86
Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis;* Psalmus. CASS. Quia agit de Ecclesia secundum potestatem, ubi agit opera. Cantici. Ut de sæculari Jerusalem, ad intelligentiam superne eleveris, scilicet de actione ad theoricam. Propheta prædicat cœlestem Jerusalem filiis Chore, quam commendat per fundamenta, et portas, et famam ut eis augeatur affectus. Fundamenta ejus. Psalmus de cœlesti Jerusalem: plenus spiritu Propheta, multa volvens apud se, de hac civitate, de qua nihil adhuc dixerat, in hoc erumpit: Fundamenta ejus, etc. Prior laus a fundamentis; soliditas totius civitatis notetur. Ejus, non refertur ad aliquod præmissum: sed ad cordis Prophetæ meditationem, quia nunquam de illa corde tacuerat, etsi ore.
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ! Dicta. AUG. Hæc sunt illa, quæ Dominus per prophetas de ea prædixit.
Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic. Memor ero. ID. Diapsalma. Dominus de eadem Jerusalem. Memor ero Raab. Ostendit quæ sunt illa gloriosa; quasi dicat: Hæc sunt illa: in illa civitate, inquit Propheta ex persona Dei, Memor ero Raab et Babylonis, quæ non pertinent ad populum Judæorum. Gloriosa de te, ubi non solus est Judæus, sed omnes gentes. Raab. Per fenestram emisit coccinum, id est, in fronte habet signum sanguinis Christi Ecclesia gentium. Unde: Publicani et meretrices præcedent vos in regnum cœlorum. Raab, latitudo vel impetus, gentes, quæ late et impetuose vagantur per vitia. Ad Babyloniam pertinent omnes mali, ut ad Jerusalem omnes sancti. Ecce alienigenæ. Memor ero. Quare hoc dixisti? Ecce alienigenæ, id est, gentes Tyrus, angustia vitiorum, vel pœnitentiæ.
Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?§ Nunquid Sion. Secundum aliam litteram. Mater Sion dicet, homo. AUG., CASS. Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit mater Sion, id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui in ea natus est et eam fundavit; ipse dicit, mater, civitati illi. CASS. Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum? AUG. Horum, secundum aliam litteram qui facti sunt, scilicet principes, in ea, id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: Elegit enim Deus infirma mundi ut confunderet fortia.
Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
Sicut lætantium omnium habitatio est in te.]** Sicut lætantium. CASS. Diapsalma. Concludit paucis verbis, tangens futuram beatitudinem. AUG. Sicut lætantium collatis omnibus concludit: Sicut lætantium. Sicut, quia talis erit lætitia, qualem hic non novimus, et ideo cum non potuit exprimi, dicit, ut potuit, sicut lætantium.

*86:1 Psalmus. CASS. Quia agit de Ecclesia secundum potestatem, ubi agit opera. Cantici. Ut de sæculari Jerusalem, ad intelligentiam superne eleveris, scilicet de actione ad theoricam. Propheta prædicat cœlestem Jerusalem filiis Chore, quam commendat per fundamenta, et portas, et famam ut eis augeatur affectus. Fundamenta ejus. Psalmus de cœlesti Jerusalem: plenus spiritu Propheta, multa volvens apud se, de hac civitate, de qua nihil adhuc dixerat, in hoc erumpit: Fundamenta ejus, etc. Prior laus a fundamentis; soliditas totius civitatis notetur. Ejus, non refertur ad aliquod præmissum: sed ad cordis Prophetæ meditationem, quia nunquam de illa corde tacuerat, etsi ore.

86:3 Dicta. AUG. Hæc sunt illa, quæ Dominus per prophetas de ea prædixit.

86:4 Memor ero. ID. Diapsalma. Dominus de eadem Jerusalem. Memor ero Raab. Ostendit quæ sunt illa gloriosa; quasi dicat: Hæc sunt illa: in illa civitate, inquit Propheta ex persona Dei, Memor ero Raab et Babylonis, quæ non pertinent ad populum Judæorum. Gloriosa de te, ubi non solus est Judæus, sed omnes gentes. Raab. Per fenestram emisit coccinum, id est, in fronte habet signum sanguinis Christi Ecclesia gentium. Unde: Publicani et meretrices præcedent vos in regnum cœlorum. Raab, latitudo vel impetus, gentes, quæ late et impetuose vagantur per vitia. Ad Babyloniam pertinent omnes mali, ut ad Jerusalem omnes sancti. Ecce alienigenæ. Memor ero. Quare hoc dixisti? Ecce alienigenæ, id est, gentes Tyrus, angustia vitiorum, vel pœnitentiæ.

§86:5 Nunquid Sion. Secundum aliam litteram. Mater Sion dicet, homo. AUG., CASS. Quasi dicat: Unde alieni pervenient ad Jerusalem? Audi unde. Est quidam homo, id est, Christus, qui dicit mater Sion, id est Synagoga mater mea secundum carnem; et per hunc veniunt; quis est homo ille? Ipse est qui in ea natus est et eam fundavit; ipse dicit, mater, civitati illi. CASS. Vel, commendat Sion spirituali, etc., usque ad quorum principum? AUG. Horum, secundum aliam litteram qui facti sunt, scilicet principes, in ea, id est, qui facti sunt principes; antequam essent in ea, non erant principes, sed abjecta mundi: Elegit enim Deus infirma mundi ut confunderet fortia.

**86:7 Sicut lætantium. CASS. Diapsalma. Concludit paucis verbis, tangens futuram beatitudinem. AUG. Sicut lætantium collatis omnibus concludit: Sicut lætantium. Sicut, quia talis erit lætitia, qualem hic non novimus, et ideo cum non potuit exprimi, dicit, ut potuit, sicut lætantium.