46
Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.* Quod factum est verbum, etc. RAB. Hactenus propheta mistim de Juda et Isræl, de Chaldæis et Ægyptiis pro convenientia narrationis egit, etc., usque ad anno Joachim filii Josiæ quando Pharao Nechao rex Ægypti in Charchamis cum Nabuchodonosor pugnavit, et superatus est. Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda. [Præparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum. Jungite equos, et ascendite, equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis. Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum cæsos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait Dominus. Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt. Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus? Ægyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores ejus. Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Æthiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas. Ascendite equos. ID. Hæretici et schismatici ex diversis provinciis orti, frustra disponunt contra civitatem Dei bella, etc., usque ad cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, ut mittat eos in stagnum ignis et sulphuris. 10 Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten. 11 Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina: sanitas non erit tibi. Ascende in Galaad. HIER. Mons est ad quem septima die venit Jacob, de Charram fugiens: est autem ad tergum Phœnicis et Arabiæ collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad trans Jordanem ubi habitavit Seon rex Amorrhæorum. Cecidit autem in sortem filiorum Ruben et Gad, et dimidiæ tribus Manasse. Tolle resinam. RAB. Græci, vocant; enim dicitur de eo quod manat, etc., usque ad quia non accipient ab eis sanitatem, sed confusionem. 12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.]§ Audierunt gentes. ID. Quia frustrato solatio idolorum, etc., usque ad non victoriam veritatis accipiunt, sed errore captivi pariter in foveam perditionis cadunt. 13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti: 14 [Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.** Annuntiate Ægypto. Quasi dicat: Vos qui audistis vaticinium meum, nuntiate Pharaoni quia prope est tempus et tumultus belli. 15 Quare computruit fortis tuus? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. 16 Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ. 17 Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti: tumultum adduxit tempus. 18 Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.†† Quoniam sicut Thabor. Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Ægyptiorum potestis intelligere ruinam. HIER. Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilææ campo, mira rotunditate sublimis: distans a Diocæsaræa decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum præsidium est. RAB. Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus sæculi mare demersi, et in damnatione perpetua. 19 Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Ægypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit. 20 Vitula elegans atque formosa Ægyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.‡‡ Vitula. Quia Ægyptia plebs in deliciis nutrita, indomita, lasciva, jugum disciplinæ recusavit. 21 Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.§§ Mercenarii. RAB. Principes Ægyptiorum non pastores, sed mercenarios vocat, etc., usque ad Mercenarius autem, et qui non est pastor, cum videt lupum venientem, dimittit oves, et fugit Joan. 10.. 22 Vox ejus quasi æris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna. 23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus. 24 Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populi aquilonis. 25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo: 26 et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus: et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.*** Et post hæc, etc. ID. Licet videatur intimare regnum Ægyptiorum non irreparabiliter a Nabuchodonosor esse destructum, etc., usque ad: Percutiet Dominus Ægyptum plaga et sanabit eam Isa. 19., etc. 27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israël: quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.††† Et tu noli timere, etc. Hæc promissio non bene convenit Judæis: qui toto orbe dispersi, etc., usque ad: Quia ex parte cæcitas contigit in Isræl, et cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet Rom. 11.. 28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum: quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam: sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.]

*46:1 Quod factum est verbum, etc. RAB. Hactenus propheta mistim de Juda et Isræl, de Chaldæis et Ægyptiis pro convenientia narrationis egit, etc., usque ad anno Joachim filii Josiæ quando Pharao Nechao rex Ægypti in Charchamis cum Nabuchodonosor pugnavit, et superatus est.

46:9 Ascendite equos. ID. Hæretici et schismatici ex diversis provinciis orti, frustra disponunt contra civitatem Dei bella, etc., usque ad cum traduntur in manus ejus qui solium suum posuit ad Aquilonem, ut mittat eos in stagnum ignis et sulphuris.

46:11 Ascende in Galaad. HIER. Mons est ad quem septima die venit Jacob, de Charram fugiens: est autem ad tergum Phœnicis et Arabiæ collibus Libani copulatus, extenditurque per desertum usque ad trans Jordanem ubi habitavit Seon rex Amorrhæorum. Cecidit autem in sortem filiorum Ruben et Gad, et dimidiæ tribus Manasse. Tolle resinam. RAB. Græci, vocant; enim dicitur de eo quod manat, etc., usque ad quia non accipient ab eis sanitatem, sed confusionem.

§46:12 Audierunt gentes. ID. Quia frustrato solatio idolorum, etc., usque ad non victoriam veritatis accipiunt, sed errore captivi pariter in foveam perditionis cadunt.

**46:14 Annuntiate Ægypto. Quasi dicat: Vos qui audistis vaticinium meum, nuntiate Pharaoni quia prope est tempus et tumultus belli.

††46:18 Quoniam sicut Thabor. Hoc est ex comparatione locorum frugiferorum, quasi in mari submersorum, grandem Ægyptiorum potestis intelligere ruinam. HIER. Thabor terminus est Zabulon, mons in medio Galilææ campo, mira rotunditate sublimis: distans a Diocæsaræa decem millibus contra orientalem plagam. Qui confinium quoque inter tribus Issachar et Nephthalim fuit Carmelus, ubi Nabal Carmelus fuit et nunc villa est Carmela nomine, decimo lapide oppidi Chebron, vergens ad orientalem plagam ubi Romanorum præsidium est. RAB. Mystice autem, quia Thabor, etc., usque ad in hujus sæculi mare demersi, et in damnatione perpetua.

‡‡46:20 Vitula. Quia Ægyptia plebs in deliciis nutrita, indomita, lasciva, jugum disciplinæ recusavit.

§§46:21 Mercenarii. RAB. Principes Ægyptiorum non pastores, sed mercenarios vocat, etc., usque ad Mercenarius autem, et qui non est pastor, cum videt lupum venientem, dimittit oves, et fugit Joan. 10..

***46:26 Et post hæc, etc. ID. Licet videatur intimare regnum Ægyptiorum non irreparabiliter a Nabuchodonosor esse destructum, etc., usque ad: Percutiet Dominus Ægyptum plaga et sanabit eam Isa. 19., etc.

†††46:27 Et tu noli timere, etc. Hæc promissio non bene convenit Judæis: qui toto orbe dispersi, etc., usque ad: Quia ex parte cæcitas contigit in Isræl, et cum plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Isræl salvus fiet Rom. 11..