*35:5 Separate. ORIG., hom. 13 in Exod. Alia littera: Sumite a vobis ipsis redemptionem Domino, etc., usque ad et argentum tuum, id est sermo tuus, probatum. ID. Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, etc., usque ad hæc omnia quæ in nobis sunt faciunt. Omnis. ID. Alia littera: Unusquisque vestrum, inquit, etc., usque ad ita si veniens dominus inveniat aliquid tuum in tabernaculo suo, sibi te defendit, et suum dicit. Æs. ID. Pro fortitudine poni videtur, etc., usque ad Omnia ergo offerantur Deo, sensus, sermo et vox.
†35:6 Hyacinthum. ID. Videamus cætera, hyacinthum, etc., usque ad et offeretis primitias Domino. Coccumque bis tinctum. ID. homil. 13 in Exod. Videamus quare coccus duplicatur, etc., usque ad ut cum scientiæ lumine igniculum severitatis admisceat. ID. Si quis digne intelligat exitum Hebræorum de Ægypto, etc., usque ad et nobiliora designat indumenta: Induite vos Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in deliciis Rom. 13.. GREG., ubi supra. In constructione tabernaculi, etc., usque ad quasi sine luce sonitum dederunt. ORIG., ubi supra. Post hæc viri acceperunt a mulieribus suis, etc., usque ad unde: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est Matth. 19.. Pilosque caprarum. ORIG. hom. 19. Pili caprarum offeruntur, etc., usque ad qui Domino offert pelles arietum.
‡35:21 Quidquid ad cultum, etc. GREG., ubi supra. In ornamento tabernaculi viri cum mulieribus dona offerunt, etc., usque ad prout ipse dederit, proferuntur.
§35:27 Principes vero obtulerunt lapides, etc. ORIG., ubi supra. Principes obtulerunt dona sua, etc., usque ad ut præesse populis mereantur. ORIG. hom. 9 in Exod. Offerunt etiam principes oleum lucernis et chrismati profuturum, etc., usque ad cum te Dominus in loco viridi collocaverit super aquam refectionis.
**35:30 Beseleel. RAB. in Exod., tom. 2. Umbra dicitur, etc., usque ad in justitia et judicio fratres suos exhortando roborant.