*14:2 Phihahiroth, quæ est inter Magdalum, etc. ORIG., hom. 5 in Exod. Videamus quæ via præcipitur eligenda. De Othon, inquit, conversi, iter facite inter Epauleum et Magdalum, quod est contra Beelsephon, etc. Epauleum ascensio tortuosa, Magdalum turris, Beelsephon ascensio speculæ, vel habens speculam, interpretatur. Credebat forsitan quod ostenderet Deus planum iter et molle, sed ascensio est et tortuosa. Non enim proclive iter est quo tenditur ad virtutes, sed ascenditur anguste et difficulter. Unde Matth. 7: Arcta est enim et angusta via quæ ducit ad vitam. Est ergo iter quo inceditur ascensio tortuosa, et ascensio speculæ vel habens speculam. Ascensio ad actus pertinet, specula ad fidem; ostenditur ergo quia et in actibus et in fide multa est difficultas, multus labor: multæ enim tentationes nobis occurrunt, multa offendicula, volentibus agere quæ Dei sunt. Deinde in fide multa invenies tortuosa, plurimas quæstiones, objectiones hæreticorum, contradictiones infidelium: hoc ergo iter agendum est sequentibus Dominum. Sed et turris est in hoc itinere, de qua dicitur Luc 14: Quis vestrum volens turrim ædificare, non prius sedens computat sumptus, si habet unde perficiat? Ista est ergo turris ex his ardua et excelsa virtutibus; quod videns Pharao dicit: Errant isti. Apud Pharaonem, qui Deum sequitur errare dicitur, quia iter sapientiæ tortuosum, multas habens difficultates et anfractus. Si confitearis unum Patrem invisibilem, et unum unigenitum ejus Jesum Christum, et unum Spiritum sanctum, tortuosum, difficile et incredibile videtur hoc in infidelibus. Si dicis Deum majestatis crucifixum filium hominis esse, qui de cœlo descendit: tortuosa videntur hæc et difficilia; qui audit nisi eum fide audiat, dicit quia errant isti. Sed tu fixus esto in hac fide, sciens quia Deus ostendit tibi hanc viam fidei, qui ait: Tollentes de Othon castra, collocate inter Epauleum et Magdalum. Fuisset. ORIG. Fugiens Ægyptum venis ad ascensionem operis et fidei, et ad ædificium turris: venis ad mare, et occurrunt tibi fluctus tentationum. Unde II Tim. 3: Qui enim volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, quia tentatio vita nostra est super terram. Sed si Moysen, id est legem Dei, sequeris, Ægyptus te insectatur. Sed vide quid fiet: Levavit, inquit, angelus Domini, qui antecedebat castra Isræl, et abiit post illos. Elevavit et columnam nubis a facie eorum, et stetit post illos, et intravit inter castra Ægyptiorum et Isræl. Hæc columna nubis populo Dei efficitur murus: Ægyptiis imponit tenebras; non transfertur columna ignis ad Ægyptios, ut videant lucem: sed nubis, ut in tenebris maneant, quia dilexerunt tenebras, non lucem. Et tu ergo si ab Ægyptiis recedas, si de potestate dæmonum fugias, vide quanta tibi præparantur auxilia, dummodo in fide fortis permaneas: nec Ægyptiorum equitatus et quadrigæ perterreant, nec reclames contra Dei legem, id est Moysen, dicens: Tanquam non essent sepulcra in Ægypto, ita eduxisti nos.
†14:11 Forsitan non erant sepulcra, etc? ORIG., homil. 5 in Exod. Hæc fatiscentis in tentatione animi verba sunt: beatus est qui sic tentationes excipit ut nulla ei cogitatio ambiguitatis obrepat. Petro etiam dicitur Matth. 13: Modicæ fidei, quare dubitasti? Tentationis et fragilitatis hæc verba sunt. Alioquin falsum est, melius est enim in eremo mori quam Ægyptiis servire. Qui enim in eremo moritur, hoc ipso quod separatus est ab Ægyptiis, id est rectoribus tenebrarum et e potestate Satanæ, habuit aliquem profectum, etiamsi ad integrum non potuit pervenire. Melius est enim perfectam vitam quærenti in itinere mori, quam nec proficisci. Unde eorum videtur falli opinio, qui dum arduum et periculosum iter virtutis exponunt, nec incipiendum judicant. Melius est enim in itinere mori, quam inter Ægyptios necari et falsis atque amaris fluctibus obrui.
‡14:13 Ægyptios enim quos nunc, etc. AUG. quæst. 5 in Exod. Sicut enim vidistis Ægyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in æternum tempus. Quomodo autem sunt accipienda hæc ververba, cum viderint postea Isrælitæ Ægyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt, quia et illi mortui sunt qui sequebantur, et isti omnes quisque die mortis suæ? Nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, ut nulla sit quæstio nec de æterno tempore quod hic posuit, quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic ut hodie.
§14:15 Quid clamas ad me? etc. GREG. Voces apud aures Dei non faciunt verba nostra, sed desideria. Æternam enim vitam si ore petimus, nec corde desideramus, clamantes tacemus: si vero corde desideramus, ore tacemus, tacentes clamamus. Unde in eremo cum populus vocibus perstreperet, et Moses a strepitu verborum taceret, silens auditur, et dicitur ei: Quid clamas ad me? In desiderio enim clamor secretus non pervenit ad aures humanas, divinas replet. ORIG., ut supra. Nulla vox Moysi auditur, et Dominus dicit: Quid clamas ad me? Velim scire quomodo sancti clamant sine voce ad Deum. Apostolus ad Gal. 4, dicit: Quia dabit Deus Spiritum Filii sui in cordibus nostris clamantem: Abba, Pater. Et addit: ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Et iterum Rom. 8: Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret spiritus. Sic ergo postulante Spiritu sancto per silentium clamor sanctorum auditur. Jubetur Moses virga percutere mare, ut ingredienti populo Dei cedat, et aquæ quæ timebantur, dextra lævaque murus effectæ, non solum perniciem nesciant, sed etiam munimen exhibeant. Soliditatem recipit liquor, et solum maris arescit in pulverem: bonitatem Creatoris intellige, si voluntati ejus obtemperes, si legem ejus sequaris, elementa tibi contra naturam servire compellit. Audivi a majoribus traditum quod singulis tribubus singulæ aquarum divisiones factæ sunt, et propria unicuique via. Idque ostenditur ex eo quod dicitur psalmo CXXXV: Qui divisit mare Rubrum in divisiones, etc. Et alibi, psal. LXVII: Ibi Benjamin minor in stupore. Principes Juda, duces eorum, principes Zabulon et principes Nephthali: proprius unicuique tribui enumerari videtur ingressus. Apostolus baptismum in Mose consummatum dicit in nube et in mari, ut qui baptizaris in Christo, in aqua et in Spiritu, scias te insectari Ægyptios et ad servitium revocare, rectores scilicet mundi, et spirituales nequitias, quibus ante servisti. Sed tu descendis in aquam, et evadis incolumis et novus ascendis peccatorum sordibus ablutus, paratus ad cantandum novum canticum. Ægyptii insequentes merguntur in abyssum, et si rogare videntur Jesum ne eos iterum mergat in abyssum. ID. Aliter, si Ægyptum fugias, id est ignorantiæ tenebras, si sequaris Mosen, id est Dei legem, occurrat autem mare, id est, contradicentium fluctus, percute et tu obluctantes undas virga, id est. verbo legis et vigilantia Scripturarum; iter tibi disputando per adversarios pande, et cedent undæ victori, mirantibusque et stupore defixis qui ante contradicebant, legitimis disputationum lineis rectum fidei iter secabis, et in tantum doctrinæ verbo proficies, ut auditores tui, quos tu in verba legis erudisti, jam contra Ægyptios, velut fluctus maris, insurgent, nec solum impugnent, sed et superent et exstinguant. Exstinguit enim Ægyptum, qui non agit opera tenebrarum, qui non carnaliter, sed spiritualiter vivit; qui cogitationes sordidas vel corde expellit, vel omnino non recipit, secundum illud Eph. 6: Assumentes scutum fidei, ut possitis omnia maligni ignita jacula exstinguere. Hoc ergo modo possumus etiam Ægyptios hodie videre mortuos, et ipsum Pharaonem, si tanta fide vivamus, ut Deus conterat Satanam sub pedibus nostris velociter per Jesum Christum.
**14:19 Tollensque se angelus Dei, etc. STRAB. Angelus, qui nuntius interpretatur, significat doctores, qui nobis præcepta vitæ annuntiant, et cum nube, id est scientia Scripturarum castra Isræl, id est Ecclesiam præcedunt, quia cum scientia Scripturarum præsident. Supervenientibus Ægyptiis retrorsum abit, quia tempore persecutionis opponent se pro subjectis. Nubes vero tenebrosa erat Ægyptiis, lucida Hebræis.
††14:21 Tota nocte, etc. Quia toto tempore hujus vitæ, quam nox significat, Spiritus sancti gratia aquas baptismi fidelibus meabiles facit, ut de spirituali Ægypto in terram promissionis transeant: hostium vero suffocat exercitum. ISID. Mare Rubrum baptismum Christi sanguine consecratum significat; hostes a tergo sequentes cum rege moriuntur, quia peccata præterita in baptismo delentur, et diabolus suffocatur: premunt Ægyptii usque ad mare, et peccata usque ad baptismum. Post transitum maris Rubri cantat populus submersis hostibus infidelibus, et fideles de lavacro ascendentes, exstinctis peccatis, hymnum decantant dicentes: Cantemus Domino, gloriose enim, etc.