*19:1 Mense tertio, etc. ORIG. Alia littera: Mensis autem tertii exitus filiorum Isræl de terra Ægypti: hac die venerunt in eremum Sina, et profecti sunt ex Raphidim, et venerunt in eremum Sina, et applicuit ibi Isræl contra montem. Et Moyses ascendit in montem Dei, et vocavit eum Dominus de monte dicens: Hæc dices domui Jacob, et nuntiabis filiis Isræl, etc. Et paulo post: Descende et contestare populo, et purificabis illos hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertiam. Tertia enim die descendet Dominus in montem Sina coram omni populo. Hoc die reperitur dari lex, quæ in tabulis lapideis scripta est digito Dei, sicut sequentia docent. Dies autem iste tertius apparet tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto; ex quo die pascha fecerunt, id est, agnum immolaverunt et ederunt, qui fuit quartus decimus primi mensis, usque ad istum quo lex datur, dies quinquaginta numerantur, septemdecim scilicet primi mensis, reliqui ab ipso quarto decimo. Deinde omnes triginta secundi mensis, qui fiunt quadraginta septem et tertius tertii mensis qui a solemnitate occisi agni quinquagesimus est; ac per hoc in ista umbra futuri secundum agni immolati diem festum; quia quinquagesimo die lex data est, scripta digito Dei. Ita in ipsa veritate Novi Testamenti a festivitate immolati Agni Jesu Christi quinquaginta dies numerantur, ubi Spiritus sanctus de altissimis datus sit, qui est digitus Dei. In die hac, etc. Quadragesima scilicet septima die postquam egressi sunt de Ægypto, prima die, scilicet Junii, pervenerunt ad montem Sina, ibique peractis duobus diebus quibus sanctificati sunt, tertio, id est quinquagesimo, legem acceperunt: et hæc est Pentecostes. RAB. In Sina una mansio fuit, sed inter omnes maxima. Ibi enim lex accepta, tabernaculum erectum. Ibi Exodus et maxima pars Levitici omnesque libri legis pene conscripti sunt.
†19:3 Moyses autem, etc. GREG., lib. VI Moral., cap. 27. Alia littera: Moyses autem ascendit in montem, et Dominus descendit ad eum. Mons altitudo contemplationis est, in quem ascendimus, ut ad ea quæ ultra infirmitatem nostram sunt intuendo sublevemur. Sed Dominus descendit, quia, sanctis multum proficientibus, parvum aliquid de se aperit.
‡19:4 Alas aquilarum. Vocat doctrinas duorum Testamentorum, quæ nos ab infimis ad cœlestia portant.
§19:6 Eritis mihi in regnum sacerdotale, etc. Membra scilicet summi sacerdotis in regnum cœlorum venturi.
**19:7 Exposuit omnes sermones, etc. GREG. Notandum quod lex non incautis vel nescientibus ingeritur: sed expositis præmiis quæ debentur servantibus, et beneficiis præteritis quæ jam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servandæ devoveant, lex petentibus datur: ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, judicentur, nec de violentia sibi illata causentur.
††19:10 Vade ad populum, etc. ORIG. Descende et protestare populum, et purifica illum hodie et cras, et lavent vestimenta sua, et sint parati in diem tertium, etc. Qui vult venire ad verbum Dei, audiat quod præcipit Dominus: Sanctificatus venire debet et lotis vestibus. Si enim sordida attuleris vestimenta, dicetur tibi Matth. 22: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Nemo ergo potest audire verbum Dei, nisi prius sanctificatus, id est sanctus corpore et spiritu et lotis vestibus: ingressurus est enim paulo post ad cœnam nuptialem, manducaturus de carnibus agni, et potaturus poculum salutis. Nemo intrat ad cœnam hanc sordidis vestibus; unde Eccle. 9: In omni tempore sint vestimenta tua munda. Lota sunt enim semel vestimenta tua gratia baptismatis. II Cor. 7: Purificatus es corpore, mundatus ab omni inquinamento carnis et spiritus. Act. 11: Quæ ergo Deus mundavit, tu immunda ne feceris. Audi sanctificationis genus: ne accesseris, inquit, ad mulierem hodie et crastino, ut die tertio audias verbum Dei; hoc est quod ait Apostolus I Cor. 7: Bonum est homini mulierem non tangere, salvo tamen infirmis remedio nuptiali. I Cor. 7: Sed quia tempus breve est, superest ut qui habent uxores, sint tanquam non habentes. Sanctifica illos, etc. RAB. Qui ad conspectum Dei desiderat venire, sanctificet se fide et conversatione, et lavet vestimenta, id est opera hodie et cras, in præsenti scilicet et in futuro, ut ad gloriam resurrectionis perveniat, quam tertius dies insinuat.
‡‡19:11 In die enim tertia, etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat. ISID., Quæst. in Exod., cap. 28, tom. 5. Quinquagesimo die post pascha lex Moysi data est etc., usque ad vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, ut videntes non videant, et audientes nos intelligant Isa. 6..
§§19:12 Cavete, etc. RAB. Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur: nunc jubet ut clangente buccina ascendant in montem, humanam scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans: quia ad prædicationis vocem debemus nos ad superna erigere, nec sacramentorum investigatione sponte præsumere, sed Dei vocationem sequi.
***19:13 Buccina. Quasi vocina: a voce, vel a vocando, vel a bucca
†††19:14 Cumque lavissent vestimenta sua, etc. Non sufficit ad virtutem contemplationis emundare opera pœnitentiæ lacrymis, nisi sequatur castitas mentis et corporis. Unde Matth. 5: Beati mundo corde, etc. Et Sap. 1: In malevolam animam non introibit sapientia.
‡‡‡19:18 Totus autem mons Sinai fumabat, etc. GREG. lib. VI Moral., cap. 27. Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, etc., usque ad vincunt quod sunt. ID., lib. II Moral., cap. 2. Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate æris, etc., usque ad punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur.
§§§19:20 Descenditque Dominus, etc. ID., lib. V Moral., cap. 26. Moyses ascendit, etc., usque ad eum aliquatenus balbutiendo resonamus.