*1:1 Argumentum Ad Thessalonicenses secundam scribit Epistolam Apostolus, et notum facit eis de temporibus novissimis, et de adversarii dejectione. Scribit hanc Epistolam ab Athenis per Titum diaconem et Onesimum acolythum.
†1:3 Gratias agere, etc. Hic gratias agit Deo de bonis eorum, ne forte de tanto bono quod ex Deo habebant, extollantur, tanquam a seipsis habentes. In invicem. Ut scilicet, qui diligitur diligat alios, et mutuis obsequiis charitatem ostendat.
‡1:5 In exemplum justi, etc. Si enim tam severe punit peccata in pœnitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis. Justi: si tamen justum est, quod constat esse. Non enim ponitur hic, si tamen, pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait: Siquidem justus est, etc.
§1:7 In revelationem. Incipit ostendere quam horribilis tribulatio illis, et quam jucunda requies istis futura est.
**1:8 Domini Jesu. Venientis in flamma ignis non quod sit flamma circumdatus, sed per effectum, quia inimicos exuret. His qui non noverunt Deum. Nam alii sunt qui nesciunt legem.
††1:9 Qui pœnas dabunt. Id est sustinebunt. Dare enim aliquando ponitur pro sustinere, ita et hic. Et congrue, qui enim patitur, dat ei quem offendit, pœnas quasi gratas. In interitu æternas. Quasi dicat: Semper sentient pœnas, non tamen semper deficient. Cum venerit glorificari, etc. Ipse enim clarus et mirabilis videbitur in credentibus, severus autem apparebit in incredulos, cum eos pœnis æternis coarctabit. Et est horum verborum brevis sensus: Veniet punire malos, et glorificare bonos.
‡‡1:10 Quia testimonium. Ideo vobis tribulatis dat requiem nobiscum, quia testimonium, id est quidquid diximus de illo die judicii, credidistis de gloria bonorum et pœna malorum.
§§1:11 In quo. Ordo verborum talis est: In quo die oramus, ut dignetur, id est dignos judicet: Semper oramus. Vel in quo, id est pro quo, vel cujus diei periculo vitando, semper orandum est. Opus fidei. Id est, confessionem quæ proprie est opus fidei in virtute, ut a confessione nullo modo flecti possint. Vel, opus fidei, omne bonum quod fides exigit: et sine quibus fides mortua est. In virtute perseverantiæ, ut scilicet det vobis perseverantiam usque ad finem.