*70:1 In finem. AUG. De commendatione gratiæ, etc., usque ad fere singulis syllabis commendatur gratia. Filiorum Jonadab. ID. Filiis spontaneis, etc., usque ad qui ex se mali. CAS. Vel ita, monemur in titulo habere devotionem filiorum Jonadab, etc., usque ad illi vero consueta malitia in obstinatione permanserunt.
†70:2 In te, Domine, speravi. Generalis justus loquitur a principio mundi usque ad finem: totam spem in Deo ponens, gratiam ejus commendat, ne falsa in nobis præsumamus. CAS. Vel priores captivi sunt in mundo, unde evadi potest: secundi in inferno. Vel, priorum, id est, eorum qui ante capti vitiis, quam filii Christi. Totus hic psalmus gratiam Dei, quæ gratis datur, summa intentione commendat.
‡70:3 Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, etc. Duo promisit, duo alia reddit.
§70:4 Peccatoris. AUG. Duo sunt genera peccatorum: alii legem acceperunt, ut Judæi et Christiani; alii non, ut pagani.
**70:5 A juventute. CAS. Id est, a conversione, vel ex quo contra diabolum cœpi pugnare. AUG. A juventute, ex quo cœpi sperare in te, etc., usque ad juvenis pugnat, sed cadit, nisi sit Deus spes ejus.
††70:7 In te cantatio. CAS. Delectationi est mihi esse in te. Semper. Ut continua sint beneficia. Semper. AUG. Et in præsenti, etc., usque ad contra quam nil stat.
‡‡70:8 Repleatur os meum. CAS. Dixit beneficia, nunc petit ut gratias agere possit. Nam si Deus os non replet, non ardet desiderium. Tota die magnitudinem tuam. AUG. Id est, sine intermissione, etc., usque ad nomine ergo magnitudinis omnia includit.
§§70:9 Ne projicias me. CAS. De gratia tempore senectutis et senii danda. Senectutis. AUG. Senectus in Christo, dum prodigium factus est, dum infirmatus in cruce et irrisus; quod dicitur senectus, quia ex vetustate assumpsit, unde: Vetus homo noster simul crucifixus est Rom. 6..
***70:10 Quoniam dixerunt inimici mei. AUG. Dicitur hoc de Christo, qui inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil posset comprehensus. Sed hic de membris ejus dicitur hoc, quia et illa talia ex nostra persona habuit.
†††70:11 Deus dereliquit eum. AUG. Unde alibi: Quare me dereliquisti? id est, quare me derelictum putant malo suo. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriæ crucifixissent.
‡‡‡70:12 Ne elongeris a me. CAS. Longe putant, dum tardat; ne elongeris, ut gravioribus exponat.
§§§70:13 Confundantur, etc. CAS. Quia disposita Dei non mutantur. Detrahentes animæ meæ. Alias, committentes animam meam. AUG. Id est provocantes nos ut Deo resistamus, quod est contra Deum committere bellum; ut illi faciunt quibus non placet Deus in suis adversis, quod est eum habere injustum. Committitur etiam anima, si odit eos a quibus patitur. Qui quærunt. ID. Ut fecit uxor Job, quæ ait: Dic aliquid in Deum et morere Job. 7.. Ut etiam ait uxor Tobiæ: Ubi sunt justitiæ tuæ? Tob. 4, 2. Hoc dicebat ut displiceret illi Deus.
*70:14 Et adjiciam. AUG. Adjectio laudis est, post creationem omnium rerum, laus de incarnatione et resurrectione, quod inferiora docent. Omnem. AUG. Quia si laudatus in omnibus aliis, nondum in eo quod suscitavit carnem nostram in vitam æternam, quæ est laus adjecta pro resurrectione Christi. Vel omnis laus esset, et nihil laudi deesset, si damnaret peccantes, quia justitia esset; sed quia et hos liberas: Adjiciam super omnem laudem tuam.
†70:15 Os meum annuntiabit justitiam. Christum, sed ne aliter acciperes, addit: Salutare. Quare? quia non approbatur ex operibus legis justificari quemquam. Et hoc est: Quoniam non cognovi litteraturam, id est, figuras legis per quod fiam potens. Tota die. AUG. Vel ita, etc., usque ad justitiæ serviat. Quoniam non cognovi litteraturam. ID. Prædicabo salutem tuam tota die, etc., usque ad quia habitu inventus est ut homo Philip. 2., et surgit mortuus.
‡70:17 Docuisti. CAS. Per libros, vel inspirando usque nunc: per spatia temporum crevit doctrina. Mirabilia. Quod de iniquo justus. Mirabilia. AUG. Quid mirabilius quam mortuos suscitare? etc., usque ad hoc est a juventute et nunc. Juventute. ID. Aliqui notant quatuor tempora Ecclesiæ, aliqui tantum tria distingui, idem significantes per nunc et senectam. Unde juventus Ecclesiæ fuit quando virtus martyrum dimicavit. CAS. Progrediens vero tempus, nunc, cum fides per Ecclesias proficit. AUG. Senecta, id est, gravis ætas, quando incipiet frigescere charitas multorum, cum mundi tempora decrescunt. Senium. CAS. Occiduum tempus, etc., usque ad contra quos Dominus: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi, etc. Matth. 21.
§70:19 Usque in altissima. Et ne putes quod solus homo egeat gratia, etc., usque ad continet in eo quod sunt. Usque in altissima. Quia homo Deus sedet ad dexteram Patris regnans cum eo. Quæ fecisti magnalia. Utrumque mirabile, per gratiam redimi hominem, qui per justitiam damnatus erat. Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas, et conversus vivificasti me, et de abyssis terræ, etc. Cui personæ quæ gratia sit, captivæ scilicet, utraque resurrectio mentis et corporis; unde promittit gratias.
**70:22 In vasis psalmi. CAS. In vivificatione spiritus vel contemplativa vita.
††70:23 Anima mea quam redemisti. AUG. Ipsis internis labiis quibus tacite clamat Deum.
‡‡70:24 Cum confusi et reveriti fuerint. Tunc locus est veræ et securæ exaltationis, cum non licet impiis dominari.