INCIPIT SECUNDUM IOHANNEM
1
[In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.* Prologus Omnibus divinæ Scripturæ paginis, Evangelium excellit, quia quod lex et prophetæ futurum prædixerunt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicæ Ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani prædicavit tempora. Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asiæ de coæterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hæreticos, qui eo absente irruperant in ejus ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium aquilæ volanti comparatur, quæ volat altius cæteris animalibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Cæteri quippe evangelistæ, qui temporalem Christi nativitatem et temporalia ejus facta, quæ gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt, quasi animalia gressibilia, cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad cœlum volat. Qui enim supra pectus Domini in cœna recubuit, cœlestis haustum sapientiæ cæteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiæ, et ea maxime quæ Dominus gessit primo prædicationis suæ tempore, scilicet, antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Hæc ergo quasi dimissa ab illis, scribit Joannes quæ fecit Jesus antequam Joannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistæ, dicta et facta Domini temporalia, quæ ad informandos mores vitæ præsentis maxime valent, copiosius consecuti, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum. Joannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero Domini quæ Trinitatis unitatem, et vitæ æternæ felicitatem insinuant, diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda, intentionem suam et prædicationem tenuit. In qua contemplativa vacatur, ut Deus videatur. Iste siquidem est Joannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui matrem virginem virgini commendavit. In principio erat Verbum. Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de æternitate Verbi dicens: In principio erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est. Omnia per ipsum facta sunt. AUG. Non est creatura per quem omnis creatura facta est, etc., usque ad quæ concordant cuncti potentiæ Divinitatis. Et sine ipso factum est nihil. ORIG. Ita distinguit: Et sine ipso factum est nihil. Ordo: Nihil est quod factum est sine ipso. In ipso vita erat, et vita erat lux hominum: Quod factum est, erat vita in ipso. AUG. Joannes Chrysostomus: Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est. Hilarius: Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso. et lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.§ Fuit homo missus. Postquam sublimi volatu ultra omnem naturam in altitudinem theologiæ ascendit, quia Verbum apud Patrem semper fuisse contemplatus est, mox ad humilitatem humanæ naturæ, et specialiter præcursoris Verbi descendit contra illos qui dicebant humanam naturam in primo parente ex toto perditam et ad nihilum redactam. Homo missus. Homo, non angelus, ut hæretici volunt, missus a Deo. Ideo potuit dicere de Deo. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.** Erat lux vera. Omnis homo dicitur illa natura in homine, quæ ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quæ sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in cœlis est, quasi in alio mundo sunt. 10 In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. 11 In propria venit, et sui eum non receperunt.†† Et sui eum non receperunt. Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini verbi non essent, unde addit: Quotquot autem receperunt. 12 Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus:‡‡ Filios Dei fieri. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo hæc generatio distat a carnali, subditur: Qui non ex sanguinibus. 13 qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. 14 Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiæ et veritatis.§§ Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos. 15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.*** Hic erat quem dixi. Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Sæpe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et prædicaret, ad Joannem solitus erat venire. Qui post me venturus est. Qui post me natus, post me prædicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando hæc dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in prædicatione, in morte, sed non in resurrectione. Ante me factus est, quia prior me erat. Ex Græco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior me erat. 16 Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia:††† Et de plenitudine. Exposito testimonio præcursoris, redit evangelista ad testimonium suæ assertionis. Quasi dicat: Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus plenam gratiæ et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus. Accepimus. AUG. Non solum gratiam, quæ plane gratis datur, non pro merito ut fidem quæ per dilectionem operatur, ex qua justus vivit, sed pro ista, gratiam, id est beatitudinem æternam, quæ et merces justitiæ dicitur, et etiam gratiam, quia meritum ex gratia. Gratiam pro gratia. Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter quæ non est meriti, si postea cum illa operamur, in bonis consuescimus, et tunc datur gratia pro gratia priori. 17 quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.‡‡‡ Per Moysen. Per Moysen servum prænuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio. 18 Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.]§§§ Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit. 19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum: Tu quis es?* Et hoc. Et hæc et cætera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu quis es. Putabant Judæi Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futuræ vindictæ terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiæ gratiam. 20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est: Quia non sum ego Christus. Confessus est. Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset præcursor, ut post interrogatus dicit: Ego vox clamantis. Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt. 21 Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias præcessurus sit eum. Sed ipse Elias præcessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo præcones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non præco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiæ judex. 22 Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso? 23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.§ Ego vox clamantis in deserto. Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariæ. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra hæc omnia exaltatus præcursor Verbi, deserit omnia quæ intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur præter abundantiam gratiæ, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: Ecce agnus Dei. Isaias, Hoc de Joanne prophetavit: Ego vox clamantis in deserto, in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi præsentis. 24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.** Ex Pharisæis. Id est, ex principibus Judæorum, qui doctrinam non quærunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum prædicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt. 25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta?†† Quid ergo baptizas. Audiebant Pharisæi in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisæum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisæo non dubitabant præcessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui præfiguravit baptismum. 26 Respondit eis Joannes, dicens: Ego baptizo in aqua: medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.‡‡ Ego baptizo in aqua. Non imputetur audaciæ quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et prædicando præcursor sum, sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit. 27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.§§ Cujus ego non sum dignus, etc. Non ait non solvam. Solvit enim, quoniam ipsum manifestavit et de divinitate et humanitate ipsius multa aperuit; sed, Non sum dignus, quia indignum ad hoc agendum se reputat, in quo simpliciter indicatur humilitas. 28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.*** Hæc in Bethania. Duæ sunt Bethaniæ. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quæ trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiæ, quæ gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quæ natura ad hoc creata erat; ut legi naturæ obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quæ nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quæ est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiæ, quæ est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat. 29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.††† Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat. 30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:‡‡‡ Post me venit vir. Christus est vir in quo nobis congruit et pro nobis solvit, et Filius Dei in quo Patri congruit et peccata dimittendo reconciliat nos ei. 31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.§§§ Ut manifestetur. Hic est agnus qui tollit peccata, quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Isræli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit, unde postquam ad ipsum, qui via est, ventum est, baptismus ejus cessat. In baptismo etiam Joannis manifestatur humilitas Christi, quæ est impletio totius justitiæ; sicut enim opus est Christum nasci et mori, sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcunque sapientes et sancti a Domino baptizari, sine quo permanent in peccatis. Baptizans. Christus a Joanne baptizatur, ut indicetur omnis humilitas quæ est omnis justitia. Sed non solus, ne baptisma Joannis sanctius et majus, in quo Deus homo baptizatus est, videretur baptismo Christi, in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Joanne, ut usus baptizandi præparet viam baptismo Christi. 32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.* Et testimonium. Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet vidit spiritum. In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam prædicare pœnitentiam, id est, facere præparationem prædicationis Christi, sed tantum de præparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia. Spiritum descendentem. Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descendere ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret. 33 Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto. Et ego nesciebam. AUG. Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes. HIER. Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat. Et manentem. AUG. Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum. Qui baptizat. Baptizat Christus in spiritu, non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando, et amorem accendendo, et donis implendo. Hic est Filius Dei. Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat: ut ab eo habeatur testimonium utriusque naturæ. 34 Et ego vidi: et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei. 35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo. Altera die iterum stabat Joannes. Typice. Stat Joannes, cessat lex, tamen testimonium perhibens Christo. Ambulat Jesus, id est gratia hinc inde colligens. 36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit: Ecce agnus Dei. 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.§ Secuti sunt Jesum. Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhærentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi. 38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis: Quid quæritis? Qui dixerunt ei: Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas?** Conversus. Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem præbuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit. Quid quæritis? Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes, qui rem, non personam, quid, non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent. Ubi habitas? Mystice. Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent. Vel, qui incarnationem vident, pie quærunt ostendi sibi æternam mansionem quomodo sit apud Patrem. 39 Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.†† Venite. Quasi sermone non potest explicari, sed opere demonstratur, venite credendo et operando, et intelligetis; venite testimonio Joannis et a lege recedite, et gratiam recipietis. Die illo. Ostendit Novum Testamentum, sive præsentem vitam. Hora autem erat quasi decima. Quia ex lege venerant, decalogus ad Christum misit, hora decima quærunt ab eo doceri, quia non alius docet legem, nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur quæ implere non poterant, vel hora decima vesperam mundi indicat. 40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.‡‡ Frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant. Frater junior natu prior credit, non enim est ordo fidei inanis. Forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri, super quem, id est super cujus fidem fundanda erat Ecclesia. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).§§ Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam præfigurabat, etc. 42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.*** Tu es Simon filius. Prius dicit nomen ut habet a parentibus, ut significetur mutatio, dum de Simone Petrum dicit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon obediens filius gratiæ vel columbæ, dum venit ad Jesum, sequens fratrem, unde a petra Christo dicitur Petrus, infirmus in illo, in figura Ecclesiæ quæ in petra fundatur. Tu es Simon. CHRYS. Ideo nomen mutavit ut ostendat quia ipse est qui Vetus Testamentum dedit, et nomina transmutavit, quia Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Jacob Isrælem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et Samson, aliis autem post eam quæ a progenitoribus est nuncupationem, ut Petro et filiis Zebedæi. Nam quibus quidam a prima ætate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt: quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est. Filius Joanna, etc. Jona dicitur et Joanna indifferenter. Jona columba, Joanna gratia interpretatur. 43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus: Sequere me.††† In Galilæam et invenit Philippum. Galilæa dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilæam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces. 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.‡‡‡ A Bethsaida civitate. Non frustra nominatur civitas, nec frustra dicitur Philippi, Petri et Andreæ. Sonat enim domus venatorum, in quo notatur animus et officium istorum: sunt enim venatores in capiendis animabus, unde Philippus, antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanælem. 45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.§§§ Invenit Philippus, etc. Nathanæl peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii, scilicet a Nazareth exire singularem Nazarenum: quia autem doctissimus, non est in apostolum electus: omnes enim apostoli primum de idiotis, ut confundantur sapientes. Quem scripsit Moyses. Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Jesus est qui prænuntiatur in lege et prophetis. Filius Joseph, qui est de domo David, ut per eum (non quod de eo natus) cum Maria matre ejus (quam sciebat ex prophetis virginem peperisse) notetur esse ex David. 46 Et dixit ei Nathanaël: A Nazareth potest aliquid boni esse? Dicit ei Philippus: Veni et vide.* Et dixit ei Nathanæl. Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiæ, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: Veni et vide, etc. 47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo: Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est. Ecce vere Isrælita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisæi autem sunt dolosi qui se bonos prædicant cum sint mali. 48 Dicit ei Nathanaël: Unde me nosti? Respondit Jesus, et dixit ei: Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te. Unde me nosti? Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia, non ex indignatione quærit, sed admirando, unde et ex qua virtute. Sub ficu vidi te. AUG. Nathanæl, id est donum Dei, est verus populus Isræl donum Dei, qui erat sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt, ubi prius visus esset a Domino et quæsitus, quam Dominum videret et quæreret, et ante etiam quam per apostolos vocaret. 49 Respondit ei Nathanaël, et ait: Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.§ Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanæl Christum absentem vidisse quæ ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Isræl, id est Christum in quo probatur esse Isrælita, ut dicitur, id est videns Deum. 50 Respondit Jesus, et dixit ei: Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis; majus his videbis. 51 Et dicit ei: Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.** Videbitis cœlum apertum. Nathanæl Isrælita, dicitur visurus apertum cœlum, et angelos Dei descendentes et ascendentes, ut olim patriarcha Jacob vidit scalam, et angelos ascendentes et descendentes, qui per benedictionem vocatus est Isræl. Angelos Dei. Sæpe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum. Super Filium hominis. Christus dicit se Filium hominis, affirmans quod minus est, scilicet humanitatem, Nathanæl et Petrus Filium Dei, quod majus est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque naturæ in Christo. Isti confitentes deitatem, merentur ascendere, ille asserens humanitatem, testatur se ad redimendum venisse. Super Filium hominis. Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent, credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit: Absit a te, Domine.

*1:1 Prologus Omnibus divinæ Scripturæ paginis, Evangelium excellit, quia quod lex et prophetæ futurum prædixerunt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicæ Ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani prædicavit tempora. Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asiæ de coæterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hæreticos, qui eo absente irruperant in ejus ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium aquilæ volanti comparatur, quæ volat altius cæteris animalibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Cæteri quippe evangelistæ, qui temporalem Christi nativitatem et temporalia ejus facta, quæ gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt, quasi animalia gressibilia, cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad cœlum volat. Qui enim supra pectus Domini in cœna recubuit, cœlestis haustum sapientiæ cæteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiæ, et ea maxime quæ Dominus gessit primo prædicationis suæ tempore, scilicet, antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Hæc ergo quasi dimissa ab illis, scribit Joannes quæ fecit Jesus antequam Joannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistæ, dicta et facta Domini temporalia, quæ ad informandos mores vitæ præsentis maxime valent, copiosius consecuti, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum. Joannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero Domini quæ Trinitatis unitatem, et vitæ æternæ felicitatem insinuant, diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda, intentionem suam et prædicationem tenuit. In qua contemplativa vacatur, ut Deus videatur. Iste siquidem est Joannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui matrem virginem virgini commendavit. In principio erat Verbum. Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de æternitate Verbi dicens: In principio erat Verbum.

1:3 Omnia per ipsum facta sunt. AUG. Non est creatura per quem omnis creatura facta est, etc., usque ad quæ concordant cuncti potentiæ Divinitatis. Et sine ipso factum est nihil. ORIG. Ita distinguit: Et sine ipso factum est nihil. Ordo: Nihil est quod factum est sine ipso.

1:4 Quod factum est, erat vita in ipso. AUG. Joannes Chrysostomus: Et sine ipso factum est nihil. Quod factum est. Hilarius: Sine ipso factum est nihil, quod factum est in ipso.

§1:6 Fuit homo missus. Postquam sublimi volatu ultra omnem naturam in altitudinem theologiæ ascendit, quia Verbum apud Patrem semper fuisse contemplatus est, mox ad humilitatem humanæ naturæ, et specialiter præcursoris Verbi descendit contra illos qui dicebant humanam naturam in primo parente ex toto perditam et ad nihilum redactam. Homo missus. Homo, non angelus, ut hæretici volunt, missus a Deo. Ideo potuit dicere de Deo.

**1:9 Erat lux vera. Omnis homo dicitur illa natura in homine, quæ ad imaginem et ad similitudinem Dei facta est. Alia omnia quæ sunt in homine inferiores partes hominis sunt, et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet, anima velut in quodam mundo superiori vera lux lucet, et in illum mundum venientes, et per gratiam renascentes illuminat, quia quorum vita et conversatio in cœlis est, quasi in alio mundo sunt.

††1:11 Et sui eum non receperunt. Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini verbi non essent, unde addit: Quotquot autem receperunt.

‡‡1:12 Filios Dei fieri. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo hæc generatio distat a carnali, subditur: Qui non ex sanguinibus.

§§1:14 Et Verbum caro factum est. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo, subdit Deum nasci ex homine, ex hac susceptione infirmitatis sanatur nostra infirmitas, ut possimus filii Dei fieri. Et hoc est: Et Verbum caro factum est. Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum: si quod erat inferius, in id quod superius est ascendit? Nec mirum, si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus. Plenum gratiæ et veritatis. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis præcedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit Deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante, in omnes sanctos, unde et mater ejus non tantum dicitur mater hominis, sed et mater Dei. Nec mirum, si dicitur, homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo, hæc autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est, et modo exhibitum, scilicet, ut Deus sit in homine implens eum omni bono, et per eum suos.

***1:15 Hic erat quem dixi. Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Sæpe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et prædicaret, ad Joannem solitus erat venire. Qui post me venturus est. Qui post me natus, post me prædicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod jam non esset natus, quando hæc dixit, quia etiam baptizatus: sed venturus in prædicatione, in morte, sed non in resurrectione. Ante me factus est, quia prior me erat. Ex Græco, coram me factus est, id est, apparuit mihi quidem, scilicet, quia prior me erat.

†††1:16 Et de plenitudine. Exposito testimonio præcursoris, redit evangelista ad testimonium suæ assertionis. Quasi dicat: Verbum caro factum est: vidimus gloriam ejus plenam gratiæ et veritatis, et de plenitudine ejus nos omnes accepimus. Gratiam, ut ipsum credamus, et veritatem qua illum intelligemus. Accepimus. AUG. Non solum gratiam, quæ plane gratis datur, non pro merito ut fidem quæ per dilectionem operatur, ex qua justus vivit, sed pro ista, gratiam, id est beatitudinem æternam, quæ et merces justitiæ dicitur, et etiam gratiam, quia meritum ex gratia. Gratiam pro gratia. Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter quæ non est meriti, si postea cum illa operamur, in bonis consuescimus, et tunc datur gratia pro gratia priori.

‡‡‡1:17 Per Moysen. Per Moysen servum prænuntiatio, per Dominum Jesum salutis impletio.

§§§1:18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.

*1:19 Et hoc. Et hæc et cætera sequentia testimonia Joannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum jam Jesus veniret invitare discipulos, quos Joannes suis testimoniis mittit ad eum. Testimonium contra hoc, quod occultus Christus: occultus quia humilis: humilis ut possit sperni et occidi, ut redimeret mundum. Tu quis es. Putabant Judæi Joannem esse Christum, qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam, propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimum futuræ vindictæ terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum, propter prophetiæ gratiam.

1:20 Confessus est. Confessus est, ut postea dicit, non quod erat Christus. Non negavit quod erat, id est, quod esset præcursor, ut post interrogatus dicit: Ego vox clamantis. Ordo verborum, et confessus est et non negavit quando miserunt.

1:21 Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias præcessurus sit eum. Sed ipse Elias præcessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo præcones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non præco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiæ judex.

§1:23 Ego vox clamantis in deserto. Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariæ. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra hæc omnia exaltatus præcursor Verbi, deserit omnia quæ intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur præter abundantiam gratiæ, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: Ecce agnus Dei. Isaias, Hoc de Joanne prophetavit: Ego vox clamantis in deserto, in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi præsentis.

**1:24 Ex Pharisæis. Id est, ex principibus Judæorum, qui doctrinam non quærunt, sed invident. Qui tamen ad Joannem ideo veniunt, quia audiunt eum prædicasse communem omnium resurrectionem, quam et ipsi credebant, unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque apostolum in multis audierunt.

††1:25 Quid ergo baptizas. Audiebant Pharisæi in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisæum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisæo non dubitabant præcessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui præfiguravit baptismum.

‡‡1:26 Ego baptizo in aqua. Non imputetur audaciæ quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et prædicando præcursor sum, sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit.

§§1:27 Cujus ego non sum dignus, etc. Non ait non solvam. Solvit enim, quoniam ipsum manifestavit et de divinitate et humanitate ipsius multa aperuit; sed, Non sum dignus, quia indignum ad hoc agendum se reputat, in quo simpliciter indicatur humilitas.

***1:28 Hæc in Bethania. Duæ sunt Bethaniæ. Una trans Jordanem, altera circa non longe ab Hierusalem, ubi Lazarus suscitatus est. Illa quæ trans Jordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratiæ, quæ gratia post incarnationem Christi abundans fuit, quæ natura ad hoc creata erat; ut legi naturæ obediret in qua Joannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum, quæ nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa quæ est citra Jordanem significat eamdem humanam naturam obedientem sub lege gratiæ, quæ est proxima Hierusalem, id est visioni pacis, per charitatem, in qua Christus mortuum suscitat quia a peccato liberat.

†††1:29 Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.

‡‡‡1:30 Post me venit vir. Christus est vir in quo nobis congruit et pro nobis solvit, et Filius Dei in quo Patri congruit et peccata dimittendo reconciliat nos ei.

§§§1:31 Ut manifestetur. Hic est agnus qui tollit peccata, quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Isræli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit, unde postquam ad ipsum, qui via est, ventum est, baptismus ejus cessat. In baptismo etiam Joannis manifestatur humilitas Christi, quæ est impletio totius justitiæ; sicut enim opus est Christum nasci et mori, sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcunque sapientes et sancti a Domino baptizari, sine quo permanent in peccatis. Baptizans. Christus a Joanne baptizatur, ut indicetur omnis humilitas quæ est omnis justitia. Sed non solus, ne baptisma Joannis sanctius et majus, in quo Deus homo baptizatus est, videretur baptismo Christi, in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Joanne, ut usus baptizandi præparet viam baptismo Christi.

*1:32 Et testimonium. Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet vidit spiritum. In quo didicit, quod prius nescivit: venerat etiam prædicare pœnitentiam, id est, facere præparationem prædicationis Christi, sed tantum de præparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia. Spiritum descendentem. Non quod modo primum descenderit, sed ut per hoc descendere ostendatur, et manere in baptizatis aqua et non aliter, et ut Joannes per eum de Christo excellentius intelligeret.

1:33 Et ego nesciebam. AUG. Visa columba, dicit se per eam didicisse, quod prius nesciebat, etc., usque ad unde Apostolus: In labore et mente sunt differentes, in operatione indifferentes. HIER. Ostendit Joannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum, nam sciebat bat eum Filium Dei esse, et natum in carne. Aug. dicit Joannem ignorasse hoc tantum utrum sibi retineat vim baptizandi, an alicui suorum tribuat. Et manentem. AUG. Spiritualiter dicitur spiritum manere in Christo, a quo nunquam per peccatum recessit, in quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est; in sanctos venit, et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid, ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent, vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum. Qui baptizat. Baptizat Christus in spiritu, non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando, et amorem accendendo, et donis implendo. Hic est Filius Dei. Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat: ut ab eo habeatur testimonium utriusque naturæ.

1:35 Altera die iterum stabat Joannes. Typice. Stat Joannes, cessat lex, tamen testimonium perhibens Christo. Ambulat Jesus, id est gratia hinc inde colligens.

§1:37 Secuti sunt Jesum. Secuti sunt, ut eum jam potius quam Joannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adhærentes, sed ut videant ubi habitat, ut assidue ad eum veniant, et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti, quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur, quia qui sequuntur gemina charitate debent accendi.

**1:38 Conversus. Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem præbuit illis dum de majestate descendit, ut posset videri, dum pro umbra legis Evangelii lucem exhibuit. Quid quæritis? Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes, qui rem, non personam, quid, non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent. Ubi habitas? Mystice. Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent. Vel, qui incarnationem vident, pie quærunt ostendi sibi æternam mansionem quomodo sit apud Patrem.

††1:39 Venite. Quasi sermone non potest explicari, sed opere demonstratur, venite credendo et operando, et intelligetis; venite testimonio Joannis et a lege recedite, et gratiam recipietis. Die illo. Ostendit Novum Testamentum, sive præsentem vitam. Hora autem erat quasi decima. Quia ex lege venerant, decalogus ad Christum misit, hora decima quærunt ab eo doceri, quia non alius docet legem, nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur quæ implere non poterant, vel hora decima vesperam mundi indicat.

‡‡1:40 Frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant. Frater junior natu prior credit, non enim est ordo fidei inanis. Forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri, super quem, id est super cujus fidem fundanda erat Ecclesia.

§§1:41 Invenit hic primum. Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri, ut sicut est sanguine, sit et germanus in fide. Invenimus Messiam, etc. Christus Græce, Messias Hebraice, unctus Latine, vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter, a qua unctione Christiani appellantur. Quod Jacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit, jam divinitus per illam petram, futuram petram, scilicet Christum Spiritu sancto ungendum figuraliter intellexit, in qua petra sic fundari Ecclesiam præfigurabat, etc.

***1:42 Tu es Simon filius. Prius dicit nomen ut habet a parentibus, ut significetur mutatio, dum de Simone Petrum dicit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon obediens filius gratiæ vel columbæ, dum venit ad Jesum, sequens fratrem, unde a petra Christo dicitur Petrus, infirmus in illo, in figura Ecclesiæ quæ in petra fundatur. Tu es Simon. CHRYS. Ideo nomen mutavit ut ostendat quia ipse est qui Vetus Testamentum dedit, et nomina transmutavit, quia Abram Abraham vocavit, et Sarai Saram, et Jacob Isrælem. Igitur multis quidem et a nativitate nomina imposuit, ut Isaac et Samson, aliis autem post eam quæ a progenitoribus est nuncupationem, ut Petro et filiis Zebedæi. Nam quibus quidam a prima ætate debebat virtus clarescere, ex tunc nomina susceperunt: quibus autem postea debebat augeri, postea nuncupatio posita est. Filius Joanna, etc. Jona dicitur et Joanna indifferenter. Jona columba, Joanna gratia interpretatur.

†††1:43 In Galilæam et invenit Philippum. Galilæa dicitur transmigratio, vel revelatio. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes, et post de virtute in virtutem, et sic fit ei revelatio, ut videatur Deus deorum in Sion. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum exit in Galilæam, ipso loco innuens, ut sicut ipse proficiebat sapientia, et sicut per passiones intravit in gloriam, sic et sequaces.

‡‡‡1:44 A Bethsaida civitate. Non frustra nominatur civitas, nec frustra dicitur Philippi, Petri et Andreæ. Sonat enim domus venatorum, in quo notatur animus et officium istorum: sunt enim venatores in capiendis animabus, unde Philippus, antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanælem.

§§§1:45 Invenit Philippus, etc. Nathanæl peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii, scilicet a Nazareth exire singularem Nazarenum: quia autem doctissimus, non est in apostolum electus: omnes enim apostoli primum de idiotis, ut confundantur sapientes. Quem scripsit Moyses. Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Jesus est qui prænuntiatur in lege et prophetis. Filius Joseph, qui est de domo David, ut per eum (non quod de eo natus) cum Maria matre ejus (quam sciebat ex prophetis virginem peperisse) notetur esse ex David.

*1:46 Et dixit ei Nathanæl. Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus, a civitate tanti nominis posse esse aliquem bonum vel eximium doctorem, vel summum Salvatorem. Dicitur enim Nazareth, flos vel germen munditiæ, vel sanctitas. Utrique autem pronuntiationi congrue subditur: Veni et vide, etc.

1:47 Ecce vere Isrælita. Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata, confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisæi autem sunt dolosi qui se bonos prædicant cum sint mali.

1:48 Unde me nosti? Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia, non ex indignatione quærit, sed admirando, unde et ex qua virtute. Sub ficu vidi te. AUG. Nathanæl, id est donum Dei, est verus populus Isræl donum Dei, qui erat sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt, ubi prius visus esset a Domino et quæsitus, quam Dominum videret et quæreret, et ante etiam quam per apostolos vocaret.

§1:49 Rabbi, tu es Filius Dei. Quia cognovit Nathanæl Christum absentem vidisse quæ ipse in alio loco gesserat, id est, quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium Deitatis, fatetur non solum magistrum, sed et Dei Filium, et regem Isræl, id est Christum in quo probatur esse Isrælita, ut dicitur, id est videns Deum.

**1:51 Videbitis cœlum apertum. Nathanæl Isrælita, dicitur visurus apertum cœlum, et angelos Dei descendentes et ascendentes, ut olim patriarcha Jacob vidit scalam, et angelos ascendentes et descendentes, qui per benedictionem vocatus est Isræl. Angelos Dei. Sæpe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum. Super Filium hominis. Christus dicit se Filium hominis, affirmans quod minus est, scilicet humanitatem, Nathanæl et Petrus Filium Dei, quod majus est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque naturæ in Christo. Isti confitentes deitatem, merentur ascendere, ille asserens humanitatem, testatur se ad redimendum venisse. Super Filium hominis. Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent, credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit: Absit a te, Domine.