*1:1 Præfatio Salomon filius David regis Isræl juxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit. Quorum primus est misle, quem Græci, Latini proverbia nominant, eo quod in ipso sub comparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostendit: ipsam autem veritatem ad intelligendum ingenio legentium reservavit. Secundum librum coheleth vocavit, qui Græce vocatur, Latine concionator: eo quod conciones non solum spiritualiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigantur, docens, omnia quæ in mundo cernimus, vana esse et brevia: et ob hoc minime appetenda. Tertium librum sir hassirim prænotavit: qui in Latinam linguam vertitur in Cantica canticorum. Ubi per epithalamicum carmen conjunctionem Christi et Ecclesiæ mystice canit. Dicitur autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis præferatur. Sicut in lege quædam dicuntur sancta, quibus majora sunt sancta sanctorum. In his quidem tribus libris trium generum disciplinas composuit, quibus ad rerum scientiam pervenitur. In primis namque ethicam, id est moralem, post hoc physicam, quæ qualitatem naturæ comprehendit, ad ultimum theoricam, id est contemplativam. In Proverbiis enim moralia docens, per communem quemdam loquendi usum altiorem intelligentiam edidit, conservationemque mandatorum, et doctrinæ cœlestis institutionem succinctis verbis, brevibus sententiis coaptat. Sunt autem Proverbia sub verbis aliis res alias explicantia, quæ aliter quam dicuntur, intelliguntur: plus in virtute sententiarum, quam in sono verborum habent; quæ Græci vocant. Ecclesiastes rerum naturas discutiens, cuncta in mundo vana et caduca esse deprehendit, rerumque omnium fragilitate conspecta, renuntiari mundo admonuit. In Canticis canticorum supergressus visibilia, atque contemplans ea quæ sunt cœlestia, vel divina, sub specie sponsi sponsæque, Christi Ecclesiæque unitatem declarat, atque animam ad amorem cœlestium excitans, perveniendum ad consortium Dei provocat. Illud vero non est putandum, quod ab auditoribus nostris traditur, apud Hebræos hanc fuisse conversationem, ne cuiquam hunc librum legere permitterent, nisi viro jam perfectæ scientiæ et roboratæ fidei in peritia: ne tam erudiret cognitio lubricas mentes, quam textus ad concupiscentias corporales converteret. Salomon, id est pacificus, quia in regno ejus pax per quam futura pax Ecclesiæ figurabatur, Idida, id est dilectus, et significat illum de quo dicitur: Speciosus forma præ filiis hominum: propterea benedixit te Deus in æternum Psal. 44.. Ecclesiastes, id est concionator, et significat illum, qui rationabiliter erat allocuturus, et congregaturus Ecclesiam. Juxta numerum vocabulorum, tres fecit libros: Proverbia, in quo libro docet parvulos non tam ætate quam sapientia, de æquanimi conversatione in mundo, scilicet qualiter licite possint uti temporalibus; Ecclesiasten, in quo instruit homines provectioris ætatis ad contemptum caducorum; Cantica canticorum, scilicet hoc opus, in quo virum consummatum docet de solo amore Dei, ut requiescat inter brachia sponsi. Unde et Canticum canticorum dicitur sua dignitate omnia alia excellens cantica. Per illa quippe vitantur vitia, cavetur hostis: per ista locupletamur virtutibus, Domino conjungimur. Simili ordine etiam philosophi institutiones suas ponunt. Primum ethicam docent, postea physicam, et quem in his profecisse vident, ad theoricam usque perducunt. Materia, sponsus et sponsa, id est caput et Ecclesia. Et modus, quali desiderio membra capiti cohæreant, et ei placere contendant, et quæ dona ab illo, vel in præsenti accipiant, vel in futuro exspectent, et quali affectione sponsus Ecclesiam diligat, eam laudans, et admonens, et confortans. Finis est dilectio Dei. Quatuor mihi in hoc opere invenisse videor personas, sponsum et sodales ipsius, sponsam et adolescentulas cum ea. Alia a sponso, alia dicuntur a sponsa: nonnulla a juvenculis, quædam a sodalibus sponsi. Congruum quippe est ut in initiis sit adolescentularum multitudo cum sponsa, juvenum turba cum sponso. Sponsum, Christum intellige, sponsam Ecclesiam sine macula et ruga. Angelos vero, et eos qui pervenerunt in virum perfectum, intellige amicos sponsi. Adolescentulæ, sunt sponsarum incipientium turbæ, juxta modum quemdam salutem adeptæ. Ex hoc autem libro Gentiles sibi epithalamium vindicarunt, et istius generis carmen assumptum est. Si vis ascendere ad Canticum canticorum, necesse est de Ægypto egredi, ut post transitum maris Rubri, submersis inimicis, primum possis canere canticum: Cantemus Domino, gloriose enim, etc. Exod. 15.. Sed quia adhuc longe es a Cantico canticorum, perambula terram deserti spiritualiter, et consequenter Jordanis ad ripam constitutus, secundum canticum canas, Audite cœli quæ loquor, etc. Deut. 31.. Et cum universa transieris, ad altiora conscende, ut possis anima decora cum sponso, et hoc canere Canticum canticorum. Notandum quod sponsa semper in domo, vel in lectulo, vel in aliquo interiori loco cum sponso manere concupiscit: quod mulieribus congruit. Ipse quod masculorum est, ad forinseca vinearum, vel ad hujusmodi opera amicam evocat: quia nimirum Ecclesia, si posset fieri in tranquillitate pacis Domino sobolem educare desiderat. At ipse in præsenti eam crebris persecutionibus exercet, quo mundior ad æterna perveniat, ne si prospera contingant, incolatu præsentis sæculi vel exsilii delectata, minus ad cœlestem suspiret patriam. Synagoga congregatio, quod et lapidum: Ecclesia convocatio, quod rationabilium. Utraque autem hæc portio justorum in eadem fide Christi et dilectione diversis temporibus, illa exspectando venturum, ista suscipiendo præsentem, consors effecta est. Omnes animæ motiones, universitatis conditor Deus creavit ad bonum: sed usu nostro sæpe fit, ut res quæ per naturam bonæ sunt, dum male his abutimur, nos ad peccatum deducant. Unus ex animæ motibus amor est, quo bene utimur si sapientiam amemus, et veritatem: Male autem si carnem aut sanguinem. Tu igitur ut spiritualis audi spiritualiter amatoria verba cantici cantari, et disce motum animæ tuæ et naturalis amoris incendium ad meliora transferre. Osculetur me osculo oris sui. Vox præcedentium adventum Christi qui orant ad patrem sponsi, id est Christi. In mediis precibus exauditur, et videns sponsum ad ipsum loquitur: Tangat me dulcedine præsentiæ suæ, quam a prophetis sæpius promissam audivi, et velut osculum afferens, etiam mei oris attactum suscipiat; id est, interrogantem me de via salutis audiat, et utraque unum faciens, osculum pacis afferat. Osculari pro pacificari ponitur, ad similitudinem illorum qui propter discordiam a dominis suis recesserunt, sed redeuntes se invicem osculantur, et perfecte pacificantur, sic Synagoga genus humanum a Deo per peccatum remotum, optat reconciliari per incarnationem Filii. Quot præcepta ex ejus prædicatione cognoscit, quasi tot oris ejus oscula suscipit. Loquitur more amantis, quæ præ fervore dilectionis ordinem loquendi non valet observare. Sicut enim in osculo duo corpora diversa junguntur, sic in incarnatione Filii duæ substantiæ divinitatis et humanitatis penitus diversæ inseparabili conjunctione uniuntur. Meliora sunt. Ubera sponsi Christi nominat, quod muliebre est, ut ipso carminis initio figurate se loqui manifestet. Ideo desidero osculum, quod est etiam redemptio mea; quia instructiones tuæ, quæ sunt lac et nutrimenta puerorum, sunt meliores aliis doctrinis, quæ non fovent, sed occidunt simplices: sicut vinum enecat parvulos. Unguentorum odoribus opinio solet signari virtutum.
†1:2 Oleum effusum nomen tuum. Ideo etiam desidero osculum, quia nomen tuum est oleum, etc. Sponsus a patre ad sponsam venit unctus, ut et sponsam ungat. A chrisma Christus, id est, ab unctione unctus; quod nomen per gratiam Spiritus sancti in baptismate funditur in cunctos fideles. Nondum possum teipsum amplecti, nomen tuum interea ex desiderio tui mecum pernoctabit. Nomen Jesu venit in mundum, et statim prædicatur. Oleum effusum, id est, in universa terra Christi nomen prædicatur; nunc Moysi nomen auditur in gentibus, quod prius Judææ tantum claudebatur angustiis. Ideo adolescentulæ dilexerunt te. Hæc dicens, adolescentulas conspicit, quæ dum prius loqueretur, non aderant, sed in precibus mediis ingreditur adolescentularum chorus et sponsæ laudatur eloquiis. Universæ Ecclesiæ, quæ unam catholicam Ecclesiam faciunt, adolescentulæ sunt: non vetustæ per culpam, sed novellæ per gratiam, non senio steriles, sed ætate mentis ad spiritualem congruæ fecunditatem. Et quia oleo tuæ gratiæ omnes dolores criminum evacuasti, Ideo adolescentulæ, etc.
‡1:3 Trahe me post te. Respondent adolescentulæ: Trahe me post te. Sponsa non post tergum sequitur, sed sponsi juncta lateri, famulæ post eam ingrediuntur. Trahe me post te. Hucusque vox exspectantium incarnationem Salvatoris, et dona ipsius commendantium: hinc subinfertur vox illorum, qui post tempora incarnationis ad fidem venerunt. Illa ut veniret, et osculum offerret rogabat; hæc non ad se ultra eum descendere taliter flagitat, sed ipsa potius ad cœlos sequi desiderat: quod quia per se non posse fieri conspicit, ejus ducatum implorat, ad quem venire desiderat. In odorem unguentorum. In consideratione miraculorum. Introduxit me rex, etc. Sponsa in penetrale sponsi ingressa revertitur ad juvenculas, et nuntiat illis: Introduxit me. Vel, per spem in æternam beatitudinem induxit, pluraliter, pro omnimoda bonorum copia, quasi jam dulcedinem regni cœlestis prælibavi, quæ mihi in cœlis parata sunt, ipso revelante cognovi: moxque ad eum conversa, qui sibi hoc revelat, gratias agit pro beneficiis. Quatuor sunt in domo: porta, ascensus, triclinium, cubiculum. Per portam, fidem: per ascensum, spem: per triclinium charitatem: per cubiculum, ipsam beatitudinem intelligimus. Exsultabimus et lætabimur. Quasi diceret: Non de perceptis muneribus ipsi nos extollimus, sed te: memores per omnia quanta pietate austeritatem legis, gratia fidei evangelicæ mitigare dignatus es: ideo non in nobis, sed in te exsultabimus, quia recti omnes diligunt te, et super omnia diligendum didicerunt. Rursus in penetrale sponsa ingressa, adolescentulæ, dum illius præstolantur adventum, læte concinunt pro sponsæ perfectione. Memores uberum. Et recti diligunt, ad sponsæ commendationem refertur. Memores uberum, etc. Illa quæ major est jam tuorum lacte uberum perfruitur. Nos quoque non quidem diligimus, sed diligemus. Deinde loquuntur ad sponsum, Recti diligunt te. Recti, omnes qui sunt recti corde super omnia te diligunt, nec recti sunt qui tuo amori aliquid præponunt, a quo solo habent quidquid boni habent. Recti diligunt. Frustra se conditorem diligere credunt, qui ejus monita contemnunt. Vere justi, nec actu, nec cogitatu, nec dicto Deum violant.
§1:4 Nigra sum. Postquam Ecclesia in cellaria est perducta, per cognitionem scilicet et per spem futurorum bonorum, postquam eum recto corde diligere, et in ejus gratia gaudere didicit, restat ostendere, quod pro amore illius et pro acquisitione bonorum, quæ gustavit, certamen subeat, et quid afflictionis toleret. Nigra. Quasi dicat: promittitis vos mecum ituras, et potest vos tribulatio deterrere quam patior: sed ne afflictio, nec infamia vos deterreant, quia hæc virtutum formositatem conferent, et post amorem restat patientia ad experimentum amoris. Nigra. Rursus adolescentulis sponsa respondet, et agitur de manifesta tentatione. Nigra. Vilis quidem in oculis persequentium appareo, sed ante Deum veritatis confessione gloriosa refulgeo. Sicut tabernacula Cedar. Hic sicut ponitur non pro veritate, sed pro æstimatione insipientium, qui eam putant vitiorum, vel dæmonum mansionem; sicut pelles Salomonis hic ponitur pro veritate. Cedar Ismælis filius fuit, cujus manus contra omnes, et manus omnium contra eum, nullum inter homines habens locum, sed in tabernaculis pro nequitia, et ira semper habitans. Sic et justi pro meritis suis creduntur expelli et affligi, et quasi hostes omnium judicantur: unde dicitur, Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum Matth. 10.. Sicut pedes. Ecclesia in se carnalia mortificans desideria, et decorata virtutibus, vero pacifico dignum fit habitaculum. Ideo caro Dominici hominis vocatur pellis, quia sicut tentorium super aliquem tenditur ne a sole uratur, ita caro Christi in cruce extensa fuit nobis obumbratio vitiorum.
**1:5 Decoloravit me sol. Solis est urere et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat. Filii matris. Et quasi ad objectionem infirmorum dubitantium respondet: Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit, quæ gravior apparet, per hoc quod a contribulibus. Filii, id est, apostoli destruxerunt sectam nostram. Paulus Ecclesiæ persecutor filius fuit matris ejus secundum carnem et educationem: et pœnitentiam agens ad sororis signa conversus, prædicavit fidem quam ante destruebat. Posuerunt me. Una erat in Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia, quæ in die Pentecostes adventu sancti Spiritus est constituta, cujus eo tempore apostoli custodes fuerunt: sed facta persecutione dispersi sunt in regionibus Judææ et Samariæ præter apostolos, et sic contigit ut plures essent vineæ, id est in pluribus locis. Et dum persecutores Judæi volebant Ecclesiam perturbare, seminarium verbi spargebant latius nolentes, et unam persequendo, multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidiali odio Synagogæ, mox subjicit, quantum per hanc afflictionem profecerit: addens ex persona illorum, quibus prædicandi cura commissa est: Posuerunt me custodem in vineis. GREG. Vineæ nostræ, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam non custodimus: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostræ negligimus. Dum plures custodirem vineas, ut alios lucrifacerem, in quibusdam damna sustinui. Acerbitas persecutionis filiorum Synagogæ fecit me vineam meam non custodire, quia, relicta evangelica doctrina, ad legalium observationum differentias cogebant.
††1:6 Indica mihi, etc. Vox incipientis Ecclesiæ de gentibus ad sponsam, quia multi pseudoprophetæ exeunt in mundum, dicentes: Ecce hic Christus, ecce illic; exorat ut possit discernere, in quorum professione et opere possit inveniri. Indica mihi, pastorem meum, quem tota anima diligo, et in quibus requiem et pascua habeat, ne æstu turbata tentationum, per sodalium, id est hæreticorum conventicula eam quærere incipiam. Vel, in voce prædicatorum ad sponsum, ut discernere possint quibus vitæ verba ministrare debeant. Deinde conspicit sponsum, qui conspectus abscessit. Et frequenter hoc facit in toto carmine, quod expertus in se probavit, sæpe habitus sponsus, sæpe elabitur, donec vere tenebitur. In meridie, etc. Id est in splendore majestatis tuæ, quod perfectis convenit, non mane, vel vespere. Vel, meridie, id est in exustione tribulationum, quam immittit diabolus dolens mundum sibi subripi. Solet rerum qualitas ex tempore notari. Abraham meridie angelos suscepit. Joseph meridie cum fratribus epulatur. Sodalium tuorum. Hæretici sodales dicuntur, quia nominis ejus et confessionis mysteria circumferunt.
‡‡1:7 Si ignoras. Quia sponsa dum auxilia præsentiæ Dei requireret in tribulationibus, ex persona infirmantium subjunxerat, Ne vagari incipiam: statim eamdem trepidationem illius sponsus imploratus benigna increpatione redarguit, secundum illud Evangelii, Modicæ fidei Matth. 14., quasi dicat, tu times in tribulatione a me deleri, et in fervore denigratam te conquereris: sed ego per tribulationes te pulchriorem efficere constitui. Quod si forte hoc ignoras, nec reminisceris quod nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit, egredere a meo consortio. GREG., lib. XVI Moral, c. 21. Semetipsam cognoscit, quando animo inter peccatores posita, ad auctoris sui imaginem se conditam meminit et juxta perceptæ similitudinis ordinem incedit; quod si non cognoscit, egreditur a secreto cordis in exteriores concupiscentias, et ad latam viam ducta, sequitur exempla populorum. Dominus objurgans Ecclesiam paventem, admonet datæ sibi gratiæ adversus hostium insidias. Hædos tuos. Quia non juxta mandatorum meorum regulam, sed juxta tuos errores instituuntur. Juxta, in vestigiis pastorum novissima fies, non inter oves, sed hædos. Vel juxta, id est ut sis similis veris pastoribus, quia hypocritæ sequi bonos videntur viros.
§§1:8 Equitatui. Sicut priorem populum de Ægyptiaca servitute liberavi, sic te de persequentium manibus liberabo, elidens Pharaonem, si te sponsam meam cognoveris, liberans a servitute diaboli, in fonte baptismatis passione rubricati, submerso ibidem auctore peccati. Equitatui meo. Quia Dominus non vult Ecclesiam ignorare seipsam, sed diligenter attendere quid donorum acceperit, quid pati debeat, consequenter post comminationem blanditur ei, quasi dicat: Si vis intelligere quomodo te scire debeas, intellige cui te comparaverim, et tunc cognosces te talem per beneficia mea tibi collata, quæ turbari non debeas. Equitatui. Eques, sponsus, dicente propheta: Et salus ejus equitatio Habac 3.. Quantum ergo differt meus equitatus ab equis Pharaonis, tantum melior es omnibus aliis filiabus. Sicut ille populus supervenientibus curribus Pharaonis perterritus est, sed cœlesti protectione salvatus, et per aquas submersis hostibus in terram promissionis introductus est: sic unda mortis, quæ cunctis occursura est mortalibus, pravos rapit in interitum, piis reserat iter ad salutem, et cætera omnia, quæ ibi corporaliter, hic complentur spiritualiter. Dubitantem benigne increpat, et ne desperet in sequenti fideli amore viriliter confortat, ubi Pharaonis curribus comparat. In curribus Pharaonis. Id est in tempore curruum. Et nota superbiam: Pharao, elidens vel dissipans interpretatur. Nec oportet ut vagari incipias, cum me consolatorem habeas, et prælatos quibus innitaris, per quos subsistas.
***1:9 Pulchræ. Quoniam ostensum est quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum amorem ipsius Domini inter adversa servet Ecclesia. Unde sequitur, Pulchræ sunt genæ. Tanta te verecundiæ salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissæ mihi fidei nulla pravorum doctorum doctrina vel suggestione corrumpas, a quibus timebas in errorem deduci. Pulchritudo mulieris in genis dicitur esse quamplurima.Allegorice.. In genis notatur signum pudoris, sicut in prædicatoribus mos recte vivendi. Ecclesia, etsi sponsi sui morte viduata, tanta tamen ejus memoria tenetur, ut nullatenus externorum possit recipere consortium: et pro suis et aliorum peccatis gemit. In collo, doctores, in monilibus opera illorum: quia ea quæ verbo docent, operantur. Quæ sit hujus sobrietatis custodiendæ gratia subdendo, demonstrat. Collum tuum sicut monilia. Per collum namque cibos trajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibus secreta cordis proximis declaramus, id est, doctores qui et verbis instruunt, et cibum salutis in commissa sibi membra transfundunt. Qui monilibus comparantur, qui pulchri sunt moribus, et pectora virginum verbis et exemplis claudunt, ne adulter inserat manum.
†††1:10 Murenulas. Alia translatio. Similitudines auri fabrefaciemus tibi cum distinctionibus argenti, quoadusque rex in accubitu suo est. Quod est, aurum, id est, faciem meam in præsenti vita non poteris videre, sed similitudinem claritatis cœlestis, per illuminationem Scripturarum, videbis per speculum in ænigmate, donec omnibus appareat, quod nunc latet in Deitate. Murenulas. Pulchre describit sponsus ejus pulchritudinem: post hæc fit ei sponsus in recubitu. Interim, eo dormiente, ejus socii, id est, angeli consolantur eam; non habemus aurum, sed similitudinem auri fieri faciemus tibi, donec surgat cum stigmatibus argenti. Murenulæ. Quæcunque bonæ institutiones, quasi ornamenta aurium. In murenulis Scriptura sancta, quæ auro spiritualium sensuum fulget interius, et argento cœlestis eloquii splendet exterius; per doctorum ædificationem fit custodia sobrietatis, et per divinæ Scripturæ meditationem. Auro divinæ sapientiæ et argento divini eloquii intus et exterius renitentes. Faciemus. Ego et mei opifices, quos plurimos ad eroganda semina verbi constitui.
‡‡‡1:11 Dum esset. Acceptis Ecclesia tantis a conditore suo muneribus et promissis, qua hæc devotione operum susceperit, manifestat, dicens: Dum esset rex, quod est, cum Dei Filius in carne apparuit, Ecclesia per ipsum mysterium incarnationis in virtutum cœlestium fervorem excrevit. Vel, cum esset in humiliatione crucis humanum genus per crucem redemptum, exercitatio bonorum operum odorem suavitatis aspersit. Christo rege in beatitudine cœlestis secreti quiescente, sanctorum virtus in Ecclesia magna nobis gratiam suavitatis ministrat, qui quo eum, quem appetunt, non vident, tanto ardentius per desiderium flagrant. Vel, dum esset cum patre, nardus, id est dilectio, qua prior dilexit nos, dedit odorem, quia per dilectionem propter nos assumpsit carnem. Mirandus ordo verborum. Accubante rege nardus mea dedit odorem suum, dum propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, filius factus est mulieris. Nardus, quæ dicitur expellere tumores, fugare frigus et afferre calorem; cui assimilatur homo Dominicus, qui carnem assumendo se humiliavit, et se humiliando omnem tumorem superbiæ abstulit, frigus infidelitatis removit, et fervorem charitatis intulit. Herba etiam hæc, quanto plus atteritur, tanto majorem reddit odorem, sic Christus.
§§§1:12 Fasciculus. Mors dilecti mei, quam pro mea salute subiit, semper in mea memoria commorabitur. Item fasciculo myrrhæ comparatur, dum propter nos crucis injurias toleravit. Myrrha arbor est Arabiæ, altitudinis quinque cubitorum, similis spicæ quam acanthum dicunt, cujus gutta viridis atque amara, unde nomen accepit myrrha. Gutta ejus sponte manans, pretiosior est, corticis vulnere vilior, quæ medendis infirmitatibus est salubris: unde, et myrrhatum vinum a militibus accepit. Ubera mea. Castarum ubera non franguntur; sed meretricum, laxis pellibus irrugantur. Unde Ezechiel: In Ægypto fractæ sunt mammæ tuæ Ezech. 23..
*1:13 Botrus cypri dilectus. Botrus cypri cum resurrexit: In vineis Engaddi est, cum fidelibus spiritualia dona distribuit. Arbores balsami, quæ in Engaddi crescunt, quia in modum vinearum excoluntur, vineas appellat. Sponsus Christus igitur est in vineis Engaddi, quia in carne veniens Spiritu sancto plenus, credentibus ejusdem sancti Spiritus dona largitur per chrismatis unctionem, in cujus confectione oleum et balsamum commiscentur. Engaddi fons hædi propter charismata, quæ post resurrectionem largitus est in baptismo suis participibus. Engaddi, id est oculus meæ tentationis, et tentatio est vita hominis super terram. Quia morti Mediatoris mox resurrectionis gloria successit, recte subditur, Botrus, qui fuit fasciculus myrrhæ in amaritudine passionis, in dulcedine resurrectionis exstitit botrus cypri. Quod myrrha enim tristificat, vinum lætificat.
†1:14 Ecce tu pulchra. Hactenus Ecclesia, quæ dilectionis pignora a sponso receperit, testatur, cui ipse mox remunerationis vice respondet: Ecce tu pulchra; quasi, ex hoc quod me diligis, pulchra efficieris. Amica mea. Alia translatio: Proxima mea; hoc est, in hoc quod proxima es speciosa es, et postquam cœperis esse speciosa, sine additamento pulchra es. Oculi tui. Alia laus sponsæ speciosæ, ut et nos laboremus speciosi fieri. Oculi tui columbarum, simpliciter Deum intueris quia nihil aliud nisi ipsum quæris. Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam Matth. 5., non habet oculos columbæ; sed qui habet, castis intuetur oculis, et legem et Evangelium spiritualiter intelligit. In cujus columbæ specie Spiritus sanctus apparuit. Ideoque et spiritualis intelligentia, et omnia spiritualia dona nomine columbæ designantur. Columba felle caret, rostro non lædit, in cavernis petrarum nidificat, alienos pullos nutrit, juxta fluenta manet, meliora grana eligit, gemitum pro cantu reddit, gregatim volat, alis se defendit, visum recuperat. Ita sancti juxta fluenta doctrinæ sedentes meliores sententias eligunt, homines a Christo alienos nutriunt Deo, si quas bonas sententias in hæreticis inveniunt, non pervertunt, ira irrationabili carent, in fide plagarum Christi refugium habent, gemunt pro peccatis.
‡1:15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus. Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse, ut ab ipso sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit: non quod ei, quod non habet, suo præconio largiatur, sed intelligens decorem ejus, per quem et ipsa decora facta est, ait: Ecce tu pulcher es, etc. Lectulus noster floridus. Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis, ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem, ex aqua et Spiritu sancto gignit. Aliquando cum sponso insurgente tentatione in acie consistit. Vel, lectulus, pusilli fideles, qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc, saltem, quod peccare mortaliter nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est majorum operum. Quietam in sponso vitam agere volens quales domus sint, in quibus eum suscipere velit insinuat. Pax Ecclesiæ, virtutibus floret et spirituali prole multiplicatur.
§1:16 Tigna domorum nostrarum cedrina. Domus variæ per mundum de gentibus Ecclesiæ; Tigna, quæ ad munitionem domus solent fieri, prædicatores, quorum verbo et exemplo structura Ecclesiæ, ne corruat, continetur. Laquearia, quæ ad decorem domus solent fieri, simpliciores famuli Christi, qui tignis adhærent et sustentantur, qui non doctrina, sed virtutibus ornant. Cypressina. Cypressus Græce dicitur, quod caput ejus a rotunditate in acumen erigitur: unde et turben dicitur, id est alta rotunditas, hinc et fructus cum conus dicitur: unde, Coniferæ cypressi.