INCIPIT LIBER JOB
1
Vir erat in terra Hus, nomine Job: et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.* Argumentum In terra quidem habitasse Job Husitidi, in finibus Idumææ et Arabiæ fertur: et erat ei ante nomen Jobab. Et accepit uxorem Arabissam, et genuit filium, quem vocavit Ennon. Erat autem ipse filius quidem Zaræ, de Esau filiis filius: de matre vero Bosra, ita ut sit quintus ab Abraham. Et hi sunt reges qui regnaverunt in Edom, in qua et ipse regnavit. Sed primus in ea regnavit Bela, filius Beor: et nomen ejusdem civitatis Denaba. Post Bela autem, Jobab, qui vocatur Job. Post Job autem Husan, qui erat dux ex Themanorum regione. Et post illum regnavit Adad, filius Badadi, qui excidit Madian in campo Moab, et nomen civitatis ejus Avith. Prothemata Incipit Ex Greg. in Job, passim. Quædam historice hic dicuntur, et allegorice, et moraliter. Quædam nequeunt ad litteram accipi; quia erronea essent vel impossibilia, vel a se invicem discordantia, ut illud scilicet: Sub quo curvantur qui portant orbem Job 9., quasi gigantes mundum vehant; et illud scilicet: Elegit suspendium anima mea Ibid. 7., quasi tam patiens velit suspendio vitam finire: et illud scilicet: Per eat dies in qua natus sum Ibid, 3., etc. Aliquando qui sensum litteræ negligit, veritatis lumen sibi abscondit, dum intrinsecus aliud quærendo, quod foris est perdit; ut dum de misericordiæ operibus dicit: Si negavi quod volebant, pauperibus Job. 31., allegoriam quærat. Divinus enim sermo, sicut in mysteriis prudenter exercet, ita superficie simplices refovet: quia est ut fluvius planus et altus, in quo agnus ambulet, elephas natet. Erranti homini data est lex. Inobediens legi confunditur exemplo, maxime hominis sine lege, qui legaliter vixit. Unde Isa. 23.: Erubesce, Sidon, id est, stabilitas in lege positorum, ait mare: Gentilitas, quæ, dum legem custodit, auditores legis redarguit. Dicitur Moyses hæc de Job, quasi de antecedente scripsisse: quia in Genesi legitur Jobab de Esau descendisse, et Balach filio Beor in regno successisse. Sed mos est sacri eloquii in prioribus partibus breviter longe post secutura perstringere, dum ad alia properat. Non igitur fuit Job ante legem, sed tempore Judicum, quia ipse verius creditur gesta victoriæ suæ scripsisse. Nec nocet quod ait, dixit, vel fecit hæc Job: quia mos est sanctis de se quasi de aliis loqui: Spiritus enim est qui loquitur in ipsis sicut de aliis. Unde angelus Moysi, modo angelus dicitur, qui exterius servit, modo Dominus qui interius præsidet; unde et David: Attendite, popule meus, legem meam Psal. 77.. Non enim populus vel lex erat David, sed ejus qui in eo loquitur. Et a Gentili, sicut a Judæo voluit prophetari, qui pro utroque populo venerat. Infructuosa loquacitas quasi verborum folia a divinis resecatur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur. Indignum est ut verba cœlestis oraculi restringantur sub regulis Donati. Virtus Job et in quiete magna fuit sibi nota et Deo: sed flagellis commota, ut aromata nobis redolet. Unde et fideles grano sinapis comparantur, quod non contritum lene est, sed si conteritur inardescit, et quod latebat in eo prodit; unde in Psalmo: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit eam Psal. 41.. Donum misericordiæ, quod in diei quiete percipitur, nocte adversitatis manifestari dicitur. Flagellatur etiam, ut inter mala gratias agere sciret quod unum ei profecto deerat. Quod ergo hostis ad malum petiit, Deus ad bonum permisit. Nec putet quis aliqua verba Job reprehendenda, quem adeo commendat Deus, in quo quasi medio diabolus contra Deum certat. Quod vero bona sua narrat, non est arrogantia: sed per ea se, ne desperet, confirmat, cum per tot mala et amicorum opprobria cogeretur desperare de vita sua. Omni genere tentationis feritur Job: damnis rerum, quibus potens in sæculo moveri putabatur; sed hæc despicit: orbitate prolis; sed hanc æquanimiter dolet: percussione carnis, quam patienter tolerat; et hæc fuerunt quasi exterior impetus belli, et quasi hostes a facie pugnantes. Intus vero per uxorem quasi per civem mens sustinet venena consilii, sed et hanc sapienter docet. Amici ad consolationem veniunt, sed ad increpationem prosiliunt: inter quos et ultimus junior, quod indignus sit, acrius increpat, quia aliquando plus conturbant verba quam vulnera. Ecce quasi hostes ex latere. Per vulnera probatur patientia: per verba exercetur sapientia, illa robore, hæc ratione superavit. Amici Job magis ignorantia deliquerunt quam malitia. Non enim tantus vir amicos iniquos habuit: sed, dum causam percussionum discernere nequeunt, in culpam labuntur. Percussionum enim alia est, qua percutitur iniquus ut puniatur; alia ut corrigatur; alia ne futura committat; alia ut cum consequitur salus, salvator amplius ametur. Bonus si percutitur, merita cumulantur: quod nescientes distinguere, percussum pro culpa credunt. Unde et citius ad veniam redeunt, quos Deus hic humiliat, ut non nisi per eum quem despexerant, ad gratiam reciperet. Sicut omnes justi, ita Job, non modo verbis, sed rebus, Christum præsignavit: ut per passionem passurum ostendat Christum: id est, caput cum corpore, quod est Ecclesia. Uxor ejus, carnales significat, qui intra Ecclesiam quo per fidem propius sunt, durius vita premunt. Amici Job, hæreticos, qui specie consulendi decipere volunt, et dum quasi pro Domino loquuntur, veritati adversantur. Job dolens dicitur, quo passio Christi vel labor Ecclesiæ exprimitur. Eliphaz, Domini contemptus, id est hæretici, qui, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt. Baldath, vetustas sola, quia non intentione bona, sed appetitu gloriæ loquuntur, id est, non zelo novi hominis, sed pravitate vitæ veteris. Sophar, dissipatio speculæ, vel dissipans speculatorem, quia hæretici mentes superna contemplantes verbis percutere appetunt. Contemnendo ergo Deum, in vetustate se retinent, in qua manentes, malis sermonibus speculantibus nocent. Sed quia et ipsi aliquando ad Ecclesiam redeunt, hoc amicorum reconciliatio ostendit, pro quibus Job orat, quia hæreticorum sacrificia Deo non sunt accepta, nisi manibus Ecclesiæ oblata. Septem pro eis sacrificia offeruntur, quia dum septiformem Spiritum accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Tauri et arietes pro eis oblati sunt: in tauro cervix superbiæ significatur: in ariete ducatus gregis: quia per superbiam ab Ecclesia resilientes, post se infirmos greges trahebant; quod in eis occiditur, dum ad Job, id est, Ecclesiam redeunt. Per Elihu qui recto sensu loquitur, sed ad elationis verba derivatur arrogans, sed tamen fidelis exprimitur, qui et arguitur: nec tamen sacrificio reducitur, quia per veritatem fidei victus est, sed per tumorem superbiæ displicet. Unde Elihu, Deus meus iste, vel Deus noster interpretatur: etsi enim superbus, tamen veraciter credendo, aperte confitetur, et Deum per divinitatem, et Dominum per incarnationem perhibet. Post omnia mala, ob duplicia recepit, quia Ecclesia et hic pro laboribus suis duplicia accipit, dum susceptis gentibus, in fine et Judæos convertit, et in futuro duplici stola dotabitur, id est, beatitudine animæ et corporis. Unde Propheta: In terra sua possidebunt duplicia Isa. 61.. Afflicto Job dicitur: sed quanto tempore fuerit, tacetur; quia Ecclesia affligenda scitur, sed quandiu ignoratur; unde: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater in sua posuit potestate Act. 1.. Vir erat in terra Hus. GREG. in Job, tom. 1. Per Job Christus, id est, caput et corpus designatur: ergo post historiam viso in capite quid credamus, videamus ex corpore quid videndo teneamus. GREG. Ibid. Job in terra Hus, etc., usque ad post et astuta collecta sunt. ID., ibid. Prius persona apta describitur quam pugna ejus dicatur, ut talis posse vincere videatur. Simplex. Necesse est ut simplicitatem columbæ astutia serpentis instruat, et astutiam simplicitas temperet; unde: Spiritus in columba et igne apparuit: quia pleni illo sic mansuetudini simplicitatis deserviunt, ut contra mala zelo rectitudinis accendantur. Timens Deum. Salomon: Qui timet Deum nihil negligit Eccle. 7.. Ibid. Item Salomon: Qui in uno offendit, multa bona perdet Eccle. 9.. Legalia dicuntur animalia, id est, secundum legem munda, quæ et ruminant et ungulam findunt: quorum alterum habent cameli, alterum vero deest eis, et sic legi congruunt et dissident. Natique sunt ei septem filii, et tres filiæ. Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentæ asinæ, ac familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes orientales. Ibid. Ac familia multa. Innumera turba cogitationum, quæ quasi ancillæ, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. Inter omnes, id est, inter angelos orienti luci inhærentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: Oriens nomen ejus Zach. 6.: quos omnes superat Homo Deus. Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis. Et faciebant convivium, etc. Ibid. Filii convivia faciunt, etc., usque ad quia ad omnia trepidans a bonis operibus torpet. Per domos, unusquisque, etc. Per domos, ut Petrus per Romam, Philippus in Samaria, in suo die, id est, pro modo intelligentiæ, quia aliam institutionem fecit Paulus apud Græcos, aliam Petrus apud Romanos: licet non dissentirent in fide. Tres sorores, id est, fidem, spem, charitatem: in omne quod agunt virtutes vocant, ut de eo gaudeant; quasi ex cibo vires capiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt; quasi ex potu post cibum debriantur, dum contemplationis rore infundi appetunt. Sed ex ipsis bonis et mala oriuntur, ut elatio; vel cum pro his lætitia fit menti, adest etiam quædam securitas, inde torpor. Ergo subdit: Cumque in orbem transissent dies. Peracto convivio filios sanctificare, est post virtutum sensum intentionem cordis dirigere: et omne quod agitur districta retractatione mundare, ne decipiatur qualitate mali, ut putentur bona quæ mala sunt; vel quantitate boni, ut sufficiens credatur, cum perfectum non fit: sed hoc melius orando quam discutiendo invenit. Mens enim per compunctionem elevata omnia sub se certius dijudicat. Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos: consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.§ Cumque in orbem, etc. In orbem dies convivii transeunt, cum prædicatione mysteria peraguntur; peractis omnibus Job pro filiis offert, quia pro apostolis de prædicatione redeuntibus Christus Patrem oravit, mittendoque Spiritum sanctum sanctificavit, emundans quidquid culpæ inesse potuit. Ibid. Diluculo consurgit qui compunctionis, etc., usque ad quæ expleta indigent expiationis. Ibid. Holocaustum totum incensum dicitur, etc., usque ad ante oculos Dei usque ad terminum vitæ tegat. Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.** Quadam autem die. GREG., lib. 2, Moral., cap. 2. In exordio qualitas et terminus rei exprimitur; ut modo, tentatio Job a die cœpta dicitur, quia ad victoriam dicitur, sicut et in aliis. Nunc qualitate temporis res signatur, ut quod angeli in meridie apparent Abrahæ, Judas nocte exit. Nunc loco: ut quod Isræl infirmus legem non in monte, sed in imo, audit. Nunc qualitate æris, ut quod dicitur: Hyems erat, cum prædicatur non credituris; et frigus erat, imminente negatione Petri. Nunc positione corporis, ut quod Stephanus vidit Jesum stantem. Ibid. Non dicitur aliquid factum coram Domino, etc., usque ad quo rex Achab exigentibus meritis decipiatur. Affuit inter eos. Ibid. In die Dominus Satan vidit, etc., usque ad sicut cæcus non videt lumen quo illustratur. Inter eos etiam Satan. Quia bonis Dei cogitationibus quæ ex Deo sunt, se interserit ut perturbet, sed eum latentem nobis Deus detegit. Unde dicitur: Unde venis? quod dicere, est ejus insidias aperire nobis. Circumivi terram. Carnalia corda scrutatur, ut mala inserat; nec transvolat, sed perambulat, quia non cito deserit quem tentat, sed moratur, ut vestigia pravitatis imprimat: contra eum Job laudatur: Nunquid considerasti servum meum, quem Deus bonum facit, et roborat, quasi in auribus Satanæ laudat: unde ipse gravius contra sævit, dicens: Nunquid frustra? quasi, cur laudas quem protegis? Me despecto laudandus esset, si contra me suis viribus staret; unde malitiose expetit: sed extende paululum; dum bona abundant, mens aliquantulum erigitur, quasi bona a se: quæ bona diabolus appetit male: sed Deus tentari bene sinit, ut dum in bonis illis homo concutitur, imbecillitate cognita in Deo solidetur. Unde subdit: Ecce universa substantia quam habet in manu tua est. Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et perambulavi eam.†† Cui dixit Dominus, etc. Ibid. Non Dominus, etc., usque ad quod est ad afflictionem bonorum malitiæ suæ æstibus anhelare. Unde venis? GREC. Non quærit a bonis, quia non quærimus nisi quod nescimus, et Dei nescire est reprobare, ut et bonus vir nescire mentiri dicitur, non quod nesciat, sed quod contemnat. Dicere ergo unde venis? vias ejus est quasi incognitas reprobare. Circumivi terram. Per gyrum circumitus, laboris anxietas significatur. Laborans terram circumivit, qui in cœlo quietus non stetit: et non transvolat, sed perambulat, quia a spiritualis potentiæ volatu corruit, pressus nimis gravedine suæ malitiæ. De membris quoque ejus dicitur: In circumitu impii ambulant Psal. 11., id est, in exteriorum labore fatigantur. Diabolus non contra Job, sed in Job medio, contra Deum certat. Unde non prius Job a Deo petiit, sed illum Deus in conspectu ejus laudavit. Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo? Cui respondens Satan, ait: Numquid Job frustra timet Deum?‡‡ Nunquid frustra Job timet Deum? etc. Ibid. Diabolus venisse redemptorem senserat, sed, propter humilia quæ passus est, quidquid de deitate suspicatus est, ei in dubium evenit pro sua superbia, et non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit. Nonne vallasti? Domum vallatam dicit, quia tentando conscientiam ejus penetrare non potuit substantiam, quia electos ejus invadere non præsumpsit. Possessio illius crevit. Ibid. Quasi: quia tot bona in terra recepit, pro his se innocenter gerit: sed innocens non esset si inter adversa staret: quia nequit in die, in nocte adversorum, vult reprobare. Non ergo vires Job, sed quemque verius adversis probare sciens, tentandum expetit. Sed extende, nec vires feriendi sibi tribuit; voluntas ejus semper iniqua, quæ ab ipso est: potestas justa, quæ a Deo; unde: Spiritus Domini malus in Saul, et Domini est per licentiam, et malus per voluntatem. Manum. Ibid. Queritur quod numerus fidelium prædicantibus apostolis augetur: hoc Satan dicere, est talia invidendo cogitare, et de his tabescendo dolere. 10 nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra? 11 sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.§§ Tange. Ibid. Quia exteriora sunt quæ petit conteri, nec multum putat nisi animam lædat. In faciem. Facies Domini respectus est gratiæ. Dicit ergo: si data quæ amat subtrahis, respectum, scilicet gratiæ tuæ, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit. 12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.*** Dixit ergo Dominus. Ibid. Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et deceptionem suam quod famulo prosit. Ecce omnia quæ habet, etc. Pia dispensatione relaxat et refrænat: substantiam prodit, corpus protegit, etsi postea corpus traditurus, non tamen simul omnia, ne coacervata perimant, quæ divisa possunt tolerari. Vel sortem Job Dominus novit, et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset: cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet. Ecce universa... tantum in eum, etc., id est, bona ejus exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum servo. Sed extende. Ibid. Per passiones peccare posse Christum putavit. Ecce universa quæ habet in manu tua sunt. Manus Satanæ non potestas, sed tentatio: prius Judæa, quæ possessio ejus fuerat, infidelitate sublata est, et ei adversata: post et caro ejus crucifixa. Egressus. Id est, ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur, prava intentione ab eo perpetratur. Egressus Satan. Quo exiit, ab eo qui ubique est? sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit, exercere non potuit, quasi ante faciem stetit; exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii. Egressusque a facie. Quia, dum usque ad cor prævalere nequit, exclusus ab intimis exterius vagatur: et si mentem turbat, foris est: quia non interimit, sed erudit. Ibid. Tempora tentationibus congruunt. Tempus tentandi aptum elegit, cum filios ejus in convivio invenit: prænuntiatio tribulationis est lætitia satietatis. 13 Cum autem quadam die filii et filiæ ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,††† Cum autem quadam die filii et filiæ, etc. Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturæ sacræ deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Comederent et biberent, etc. Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio cœlesti æstuare. Fratris sui primogeniti, etc. Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid præoccupata mens perdidit, afflicta recipiat. 14 nuntius venit ad Job, qui diceret: Boves arabant, et asinæ pascebantur juxta eos:‡‡‡ Boves arabant, etc. Ibid. Boves arantes, id est, boni bene operantes, asinæ simpliciter viventes; hæ juxta boves, quia intelligentia eorum pascuntur. Sabæi captivantes, id est dæmones, pueros, id est incipientes, nondum virilis constantiæ, gladio, id est desperatione æternitatis. Nuntius qui evadit, propheticus sermo est: qui ait: Captivus ductus est populus meus: quia non habuit scientiam Isa. 5.; quia dum fiunt mala quæ prædixit, quasi sanus ad Dominum redit: captivatis enim infirmis, vera prædixisse cognoscitur. 15 et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio: et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.§§§ Et pueros. Pueros vocat cautelam illam diligentiæ, per quam his providet, quæ et in eo percutitur. 16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo, et tactas oves puerosque consumpsit: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.* Ignis Dei cecidit e cœlo. Cœlum doctores legis, sacerdotes, de quibus ignis invidiæ cadit super oves et pueros, id est, innocentes et infirmos. Puer sanus redit, quia vera dixisse prophetiam claruit zelus apprehendit populum ineruditum. Ibid. Oves cogitationum innocentia. Ignis de cœlo, id est, ab æreis potestatibus flamma livoris irruit, et sæpe mundas cogitationes ardore libidinis accendit: qui ignis est Dei, non facientis, sed permittentis; et quia subito impulsu circumspectiones obruuntur, custodes pueri occiduntur. Sed sola discretio, id est, ratio animo damna nuntiat, et quasi Dominum ad lamenta vocat. 17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio: et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi. Chaldæi fecerunt, etc. Chaldæi interpretantur feroces, etc., usque ad isti pueros percusserunt gladio, id est, persuasione sinistra, etc. Camelos, etc. Camelus mundum animal partim, etc., usque ad et sola discretio animo quod ploret renuntiat. Ut nuntiarem tibi, etc. Nuntiantur mala, et multa, et subita, ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat; et callidus hostis non tam jactura rerum quam ordine nuntiorum pertentat. Prius prava nuntiat, post majora, tandem mortem filiorum: ne jam orbato vilesceret rerum amissio, cum non essent hæredes quibus hoc servaret. Gradatim ergo deteriora audit, ut in ejus corde omne vulnus locum inveniat. 18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, Filiis tuis, etc. GREG., Filii et filiæ ut dictum est sunt apostoli et plebes subditæ, qui in Judæa Scriptura vescebantur. Ventus, id est, fortis tentatio a deserto, id est, cordibus Judæorum, vel immundis spiritibus prorumpit: et quatuor angulos in quibus stat domus, sacerdotes, scribas, seniores populi, Pharisæos, commovit. Domus, id est, Judæa in persecutione Domini cadens apostolos in desperatione obruit. Et verus est sermo de persecutore populo: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa Jer. 11., Et de apostolis: Proximi mei a longe steterunt Psal. 37.. Et: Percutiam pastorem, et dispergentur oves Matth. 26., etc. In domo fratris, id est, in majoris fratris convivio Satan obruit filios, quia per negligentiam majorum quærit aditum in mortem minorum; et in alios magis accipit vires, quando eos qui per custodiam aliis præsunt, servire lætitiæ conspicit. Non quidem illi ventri vacabant; sed cum inter convivia intentio mentis bona minus fervet, minus prævidet. 19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus: quæ corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt: et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.§ Repente ventus. Ibid. Latenter dicitur contra eum elementa movisse ille, cujus nutu mota sunt: licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitiæ suæ elementa concutere, ut et damnatis in metallo, ad usum ignis et aqua servit. A regione deserti. Regio deserti, etc., usque ad nominatam iram in ære monstrat, ventus irruit. 20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit,** Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua. Ibid. Ruente domo, etc., usque ad ut totum cor in Dei amore ardens eas devotionis perfectione consumat. Et tonso capite. Magna constantia putatur, etc., usque ad et se divinæ potentiæ consentire ostenderet. Corruens in terram. GREG. Cadens adoravit, quia ille veram orationem exhibet, qui quod pulvis sit humiliter videt. Unde et dicit: Nudus egressus sum de utero matris meæ. Nudum in fide prima gratia genuit, nudum eadem suscipit. Cum pulsatus vitiis quasi nudus ad misericordiam refugit, et aliqua virtute aliquando detectus, ipsa humilitate melius vestitur: non sibi sed Deo tribuens quod habet, Dominus dedit bona, ea Dominus etiam tollit, quod ideo ad tempus fit, ut humilis melius habeat. 21 et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.†† Nudus egressus sum. Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit prævidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei. De utero matris meæ. Mater Christi Synagoga est, quæ in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere voluit: cui tegmen litteræ reliquit, et se conspicuum Gentibus præbuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Isræl Deus innotescet. Dominus dedit. Judæa dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit. Sicut Domino placuit. Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus. 22 In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.‡‡ In omnibus his non peccavit Job. Ibid. Dolens animus debet se custodire, etc., usque ad corde non tumuit, ore non murmuravit, lingua contumax non fuit.

*1:1 Argumentum In terra quidem habitasse Job Husitidi, in finibus Idumææ et Arabiæ fertur: et erat ei ante nomen Jobab. Et accepit uxorem Arabissam, et genuit filium, quem vocavit Ennon. Erat autem ipse filius quidem Zaræ, de Esau filiis filius: de matre vero Bosra, ita ut sit quintus ab Abraham. Et hi sunt reges qui regnaverunt in Edom, in qua et ipse regnavit. Sed primus in ea regnavit Bela, filius Beor: et nomen ejusdem civitatis Denaba. Post Bela autem, Jobab, qui vocatur Job. Post Job autem Husan, qui erat dux ex Themanorum regione. Et post illum regnavit Adad, filius Badadi, qui excidit Madian in campo Moab, et nomen civitatis ejus Avith. Prothemata Incipit Ex Greg. in Job, passim. Quædam historice hic dicuntur, et allegorice, et moraliter. Quædam nequeunt ad litteram accipi; quia erronea essent vel impossibilia, vel a se invicem discordantia, ut illud scilicet: Sub quo curvantur qui portant orbem Job 9., quasi gigantes mundum vehant; et illud scilicet: Elegit suspendium anima mea Ibid. 7., quasi tam patiens velit suspendio vitam finire: et illud scilicet: Per eat dies in qua natus sum Ibid, 3., etc. Aliquando qui sensum litteræ negligit, veritatis lumen sibi abscondit, dum intrinsecus aliud quærendo, quod foris est perdit; ut dum de misericordiæ operibus dicit: Si negavi quod volebant, pauperibus Job. 31., allegoriam quærat. Divinus enim sermo, sicut in mysteriis prudenter exercet, ita superficie simplices refovet: quia est ut fluvius planus et altus, in quo agnus ambulet, elephas natet. Erranti homini data est lex. Inobediens legi confunditur exemplo, maxime hominis sine lege, qui legaliter vixit. Unde Isa. 23.: Erubesce, Sidon, id est, stabilitas in lege positorum, ait mare: Gentilitas, quæ, dum legem custodit, auditores legis redarguit. Dicitur Moyses hæc de Job, quasi de antecedente scripsisse: quia in Genesi legitur Jobab de Esau descendisse, et Balach filio Beor in regno successisse. Sed mos est sacri eloquii in prioribus partibus breviter longe post secutura perstringere, dum ad alia properat. Non igitur fuit Job ante legem, sed tempore Judicum, quia ipse verius creditur gesta victoriæ suæ scripsisse. Nec nocet quod ait, dixit, vel fecit hæc Job: quia mos est sanctis de se quasi de aliis loqui: Spiritus enim est qui loquitur in ipsis sicut de aliis. Unde angelus Moysi, modo angelus dicitur, qui exterius servit, modo Dominus qui interius præsidet; unde et David: Attendite, popule meus, legem meam Psal. 77.. Non enim populus vel lex erat David, sed ejus qui in eo loquitur. Et a Gentili, sicut a Judæo voluit prophetari, qui pro utroque populo venerat. Infructuosa loquacitas quasi verborum folia a divinis resecatur, dum in templo Dei nemus plantari prohibetur. Indignum est ut verba cœlestis oraculi restringantur sub regulis Donati. Virtus Job et in quiete magna fuit sibi nota et Deo: sed flagellis commota, ut aromata nobis redolet. Unde et fideles grano sinapis comparantur, quod non contritum lene est, sed si conteritur inardescit, et quod latebat in eo prodit; unde in Psalmo: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte declaravit eam Psal. 41.. Donum misericordiæ, quod in diei quiete percipitur, nocte adversitatis manifestari dicitur. Flagellatur etiam, ut inter mala gratias agere sciret quod unum ei profecto deerat. Quod ergo hostis ad malum petiit, Deus ad bonum permisit. Nec putet quis aliqua verba Job reprehendenda, quem adeo commendat Deus, in quo quasi medio diabolus contra Deum certat. Quod vero bona sua narrat, non est arrogantia: sed per ea se, ne desperet, confirmat, cum per tot mala et amicorum opprobria cogeretur desperare de vita sua. Omni genere tentationis feritur Job: damnis rerum, quibus potens in sæculo moveri putabatur; sed hæc despicit: orbitate prolis; sed hanc æquanimiter dolet: percussione carnis, quam patienter tolerat; et hæc fuerunt quasi exterior impetus belli, et quasi hostes a facie pugnantes. Intus vero per uxorem quasi per civem mens sustinet venena consilii, sed et hanc sapienter docet. Amici ad consolationem veniunt, sed ad increpationem prosiliunt: inter quos et ultimus junior, quod indignus sit, acrius increpat, quia aliquando plus conturbant verba quam vulnera. Ecce quasi hostes ex latere. Per vulnera probatur patientia: per verba exercetur sapientia, illa robore, hæc ratione superavit. Amici Job magis ignorantia deliquerunt quam malitia. Non enim tantus vir amicos iniquos habuit: sed, dum causam percussionum discernere nequeunt, in culpam labuntur. Percussionum enim alia est, qua percutitur iniquus ut puniatur; alia ut corrigatur; alia ne futura committat; alia ut cum consequitur salus, salvator amplius ametur. Bonus si percutitur, merita cumulantur: quod nescientes distinguere, percussum pro culpa credunt. Unde et citius ad veniam redeunt, quos Deus hic humiliat, ut non nisi per eum quem despexerant, ad gratiam reciperet. Sicut omnes justi, ita Job, non modo verbis, sed rebus, Christum præsignavit: ut per passionem passurum ostendat Christum: id est, caput cum corpore, quod est Ecclesia. Uxor ejus, carnales significat, qui intra Ecclesiam quo per fidem propius sunt, durius vita premunt. Amici Job, hæreticos, qui specie consulendi decipere volunt, et dum quasi pro Domino loquuntur, veritati adversantur. Job dolens dicitur, quo passio Christi vel labor Ecclesiæ exprimitur. Eliphaz, Domini contemptus, id est hæretici, qui, dum falsa de Deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt. Baldath, vetustas sola, quia non intentione bona, sed appetitu gloriæ loquuntur, id est, non zelo novi hominis, sed pravitate vitæ veteris. Sophar, dissipatio speculæ, vel dissipans speculatorem, quia hæretici mentes superna contemplantes verbis percutere appetunt. Contemnendo ergo Deum, in vetustate se retinent, in qua manentes, malis sermonibus speculantibus nocent. Sed quia et ipsi aliquando ad Ecclesiam redeunt, hoc amicorum reconciliatio ostendit, pro quibus Job orat, quia hæreticorum sacrificia Deo non sunt accepta, nisi manibus Ecclesiæ oblata. Septem pro eis sacrificia offeruntur, quia dum septiformem Spiritum accipiunt, quasi septem oblationibus expiantur. Tauri et arietes pro eis oblati sunt: in tauro cervix superbiæ significatur: in ariete ducatus gregis: quia per superbiam ab Ecclesia resilientes, post se infirmos greges trahebant; quod in eis occiditur, dum ad Job, id est, Ecclesiam redeunt. Per Elihu qui recto sensu loquitur, sed ad elationis verba derivatur arrogans, sed tamen fidelis exprimitur, qui et arguitur: nec tamen sacrificio reducitur, quia per veritatem fidei victus est, sed per tumorem superbiæ displicet. Unde Elihu, Deus meus iste, vel Deus noster interpretatur: etsi enim superbus, tamen veraciter credendo, aperte confitetur, et Deum per divinitatem, et Dominum per incarnationem perhibet. Post omnia mala, ob duplicia recepit, quia Ecclesia et hic pro laboribus suis duplicia accipit, dum susceptis gentibus, in fine et Judæos convertit, et in futuro duplici stola dotabitur, id est, beatitudine animæ et corporis. Unde Propheta: In terra sua possidebunt duplicia Isa. 61.. Afflicto Job dicitur: sed quanto tempore fuerit, tacetur; quia Ecclesia affligenda scitur, sed quandiu ignoratur; unde: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater in sua posuit potestate Act. 1.. Vir erat in terra Hus. GREG. in Job, tom. 1. Per Job Christus, id est, caput et corpus designatur: ergo post historiam viso in capite quid credamus, videamus ex corpore quid videndo teneamus. GREG. Ibid. Job in terra Hus, etc., usque ad post et astuta collecta sunt. ID., ibid. Prius persona apta describitur quam pugna ejus dicatur, ut talis posse vincere videatur. Simplex. Necesse est ut simplicitatem columbæ astutia serpentis instruat, et astutiam simplicitas temperet; unde: Spiritus in columba et igne apparuit: quia pleni illo sic mansuetudini simplicitatis deserviunt, ut contra mala zelo rectitudinis accendantur. Timens Deum. Salomon: Qui timet Deum nihil negligit Eccle. 7.. Ibid. Item Salomon: Qui in uno offendit, multa bona perdet Eccle. 9.. Legalia dicuntur animalia, id est, secundum legem munda, quæ et ruminant et ungulam findunt: quorum alterum habent cameli, alterum vero deest eis, et sic legi congruunt et dissident.

1:3 Ibid. Ac familia multa. Innumera turba cogitationum, quæ quasi ancillæ, domina, id est ratione, absente, opus deserunt, perstrepunt; sed ea redeunte, cum silentio operantur: his si bene dominamur, nec earum multitudine animus superatur. Ibid. Inter omnes, id est, inter angelos orienti luci inhærentes, magni sumus, eorum socii. Orientales sunt omnes qui per fidem sunt in Christo, de quo Propheta: Oriens nomen ejus Zach. 6.: quos omnes superat Homo Deus.

1:4 Et faciebant convivium, etc. Ibid. Filii convivia faciunt, etc., usque ad quia ad omnia trepidans a bonis operibus torpet. Per domos, unusquisque, etc. Per domos, ut Petrus per Romam, Philippus in Samaria, in suo die, id est, pro modo intelligentiæ, quia aliam institutionem fecit Paulus apud Græcos, aliam Petrus apud Romanos: licet non dissentirent in fide. Tres sorores, id est, fidem, spem, charitatem: in omne quod agunt virtutes vocant, ut de eo gaudeant; quasi ex cibo vires capiunt, dum bonis operibus fidentiores fiunt; quasi ex potu post cibum debriantur, dum contemplationis rore infundi appetunt. Sed ex ipsis bonis et mala oriuntur, ut elatio; vel cum pro his lætitia fit menti, adest etiam quædam securitas, inde torpor. Ergo subdit: Cumque in orbem transissent dies. Peracto convivio filios sanctificare, est post virtutum sensum intentionem cordis dirigere: et omne quod agitur districta retractatione mundare, ne decipiatur qualitate mali, ut putentur bona quæ mala sunt; vel quantitate boni, ut sufficiens credatur, cum perfectum non fit: sed hoc melius orando quam discutiendo invenit. Mens enim per compunctionem elevata omnia sub se certius dijudicat.

§1:5 Cumque in orbem, etc. In orbem dies convivii transeunt, cum prædicatione mysteria peraguntur; peractis omnibus Job pro filiis offert, quia pro apostolis de prædicatione redeuntibus Christus Patrem oravit, mittendoque Spiritum sanctum sanctificavit, emundans quidquid culpæ inesse potuit. Ibid. Diluculo consurgit qui compunctionis, etc., usque ad quæ expleta indigent expiationis. Ibid. Holocaustum totum incensum dicitur, etc., usque ad ante oculos Dei usque ad terminum vitæ tegat.

**1:6 Quadam autem die. GREG., lib. 2, Moral., cap. 2. In exordio qualitas et terminus rei exprimitur; ut modo, tentatio Job a die cœpta dicitur, quia ad victoriam dicitur, sicut et in aliis. Nunc qualitate temporis res signatur, ut quod angeli in meridie apparent Abrahæ, Judas nocte exit. Nunc loco: ut quod Isræl infirmus legem non in monte, sed in imo, audit. Nunc qualitate æris, ut quod dicitur: Hyems erat, cum prædicatur non credituris; et frigus erat, imminente negatione Petri. Nunc positione corporis, ut quod Stephanus vidit Jesum stantem. Ibid. Non dicitur aliquid factum coram Domino, etc., usque ad quo rex Achab exigentibus meritis decipiatur. Affuit inter eos. Ibid. In die Dominus Satan vidit, etc., usque ad sicut cæcus non videt lumen quo illustratur. Inter eos etiam Satan. Quia bonis Dei cogitationibus quæ ex Deo sunt, se interserit ut perturbet, sed eum latentem nobis Deus detegit. Unde dicitur: Unde venis? quod dicere, est ejus insidias aperire nobis. Circumivi terram. Carnalia corda scrutatur, ut mala inserat; nec transvolat, sed perambulat, quia non cito deserit quem tentat, sed moratur, ut vestigia pravitatis imprimat: contra eum Job laudatur: Nunquid considerasti servum meum, quem Deus bonum facit, et roborat, quasi in auribus Satanæ laudat: unde ipse gravius contra sævit, dicens: Nunquid frustra? quasi, cur laudas quem protegis? Me despecto laudandus esset, si contra me suis viribus staret; unde malitiose expetit: sed extende paululum; dum bona abundant, mens aliquantulum erigitur, quasi bona a se: quæ bona diabolus appetit male: sed Deus tentari bene sinit, ut dum in bonis illis homo concutitur, imbecillitate cognita in Deo solidetur. Unde subdit: Ecce universa substantia quam habet in manu tua est.

††1:7 Cui dixit Dominus, etc. Ibid. Non Dominus, etc., usque ad quod est ad afflictionem bonorum malitiæ suæ æstibus anhelare. Unde venis? GREC. Non quærit a bonis, quia non quærimus nisi quod nescimus, et Dei nescire est reprobare, ut et bonus vir nescire mentiri dicitur, non quod nesciat, sed quod contemnat. Dicere ergo unde venis? vias ejus est quasi incognitas reprobare. Circumivi terram. Per gyrum circumitus, laboris anxietas significatur. Laborans terram circumivit, qui in cœlo quietus non stetit: et non transvolat, sed perambulat, quia a spiritualis potentiæ volatu corruit, pressus nimis gravedine suæ malitiæ. De membris quoque ejus dicitur: In circumitu impii ambulant Psal. 11., id est, in exteriorum labore fatigantur. Diabolus non contra Job, sed in Job medio, contra Deum certat. Unde non prius Job a Deo petiit, sed illum Deus in conspectu ejus laudavit.

‡‡1:9 Nunquid frustra Job timet Deum? etc. Ibid. Diabolus venisse redemptorem senserat, sed, propter humilia quæ passus est, quidquid de deitate suspicatus est, ei in dubium evenit pro sua superbia, et non Deum natum, sed Dei gratia custoditum credidit. Nonne vallasti? Domum vallatam dicit, quia tentando conscientiam ejus penetrare non potuit substantiam, quia electos ejus invadere non præsumpsit. Possessio illius crevit. Ibid. Quasi: quia tot bona in terra recepit, pro his se innocenter gerit: sed innocens non esset si inter adversa staret: quia nequit in die, in nocte adversorum, vult reprobare. Non ergo vires Job, sed quemque verius adversis probare sciens, tentandum expetit. Sed extende, nec vires feriendi sibi tribuit; voluntas ejus semper iniqua, quæ ab ipso est: potestas justa, quæ a Deo; unde: Spiritus Domini malus in Saul, et Domini est per licentiam, et malus per voluntatem. Manum. Ibid. Queritur quod numerus fidelium prædicantibus apostolis augetur: hoc Satan dicere, est talia invidendo cogitare, et de his tabescendo dolere.

§§1:11 Tange. Ibid. Quia exteriora sunt quæ petit conteri, nec multum putat nisi animam lædat. In faciem. Facies Domini respectus est gratiæ. Dicit ergo: si data quæ amat subtrahis, respectum, scilicet gratiæ tuæ, favorem tuum non requirit, sed maledicendo contemnit.

***1:12 Dixit ergo Dominus. Ibid. Non petitione diaboli provocatus Deus vincitur, sed hosti concedit ad dolorem et deceptionem suam quod famulo prosit. Ecce omnia quæ habet, etc. Pia dispensatione relaxat et refrænat: substantiam prodit, corpus protegit, etsi postea corpus traditurus, non tamen simul omnia, ne coacervata perimant, quæ divisa possunt tolerari. Vel sortem Job Dominus novit, et tamen bella divisit, ut mirabilius victor esset: cum hostis victus se iterum ad nova bella repararet. Ecce universa... tantum in eum, etc., id est, bona ejus exterius tentanda tribuo, sed intus mihi illum servo. Sed extende. Ibid. Per passiones peccare posse Christum putavit. Ecce universa quæ habet in manu tua sunt. Manus Satanæ non potestas, sed tentatio: prius Judæa, quæ possessio ejus fuerat, infidelitate sublata est, et ei adversata: post et caro ejus crucifixa. Egressus. Id est, ad desiderii sui vota pervenit. Vel egreditur, dum quod bona intentione sibi permittitur, prava intentione ab eo perpetratur. Egressus Satan. Quo exiit, ab eo qui ubique est? sed quamdiu pressus potentia Dei, Satan quod appetiit, exercere non potuit, quasi ante faciem stetit; exit cum laxatus est ad effectum sui desiderii. Egressusque a facie. Quia, dum usque ad cor prævalere nequit, exclusus ab intimis exterius vagatur: et si mentem turbat, foris est: quia non interimit, sed erudit. Ibid. Tempora tentationibus congruunt. Tempus tentandi aptum elegit, cum filios ejus in convivio invenit: prænuntiatio tribulationis est lætitia satietatis.

†††1:13 Cum autem quadam die filii et filiæ, etc. Apostoli et omnes fideles. Major filius Judaicus populus lege generatus; minor, Gentilis in fine vocatus. In domo ergo primogeniti, apostoli convivantur: quia adhuc Scripturæ sacræ deliciis in collectione solius Judaici populi vescebantur, quibus tunc dictum est: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.. Comederent et biberent, etc. Comedere, est bonis operibus gaudere: vinum bibere, est desiderio cœlesti æstuare. Fratris sui primogeniti, etc. Prior nascitur in corde sapientia, etc., usque ad ut quid præoccupata mens perdidit, afflicta recipiat.

‡‡‡1:14 Boves arabant, etc. Ibid. Boves arantes, id est, boni bene operantes, asinæ simpliciter viventes; hæ juxta boves, quia intelligentia eorum pascuntur. Sabæi captivantes, id est dæmones, pueros, id est incipientes, nondum virilis constantiæ, gladio, id est desperatione æternitatis. Nuntius qui evadit, propheticus sermo est: qui ait: Captivus ductus est populus meus: quia non habuit scientiam Isa. 5.; quia dum fiunt mala quæ prædixit, quasi sanus ad Dominum redit: captivatis enim infirmis, vera prædixisse cognoscitur.

§§§1:15 Et pueros. Pueros vocat cautelam illam diligentiæ, per quam his providet, quæ et in eo percutitur.

*1:16 Ignis Dei cecidit e cœlo. Cœlum doctores legis, sacerdotes, de quibus ignis invidiæ cadit super oves et pueros, id est, innocentes et infirmos. Puer sanus redit, quia vera dixisse prophetiam claruit zelus apprehendit populum ineruditum. Ibid. Oves cogitationum innocentia. Ignis de cœlo, id est, ab æreis potestatibus flamma livoris irruit, et sæpe mundas cogitationes ardore libidinis accendit: qui ignis est Dei, non facientis, sed permittentis; et quia subito impulsu circumspectiones obruuntur, custodes pueri occiduntur. Sed sola discretio, id est, ratio animo damna nuntiat, et quasi Dominum ad lamenta vocat.

1:17 Chaldæi fecerunt, etc. Chaldæi interpretantur feroces, etc., usque ad isti pueros percusserunt gladio, id est, persuasione sinistra, etc. Camelos, etc. Camelus mundum animal partim, etc., usque ad et sola discretio animo quod ploret renuntiat. Ut nuntiarem tibi, etc. Nuntiantur mala, et multa, et subita, ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat; et callidus hostis non tam jactura rerum quam ordine nuntiorum pertentat. Prius prava nuntiat, post majora, tandem mortem filiorum: ne jam orbato vilesceret rerum amissio, cum non essent hæredes quibus hoc servaret. Gradatim ergo deteriora audit, ut in ejus corde omne vulnus locum inveniat.

1:18 Filiis tuis, etc. GREG., Filii et filiæ ut dictum est sunt apostoli et plebes subditæ, qui in Judæa Scriptura vescebantur. Ventus, id est, fortis tentatio a deserto, id est, cordibus Judæorum, vel immundis spiritibus prorumpit: et quatuor angulos in quibus stat domus, sacerdotes, scribas, seniores populi, Pharisæos, commovit. Domus, id est, Judæa in persecutione Domini cadens apostolos in desperatione obruit. Et verus est sermo de persecutore populo: Dilectus meus in domo mea fecit scelera multa Jer. 11., Et de apostolis: Proximi mei a longe steterunt Psal. 37.. Et: Percutiam pastorem, et dispergentur oves Matth. 26., etc. In domo fratris, id est, in majoris fratris convivio Satan obruit filios, quia per negligentiam majorum quærit aditum in mortem minorum; et in alios magis accipit vires, quando eos qui per custodiam aliis præsunt, servire lætitiæ conspicit. Non quidem illi ventri vacabant; sed cum inter convivia intentio mentis bona minus fervet, minus prævidet.

§1:19 Repente ventus. Ibid. Latenter dicitur contra eum elementa movisse ille, cujus nutu mota sunt: licet diabolo semel a Deo accepta potestate ad usum nequitiæ suæ elementa concutere, ut et damnatis in metallo, ad usum ignis et aqua servit. A regione deserti. Regio deserti, etc., usque ad nominatam iram in ære monstrat, ventus irruit.

**1:20 Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua. Ibid. Ruente domo, etc., usque ad ut totum cor in Dei amore ardens eas devotionis perfectione consumat. Et tonso capite. Magna constantia putatur, etc., usque ad et se divinæ potentiæ consentire ostenderet. Corruens in terram. GREG. Cadens adoravit, quia ille veram orationem exhibet, qui quod pulvis sit humiliter videt. Unde et dicit: Nudus egressus sum de utero matris meæ. Nudum in fide prima gratia genuit, nudum eadem suscipit. Cum pulsatus vitiis quasi nudus ad misericordiam refugit, et aliqua virtute aliquando detectus, ipsa humilitate melius vestitur: non sibi sed Deo tribuens quod habet, Dominus dedit bona, ea Dominus etiam tollit, quod ideo ad tempus fit, ut humilis melius habeat.

††1:21 Nudus egressus sum. Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit prævidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei. De utero matris meæ. Mater Christi Synagoga est, quæ in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere voluit: cui tegmen litteræ reliquit, et se conspicuum Gentibus præbuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Isræl Deus innotescet. Dominus dedit. Judæa dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit. Sicut Domino placuit. Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus.

‡‡1:22 In omnibus his non peccavit Job. Ibid. Dolens animus debet se custodire, etc., usque ad corde non tumuit, ore non murmuravit, lingua contumax non fuit.