*17:1 A cunctis principibus. Omnis princeps habet virgam, quia sine ea populum regere non potest. Unde Paulus, quia princeps populi erat, dicebat. Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate? I Cor. 4. ORIG. Omnes principes tribuum necesse est ut habeant virgas, etc., usque ad et cum nucibus sacerdotalium pomorum copiam invenisse.
†17:5 Germinabit virga. ORIG., ubi supra. Unum fructum promisit Deus in virga et dedit plura, etc., usque ad sed quæ in sola sapientia continentur.
‡17:8 Invenit germinasse virgam, etc. ORIG., ubi supra. Cum sacerdotium Aaron, etc., usque ad, sed nostra adhuc corpora usque in finem mundi differunt a gloria resurrectionis. ID. Virga arida germinat, etc., usque ad corporis in resurrectione germinabit. Virgam, GREG., lib. IV Moral., cap. 29. Carnem Christi, quæ de radice Jesse succisa et mortificata, etc., usque ad corona martyrum, gratia continentium. Turgentibus, etc. ORIG. Hac vero ratione, etc., usque ad sed secundum Scripturam in mille generationes. ORIG., ubi supra. Possumus etiam sic intelligere eorum, etc., usque ad qui sunt charitas, gaudium, pax et cæteræ virtutes Gal. 5..