*5:1 Et venerunt. RAB. Sic omnes gentes conveniunt ad Christum, et quasi blandiendo dicunt: Os tuum et caro tua sumus: cum in illo incarnationem quam ex nostra natura in virginis utero suscepit, diligunt et venerantur.
†5:3 Seniores. ID. Prophetæ, apostoli pari fide et devotione ad Christum concurrunt. Unxeruntque. ID. David bis unctus dicitur, et Christus prius in Judæis, post in gentibus principatum sumpsit.
‡5:4 Et quadraginta. ID. Quæritur cur non in summa quadraginta anni et sex menses numerentur? etc., usque ad qui ex quaterdenis constat, temporum et rerum perfectionem significat.
§5:5 In Hierusalem. Tradunt Hebræi quod Sem filius Nœ, quem dicunt Melchisedech, condidit Salem. Hanc postea tenuerunt Jebusæi, e quibus sortita est nomen Jebus. Inde Hierusalem, quasi Jebus Salem, post a Salomone Jerosolyma, quasi Jerosalomonia dicta est, quæ postea ab Ælio Adriano vocata est Ælia.
**5:6 Cæcos et claudos. Qui sufficiunt contra te. Hoc dicebant fidentes muris. Aut ita: non ingredieris nisi nos auferas, quos inermes sicut cæcos et claudos arbitraris et triumphare putas.
††5:7 Cepit autem. RAB. Sicut Josephus ait, etc., usque ad quæ merito arx Sion, id est speculationis vocatur, ut de ea recte dicatur: Factus est in pace locus ejus, etc. Psal. 75.. David arcem Sion cepit, ablatis prius cæcis et claudis odientibus animam David. Sic Dominus primatum in Ecclesia gentium acquisivit, reprobatis ejus Scribis et Pharisæis, qui cæci et claudi oderunt animam Christi, id est ejus vitam auferre conati sunt.
‡‡5:8 Domatum. Id est rectorum. Fistulas appellat aquæ ductus de plumbo vel regula factos per quos aqua ibat super murum per totam civitatem. Fistulas. Falsam scientiam seu hæreticorum dogmata figurant, quæ Dominus per Joab, id est, prædicatores destruit. Jebusæus conculcans, hæc est gentilitas, quæ ante fidem præcepta Dei conculcabat. Item Jebusæus calcatus, quia diabolus a Domino calcatur, et sub Joab calcandus subditur
§§5:9 Et ædificavit. A loco ita dicto, subaudi murum: et intrinsecus subaudi alium murum, hoc est, munivit urbem duplici muro.
***5:11 Misit quoque. Hiram vivens excelse, hæc est gentilitas in Christo excelsa; nuntios mittit ad David, id est doctores ad Christum, et per eos cedrina ligna, id est incorruptos et fortes; et artifices, id est, eos quorum arte mentes sunt incorruptæ, et tanquam lapides quatuor virtutibus quadratæ, sic domus David, id est Ecclesia Christi ædificatur, et cognoscitur quod Deus nostrum David confirmavit regem super Isræl, id est, videntes Deum. RAB. Hæreticorum ecclesias quæ sub Christiani nominis titulo se manere gloriantur. Sed quia propter lucra carnalia Christum sequuntur, non conjuges, sed concubinæ vocantur. Nunc vero si reges plures uxores, vel concubinas habent, peccatum est: quia figuræ transierunt, pro quibus hoc aliquando veniale fuit.
†††5:13 Natique sunt. Si per David significatur Christus, non immerito per filios ejus intelliguntur Christiani, qui sunt ex Judæis et nationibus, quibus congruunt interpretationes neminum: Samua, audacia; Sobab, convertens; Jabahar, elegit; Elisua, Dei mei salus; Nepheg, applicans ori; Japhia, illuminat vel ostendit; Elisama, Deus meus audiens; Elioda, Deus meus scit; Eliphalet, Deus meus salvans.
‡‡‡5:20 Baal Pharasim. Interpretatur inimicorum divisio. Potest dici sic locus vocatus, quia Philisthiim reliquerunt idola sua in loco ubi divisi sunt.
§§§5:23 Pyrorum. In Hebræo flentium, id est, idolorum, ubi scilicet idola erant in quibus confidebant quæ flentium vocantur, quia fletu digna sunt, et cultores suos ad fletum miseriamque perducunt. In cacumine. RAB. Pyrus dicitur ex Greco quod est ignis. Pyri sancti: cacumen, sublimitas vitæ eorum; in qua flante Spiritu sancto intonuit prædicationis sonitus. Qui est gradientis, id est donum in carne advenientis, in cacumine pyrorum, id est super celsitudinem sanctorum, dum hic sonitus auditur a nostro David, Philisthæi intelligibiles superantur.