INCIPIT EPISTULA IOHANNIS I
1
Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ:* Argumentum Rationem verbi, et quod Deus ipse sit charitas, manifestat, et susurrones fratrum nec Deum scire, nec pios fieri posse eousque dissertat, ut esse comprobet homicidas, eo quod odium sit interfectionis occasio. Quod fuit ab initio. In natura, seu vero esse Deitatis, quod audivimus, per legem et prophetas, quod vidimus, sensibiliter hominem venientem, quod perspeximus, Divinitatem advertentes in homine, et manus contrectaverunt, de Verbo vitæ: non fortuitu consentientes ei qui in carne visus, sed cum multa contrectatione Scripturas perhibentes testimonium de ipso Verbo. Quod vidit aliquis nuntiare potest aliis, quod perfecte conspexerit aliquando, non potest explicare verbis. et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: Vidimus et testes sumus. Vidimus et incredulis annuntiantes martyres effecti sumus. Annuntiamus vobis. Sic per eos audivimus nos, sed non vidimus, non minus tamen felices quam illi, quia scriptum est: Beati qui non viderunt et crediderunt Luc. 24.. quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Et hæc est annuntiatio. Quare Verbum caro factum? quid novi attulit mundo? Cur venit pati? Non frustra fuit, vide quid voluit docere, quia Deus lux est. Hac sententia divinæ puritatis excellentiam monstrat, quam imitari jubemur. Hinc Manichæi confutantur qui Dei naturam a principe tenebrarum dicunt bello victam et vitiatam. Annuntiamus, etc. Applicuimus nos: ad lucem lux nobis irradiavit. Tenebræ eramus, modo per lucem lux sumus, et alios illuminamus, dum peccata dimitti et tenebras expelli nuntiamus. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.§ Si dixerimus. Hactenus commendatio epistolæ; hic ostendit qualiter charitas sit habenda. Et in tenebris, etc. Persistentes in peccatis, et alios obscurantes non computantur in membris ejus; unde: Quæ conventio Christi ad Belial? quæ societas lucis ad tenebras? II Cor. 6. Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.** Si autem in luce. Sumus mundi, si ambulamus in luce, sed tamen non debemus putare nos, quandiu vivimus, omnino posse a peccatis mundari. Sicut et ipse, etc. Deus in luce esse dicitur, quia summa bonitas ubi proficere valeat non invenit, homo in luce ambulat, quia virtutum operibus ad meliora proficit. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.†† Si dixerimus, etc. Illi etiam non habent charitatem qui de meritis superbientes se dicunt esse mundos. Habemus. Non ait, habuimus: ne forte de præteritis dictum videretur. Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.‡‡ Remittat nobis peccata. Ea quæ in nobis sunt graviora, vocat peccata, at minora, appellat iniquitatem. 10 Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.§§ Mendacem. Solus Deus ex se verax: homo ex Deo verax, ex se mendax. Impossibile est quemlibet sanctum aliquando non cadere in minimis peccatis. Nec justi esse desistunt, quia ocius opitulante Deo resurgunt.

*1:1 Argumentum Rationem verbi, et quod Deus ipse sit charitas, manifestat, et susurrones fratrum nec Deum scire, nec pios fieri posse eousque dissertat, ut esse comprobet homicidas, eo quod odium sit interfectionis occasio. Quod fuit ab initio. In natura, seu vero esse Deitatis, quod audivimus, per legem et prophetas, quod vidimus, sensibiliter hominem venientem, quod perspeximus, Divinitatem advertentes in homine, et manus contrectaverunt, de Verbo vitæ: non fortuitu consentientes ei qui in carne visus, sed cum multa contrectatione Scripturas perhibentes testimonium de ipso Verbo. Quod vidit aliquis nuntiare potest aliis, quod perfecte conspexerit aliquando, non potest explicare verbis.

1:2 Vidimus et testes sumus. Vidimus et incredulis annuntiantes martyres effecti sumus. Annuntiamus vobis. Sic per eos audivimus nos, sed non vidimus, non minus tamen felices quam illi, quia scriptum est: Beati qui non viderunt et crediderunt Luc. 24..

1:5 Et hæc est annuntiatio. Quare Verbum caro factum? quid novi attulit mundo? Cur venit pati? Non frustra fuit, vide quid voluit docere, quia Deus lux est. Hac sententia divinæ puritatis excellentiam monstrat, quam imitari jubemur. Hinc Manichæi confutantur qui Dei naturam a principe tenebrarum dicunt bello victam et vitiatam. Annuntiamus, etc. Applicuimus nos: ad lucem lux nobis irradiavit. Tenebræ eramus, modo per lucem lux sumus, et alios illuminamus, dum peccata dimitti et tenebras expelli nuntiamus.

§1:6 Si dixerimus. Hactenus commendatio epistolæ; hic ostendit qualiter charitas sit habenda. Et in tenebris, etc. Persistentes in peccatis, et alios obscurantes non computantur in membris ejus; unde: Quæ conventio Christi ad Belial? quæ societas lucis ad tenebras? II Cor. 6.

**1:7 Si autem in luce. Sumus mundi, si ambulamus in luce, sed tamen non debemus putare nos, quandiu vivimus, omnino posse a peccatis mundari. Sicut et ipse, etc. Deus in luce esse dicitur, quia summa bonitas ubi proficere valeat non invenit, homo in luce ambulat, quia virtutum operibus ad meliora proficit.

††1:8 Si dixerimus, etc. Illi etiam non habent charitatem qui de meritis superbientes se dicunt esse mundos. Habemus. Non ait, habuimus: ne forte de præteritis dictum videretur.

‡‡1:9 Remittat nobis peccata. Ea quæ in nobis sunt graviora, vocat peccata, at minora, appellat iniquitatem.

§§1:10 Mendacem. Solus Deus ex se verax: homo ex Deo verax, ex se mendax. Impossibile est quemlibet sanctum aliquando non cadere in minimis peccatis. Nec justi esse desistunt, quia ocius opitulante Deo resurgunt.