei non sufficit, donec delictum inveniat: ideo perseverantiam inquisitionis subjungit, Surgam, et circuibo civitatem. In lectulo. Ex quo Adam peccavit, cœpit homo in terrenis quiescere, et tamen duce ratione quasi per somnium veram beatitudinem intelligens, ipsam in terrenis putabat consistere. HIERON. Moraliter. In lectulo anima Deum quærit, quando in suo otio quidem appetit Deum videre, et ad eum de carcere carnis exire desiderat, sed non conceditur: et abscondit se sponsus, ut non inventus, ardentius quæratur. Et non inveni. GREG. Quia mihi gentilitati non angelus, non propheta, non quilibet doctor in dubiis lumen divinæ cognitionis ostendit, ideo non inveni, quod ubi comperi, quod in lecto non posset inveniri, proposui in animo meo de lecto carnalium voluptatum exsurgere, et ad laborem salutiferæ inquisitionis accingi, et terra et mari publice et privatim universorum, quos sapientes audirem, magisteria adire. Vici, sunt spirituales viri, qui dum ad cœlestia gradiuntur, angustam viam tenent. Plateæ, id est, sæculares, qui multas voluptates sequuntur, et alta via incedunt. Omnes ergo circumit, quia omnes sanctos, qui sunt vel fuerunt, mente conspicit et imitatur: etiam in sæcularibus aliquando invenit, quod valeat ad inquisitionem sponsi: sed postquam laborem geminatum inquisitionis ostendit, iterum difficultatem inventionis subdit: Quæsivi, et non inveni: sed dum quærit et non invenit, ipsa et quæritur et invenitur: Unde dicitur: Invenerunt me vigiles. Quæsivi. Plurimo labore mundo peragrato, sapientium verbis discussis, nil certum de via veritatis addiscere potui. Surgam, et circuibo civitatem: per vicos et plateas quæram quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem: Num quem diligit anima mea vidistis? Invenerunt me. Cum sic inquirerem, Dominus hanc instantiam inquisitionis videns, tandem se manifestare dignatus est et cui inspiraverat, ut quæreret, quærenti donavit ut inveniret. Num quem diligit. GREG. Illis volentibus docere, ista flagrans nimio amore prior alloquitur, Num quem diligit. Ecclesia interrogat vigiles, cum prædicationem intente suscipit, et in ea bonorum operum exhibitione fructificat. Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea: tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meæ, et in cubiculum genetricis meæ. Cum pertransissem. ID. eos transit, quia in ipsis videt formam ejus, quem quærit; et tamen transit, quia Deum, qui est ultra, incipit imitari et intueri. Transit Petrus vigiles, dum contemnit prophetas, et Domino prophetarum dicit: Tu es Christus, Filius Dei vivi Matth. 16.. Donec introducam illum, etc. Donec in fine mundi Synagogam, per quam auditum fide suscepi, et mysterium regenerationis ad fidem ejus revocare satagam. Ecclesia gentilis in fine revocabit Synagogam, quæ prius vocaverat illam per apostolos. Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.§ Adjuro vos. Christus audiens se per hos introducendum, adjurat ne ei parent impedimentum. Adjuro vos. Ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus Ecclesiæ de gentibus, quam de Judæis collectæ curam habere: sed æqualem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet. Non minus enim hæc regina austri capitur amore sponsi, quam prima amica de Judæis. Cervosque. Cervi est in senectute serpentem comedere, et pro siti a veneno concepta, ad fontem properare, et inde potando juvenescere, cadentibus pilis et cornibus: quod cuique fideli competit per lavationem baptismi. Chorus Quæ est ista quæ ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhæ, et thuris, et universi pulveris pigmentarii?** Quæ est ista. Ulterius agit de Ecclesia de gentibus conversa, quomodo apostolis fundamento accepto, deinde per successus temporum et graduum promotiones sit multiplicata. Quæ est ista? Judæi conversi, videntes etiam gentes converti et in amorem sponsi pariter recipi; non ex invidia, sed quasi admirantes, et de societate fratrum congaudentes, inquirunt si salus sit promissa gentibus: quod multum fuerat dubium. Quæ ascendit. Eodem tempore, et dormit, cum a carnalibus desideriis se alienat Ecclesiæ, et bonis operibus ad visionem sui conditoris appropiat. Per desertum. Id est per medium gentium, quæ nulla erant virtutum fruge fecundæ, quas nullus propheta, vel angelus ad cultum Dei instituerat, vel: Per desertum sicut virgula fumi, quia a mundi illecebris separata, cœlestibus præceptis est dedita. Fumus eodem tempore partim oritur, partim, qui prius ortus fuerat, solet in sublimioribus disparere: sic Ecclesia, in quibusdam suis membris semper gignitur nova, in quibusdam, qui prius nati fuerunt, semper colligitur ad cœlestia. Fumus ex igne natus ad alta conscendens paulatim se humanis subtrahit aspectibus: sic Ecclesia igne sancti solius Spiritus in amorem Dei accensa ascendere non desinit, donec a terrenis abstracta ad invisibilia cœli rapiatur. Ex aromatibus. Nota quod aromata commemorans, primo myrrham, deinde thus, et postea universi pulveris pigmentarii ponit, quia prius est mortificare concupiscentiam carnis, postea offere Deo placabilia vota cordis, et sic cum humilitate crescere in omni virtutum genere. Pigmenta. In pulverem redacta valent ad confectionem: sic virtutes cum non extollunt animum, sed quasi in pulverem, reputatione agentis, rediguntur, ad perfectionem perducunt. Pigmentarius, vel homo qui operam dat virtutibus: vel Deus, qui virtutes largitur. En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël,†† En lectulum. Priori amice miranti respondet gentilitas determinans, quo ascendat, quia scilicet ad lectulum, et per quid ascendat, quia scilicet media fercula sunt charitate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem accessisse, in qua prior est: quia similiter habet nuptialem apparatum, et prædicatores habet, quos Deus ad nos non misisset, nisi eos præelegisset. En lectulum. Lectulus veri pacifici, æterna beatitudo, in qua rex cum sanctis quiescit, ad quem Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit, tandem perfecte perveniet. Vel etiam lectulus Dei est in præsenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque lectum ambiunt fortissimi: quia et præsentem quietem, et pacem Ecclesiæ prædicatores contra incursus tuentur, et internam patriæ cœlestis quietem quique perfectiores fixa intentione speculantur. Isræl. Id est vir videns Deum, quo nomine juste vocantur omnes, qui ad divinæ visionis gaudia tendunt. Inter quos fortissimi sunt, qui vel cœlestis dono speculationis sublimantur, vel prædicationis ministerium suscipiunt. omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi: uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.‡‡ Omnes tenentes gladios. Qui indesinenter habent verbum Dei in promptu, et ad resecanda superflua et in se et in subditis, et ad repellendos hostes et conculcandos. Omnes tenentes gladios. Verbum Dei tenent, et periti sunt qualiter utantur illo, tam alios quam se quantum ad vitia expugnando. Ad bella doctissimi. Quia tot millibus annorum contra diabolum in carnis fragilitate pugnaverunt, ex assiduo usu docti sunt. Propter timores. Ne insidiæ tentatoris; si eos securos inermesque repererint sternant: et ne eis expugnatis lectulus quem custodire debuerunt, fœdetur, scilicet, ne præsens pax Ecclesiæ violetur, et sic futura beatitudo amittatur. Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani;§§ Ferculum. Non solum per hoc, quod et in præsenti in lectulo Salomonis quiesco, et ad futurum lectulum festino, et fortissimos custodes habeo, apparet quod salus sit promissa gentibus: sed etiam per hoc, quod de nobis fecit quoddam ferculum, id est quod de loco ad locum ferret sui verbi dispensatores, vel in quibus ipse per mundum feratur. Vel ita: Pacificus, ad cujus lectulum propero, ita munivit me: et hoc fecit per ferculum, id est per apostolos, per quos, sicut in cathedra fertur, quos ad meam salutem vel nostram misit. 10 columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.*** Reclinatorium aureum. Id est, sui speculatores plenos divina sapientia, vel reclinatorium facit in ferculo, cum spem perpetuæ quietis fidelibus promittit. Aureum, quia requiem suæ visionis gloria coruscam præparat. Ascensum purpureum. Ascensus sunt illi, per quos aliquis potest scandere primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum: qui sunt purpurei, id est ad martyrium prompti. Vel, ipsæ virtutes, sunt ascensus, quæ sunt vera purpura: quibus decorantur animæ fideles. Vel, ipse Christus ascensus, per quem et in Ecclesiam et in cœlum intratur. Purpureus, quia lavit nos in sanguine suo: et nullus ingreditur Ecclesiam, nisi sacramentis Dominicæ passionis imbutus. Media charitate constravit. Vel charitate, qua pro nobis passus est. Media, id est, Ecclesiæ corda, instar strati paravit, ubi fideles animæ molliter quiescant: quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit: unde addit: Propter filias Jerusalem. Propter animas cœlestium desiderio æstuantes quia quanto magis nos dilexit, tanto magis ad patiendum pro eo nos accendit. Media GREG. Ecce consolatio. Qui non potest sanguinem pro Domino fundere, diligat proximum propter filias Jerusalem, quia non sunt dicendi filii, id est firmi, sed filiæ, quæ per charitatem a Dei ædificio non alienæ sunt. 11 Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.]††† Egredimini et videte, etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus prædicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiæ, quæ de Judæorum primitiis instituta, prælatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus prædicata fuit, vicem mater reddat. In diademate. Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriæ nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur. In diademate, id est, in illa spinea corona, qua coronavit eum Judæa sua. Qui coronavit eum. Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliæ mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Desponsationis illius. Si illius referimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quæ præcipua lætitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.

*3:1 In lectulo. Orantibus prædicatoribus de Judæa, ecce gentilitas Spiritu divino afflata ad agnitionem suæ salutis advenit, et inventam firmo amore tenet. Unde sequitur: Vox ejus plene intrantis. In lectulo. GREG. Moraliter lectulum sibi sancta anima in nocte facit, dum omnes mundi perturbationes fugiens, secretum, in quo requiescit, comparat. In hoc lecto dilectum quærit: quia dum a sollicitudinibus vacat, in ejus inquisitione quomodo ad illum perveniat requiescit: sed dum in mundo vivit, tenebras mundi a se perfecte non excutit et quanto gravius patitur, eo frequentius quærit, et ferventius eum, quo invento tenebras amplius non patiatur. Sed quia in hoc mundo non invenit, ideo subditur: Quæsivi eum, et non inveni. Quia vero maximo desiderio æstuat, et quidquid tenet, ei non sufficit, donec delictum inveniat: ideo perseverantiam inquisitionis subjungit, Surgam, et circuibo civitatem. In lectulo. Ex quo Adam peccavit, cœpit homo in terrenis quiescere, et tamen duce ratione quasi per somnium veram beatitudinem intelligens, ipsam in terrenis putabat consistere. HIERON. Moraliter. In lectulo anima Deum quærit, quando in suo otio quidem appetit Deum videre, et ad eum de carcere carnis exire desiderat, sed non conceditur: et abscondit se sponsus, ut non inventus, ardentius quæratur. Et non inveni. GREG. Quia mihi gentilitati non angelus, non propheta, non quilibet doctor in dubiis lumen divinæ cognitionis ostendit, ideo non inveni, quod ubi comperi, quod in lecto non posset inveniri, proposui in animo meo de lecto carnalium voluptatum exsurgere, et ad laborem salutiferæ inquisitionis accingi, et terra et mari publice et privatim universorum, quos sapientes audirem, magisteria adire. Vici, sunt spirituales viri, qui dum ad cœlestia gradiuntur, angustam viam tenent. Plateæ, id est, sæculares, qui multas voluptates sequuntur, et alta via incedunt. Omnes ergo circumit, quia omnes sanctos, qui sunt vel fuerunt, mente conspicit et imitatur: etiam in sæcularibus aliquando invenit, quod valeat ad inquisitionem sponsi: sed postquam laborem geminatum inquisitionis ostendit, iterum difficultatem inventionis subdit: Quæsivi, et non inveni: sed dum quærit et non invenit, ipsa et quæritur et invenitur: Unde dicitur: Invenerunt me vigiles. Quæsivi. Plurimo labore mundo peragrato, sapientium verbis discussis, nil certum de via veritatis addiscere potui.

3:3 Invenerunt me. Cum sic inquirerem, Dominus hanc instantiam inquisitionis videns, tandem se manifestare dignatus est et cui inspiraverat, ut quæreret, quærenti donavit ut inveniret. Num quem diligit. GREG. Illis volentibus docere, ista flagrans nimio amore prior alloquitur, Num quem diligit. Ecclesia interrogat vigiles, cum prædicationem intente suscipit, et in ea bonorum operum exhibitione fructificat.

3:4 Cum pertransissem. ID. eos transit, quia in ipsis videt formam ejus, quem quærit; et tamen transit, quia Deum, qui est ultra, incipit imitari et intueri. Transit Petrus vigiles, dum contemnit prophetas, et Domino prophetarum dicit: Tu es Christus, Filius Dei vivi Matth. 16.. Donec introducam illum, etc. Donec in fine mundi Synagogam, per quam auditum fide suscepi, et mysterium regenerationis ad fidem ejus revocare satagam. Ecclesia gentilis in fine revocabit Synagogam, quæ prius vocaverat illam per apostolos.

§3:5 Adjuro vos. Christus audiens se per hos introducendum, adjurat ne ei parent impedimentum. Adjuro vos. Ideo repetitur hic versiculus in cantico amoris, ut non minorem se Dominus Ecclesiæ de gentibus, quam de Judæis collectæ curam habere: sed æqualem pro utriusque pace sollicitudinem gerere designet. Non minus enim hæc regina austri capitur amore sponsi, quam prima amica de Judæis. Cervosque. Cervi est in senectute serpentem comedere, et pro siti a veneno concepta, ad fontem properare, et inde potando juvenescere, cadentibus pilis et cornibus: quod cuique fideli competit per lavationem baptismi.

**3:6 Quæ est ista. Ulterius agit de Ecclesia de gentibus conversa, quomodo apostolis fundamento accepto, deinde per successus temporum et graduum promotiones sit multiplicata. Quæ est ista? Judæi conversi, videntes etiam gentes converti et in amorem sponsi pariter recipi; non ex invidia, sed quasi admirantes, et de societate fratrum congaudentes, inquirunt si salus sit promissa gentibus: quod multum fuerat dubium. Quæ ascendit. Eodem tempore, et dormit, cum a carnalibus desideriis se alienat Ecclesiæ, et bonis operibus ad visionem sui conditoris appropiat. Per desertum. Id est per medium gentium, quæ nulla erant virtutum fruge fecundæ, quas nullus propheta, vel angelus ad cultum Dei instituerat, vel: Per desertum sicut virgula fumi, quia a mundi illecebris separata, cœlestibus præceptis est dedita. Fumus eodem tempore partim oritur, partim, qui prius ortus fuerat, solet in sublimioribus disparere: sic Ecclesia, in quibusdam suis membris semper gignitur nova, in quibusdam, qui prius nati fuerunt, semper colligitur ad cœlestia. Fumus ex igne natus ad alta conscendens paulatim se humanis subtrahit aspectibus: sic Ecclesia igne sancti solius Spiritus in amorem Dei accensa ascendere non desinit, donec a terrenis abstracta ad invisibilia cœli rapiatur. Ex aromatibus. Nota quod aromata commemorans, primo myrrham, deinde thus, et postea universi pulveris pigmentarii ponit, quia prius est mortificare concupiscentiam carnis, postea offere Deo placabilia vota cordis, et sic cum humilitate crescere in omni virtutum genere. Pigmenta. In pulverem redacta valent ad confectionem: sic virtutes cum non extollunt animum, sed quasi in pulverem, reputatione agentis, rediguntur, ad perfectionem perducunt. Pigmentarius, vel homo qui operam dat virtutibus: vel Deus, qui virtutes largitur.

††3:7 En lectulum. Priori amice miranti respondet gentilitas determinans, quo ascendat, quia scilicet ad lectulum, et per quid ascendat, quia scilicet media fercula sunt charitate constrata, et probat se in eamdem sponsi dilectionem accessisse, in qua prior est: quia similiter habet nuptialem apparatum, et prædicatores habet, quos Deus ad nos non misisset, nisi eos præelegisset. En lectulum. Lectulus veri pacifici, æterna beatitudo, in qua rex cum sanctis quiescit, ad quem Ecclesia per desertum partim quotidie pervenit, tandem perfecte perveniet. Vel etiam lectulus Dei est in præsenti quieta conversatio sanctorum. Utrumque lectum ambiunt fortissimi: quia et præsentem quietem, et pacem Ecclesiæ prædicatores contra incursus tuentur, et internam patriæ cœlestis quietem quique perfectiores fixa intentione speculantur. Isræl. Id est vir videns Deum, quo nomine juste vocantur omnes, qui ad divinæ visionis gaudia tendunt. Inter quos fortissimi sunt, qui vel cœlestis dono speculationis sublimantur, vel prædicationis ministerium suscipiunt.

‡‡3:8 Omnes tenentes gladios. Qui indesinenter habent verbum Dei in promptu, et ad resecanda superflua et in se et in subditis, et ad repellendos hostes et conculcandos. Omnes tenentes gladios. Verbum Dei tenent, et periti sunt qualiter utantur illo, tam alios quam se quantum ad vitia expugnando. Ad bella doctissimi. Quia tot millibus annorum contra diabolum in carnis fragilitate pugnaverunt, ex assiduo usu docti sunt. Propter timores. Ne insidiæ tentatoris; si eos securos inermesque repererint sternant: et ne eis expugnatis lectulus quem custodire debuerunt, fœdetur, scilicet, ne præsens pax Ecclesiæ violetur, et sic futura beatitudo amittatur.

§§3:9 Ferculum. Non solum per hoc, quod et in præsenti in lectulo Salomonis quiesco, et ad futurum lectulum festino, et fortissimos custodes habeo, apparet quod salus sit promissa gentibus: sed etiam per hoc, quod de nobis fecit quoddam ferculum, id est quod de loco ad locum ferret sui verbi dispensatores, vel in quibus ipse per mundum feratur. Vel ita: Pacificus, ad cujus lectulum propero, ita munivit me: et hoc fecit per ferculum, id est per apostolos, per quos, sicut in cathedra fertur, quos ad meam salutem vel nostram misit.

***3:10 Reclinatorium aureum. Id est, sui speculatores plenos divina sapientia, vel reclinatorium facit in ferculo, cum spem perpetuæ quietis fidelibus promittit. Aureum, quia requiem suæ visionis gloria coruscam præparat. Ascensum purpureum. Ascensus sunt illi, per quos aliquis potest scandere primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum: qui sunt purpurei, id est ad martyrium prompti. Vel, ipsæ virtutes, sunt ascensus, quæ sunt vera purpura: quibus decorantur animæ fideles. Vel, ipse Christus ascensus, per quem et in Ecclesiam et in cœlum intratur. Purpureus, quia lavit nos in sanguine suo: et nullus ingreditur Ecclesiam, nisi sacramentis Dominicæ passionis imbutus. Media charitate constravit. Vel charitate, qua pro nobis passus est. Media, id est, Ecclesiæ corda, instar strati paravit, ubi fideles animæ molliter quiescant: quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit: unde addit: Propter filias Jerusalem. Propter animas cœlestium desiderio æstuantes quia quanto magis nos dilexit, tanto magis ad patiendum pro eo nos accendit. Media GREG. Ecce consolatio. Qui non potest sanguinem pro Domino fundere, diligat proximum propter filias Jerusalem, quia non sunt dicendi filii, id est firmi, sed filiæ, quæ per charitatem a Dei ædificio non alienæ sunt.

†††3:11 Egredimini et videte, etc. Pulchro ordine post enarrata regis dona, ipsam quoque speciem et ornatum ejus prædicare incipit, et ad videndum eum invitat. Et attendendus est ordo, et successus hujus Ecclesiæ, quæ de Judæorum primitiis instituta, prælatis, judicibus, aliisque gradibus illam primam, jam post apostolos tepidam admonet, ut successoribus et contribulibus eorum a quibus prædicata fuit, vicem mater reddat. In diademate. Quasi latentem in humanitate, qua vicit diabolum: et caro fuit causa hujus victoriæ nisi Deus carne obumbraretur, diabolus eum non aggrederetur. In diademate, id est, in illa spinea corona, qua coronavit eum Judæa sua. Qui coronavit eum. Qua humanitate honestavit eum mater: in hoc quod virgo est, non deturpans ut aliæ mulieres, sorde originalis peccati: et mittit nos ad historiam. Quasi: Credite nativitatem, passionem, resurrectionem. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Desponsationis illius. Si illius referimus ad matrem, dicimus in tempore annuntiationis: si ad fidelium, resurrectionis, quæ præcipua lætitia fuit, quia tunc solutum est genus humanum.