9
Factum est autem cum perfecisset Salomon ædificium domus Domini, et ædificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere, apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon. Dixitque Dominus ad eum: Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me: sanctificavi domum hanc quam ædificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in æquitate, et feceris omnia quæ præcepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris, ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens: Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël. Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et cæremonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos: auferam Israël de superficie terræ quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo: eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis. Et domus hæc erit in exemplum: omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet: Quare fecit Dominus sic terræ huic, et domui huic? Et respondebunt: Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Ægypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos: idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc. 10 Expletis autem annis viginti postquam ædificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis 11 (Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilææ.* Præbente regi. RAB. ubi supra. Multum auri et argenti, etc., usque ad quia germen cum plenitudine fructuum non afferrent. 12 Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quæ dederat ei Salomon, et non placuerunt ei. 13 Et ait: Hæccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc. 14 Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri. 15 Hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer. 16 Pharao rex Ægypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chananæum, qui habitabat in civitate, interfecit: et dedit eam in dotem filiæ suæ uxori Salomonis. 17 Ædificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem, Ædificavit. RAB. Urbes quas ædificasse dicitur, etc., usque ad ut hostibus spiritualibus insuperabiles exsistant. RAB. Civitates quas Salomon ædificavit de reliquiis Amorrhæorum fuerunt, quas non potuerunt filii Isræl delere, sicut in Jesu Nave legitur Jos. 9.: has postea rex Ægypti subvertit et dedit in dotem filiæ suæ uxori Salomonis, et idcirco reædificavit eas Salomon. 18 et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis. Et Palmiram. Inhabitabilis regio eo quod nusquam aqua inveniretur; sed illo loco ubi ædificata est civitas, fontes abundant, et palma, quæ Græce vocantur Palmira, ipsa est Emath, sive Epiphania vel Antiochia. 19 Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suæ. 20 Universum populum qui remanserat de Amorrhæis, et Hethæis, et Pherezæis, et Hevæis, et Jebusæis, qui non sunt de filiis Israël:§ Universum. RAB. ubi supra. Qui non fuerat de filiis Isræl, fecit Pacificus noster tributarios, cum eis qui non sunt in filiorum numero; sed in servili conditione utitur ad proprium servitium. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiæ, cum in præsenti tempore de rebus suis solatia præbent. De filiis. ID., ibid. Eos qui non ancillæ filii sunt, sed liberæ, etc., usque ad et in semitas justitiæ ducant. 21 horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc. 22 De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum. 23 Erant autem principes super omnia opera Salomonis præpositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant.** Quinquaginta. ID. Quinquagesimo die post Pascha et lex in monte Sina tributa est, et Spiritus paracletus super discipulos venit. Quid ergo significat iste præpositorum numerus, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, ipsi et se et alios bene regere possunt? 24 Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam ædificaverat ei Salomon: tunc ædificavit Mello. 25 Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod ædificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino: perfectumque est templum.†† Offerebat quoque. ID. Offert Pacificus noster, etc., usque ad et ea quæ sunt Deo placita postulat. 26 Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quæ est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumææ.‡‡ Classem. ID. Classis est Ecclesia, etc., usque ad historiam, allegoriam, tropologiam, anagogen in duobus Testamentis. 27 Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis. 28 Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.§§ In Ophir. ID. Ophir nomen est provinciæ in India. Ab Ophir uno de posteris Heber nominatur, quæ et terra aurea appellatur, eo quod montes aureos habeat, qui a leonibus et sævissimis bestiis incoluntur. Ad quos nullus aliter accedere audet, nisi qui in navi stantes juxta littus, terram quam unguibus leonum effossam invenerint, in suam navem recipiunt, ut si bestiæ eos senserint, facile in mare recipiantur.

*9:11 Præbente regi. RAB. ubi supra. Multum auri et argenti, etc., usque ad quia germen cum plenitudine fructuum non afferrent.

9:17 Ædificavit. RAB. Urbes quas ædificasse dicitur, etc., usque ad ut hostibus spiritualibus insuperabiles exsistant. RAB. Civitates quas Salomon ædificavit de reliquiis Amorrhæorum fuerunt, quas non potuerunt filii Isræl delere, sicut in Jesu Nave legitur Jos. 9.: has postea rex Ægypti subvertit et dedit in dotem filiæ suæ uxori Salomonis, et idcirco reædificavit eas Salomon.

9:18 Et Palmiram. Inhabitabilis regio eo quod nusquam aqua inveniretur; sed illo loco ubi ædificata est civitas, fontes abundant, et palma, quæ Græce vocantur Palmira, ipsa est Emath, sive Epiphania vel Antiochia.

§9:20 Universum. RAB. ubi supra. Qui non fuerat de filiis Isræl, fecit Pacificus noster tributarios, cum eis qui non sunt in filiorum numero; sed in servili conditione utitur ad proprium servitium. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiæ, cum in præsenti tempore de rebus suis solatia præbent. De filiis. ID., ibid. Eos qui non ancillæ filii sunt, sed liberæ, etc., usque ad et in semitas justitiæ ducant.

**9:23 Quinquaginta. ID. Quinquagesimo die post Pascha et lex in monte Sina tributa est, et Spiritus paracletus super discipulos venit. Quid ergo significat iste præpositorum numerus, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, ipsi et se et alios bene regere possunt?

††9:25 Offerebat quoque. ID. Offert Pacificus noster, etc., usque ad et ea quæ sunt Deo placita postulat.

‡‡9:26 Classem. ID. Classis est Ecclesia, etc., usque ad historiam, allegoriam, tropologiam, anagogen in duobus Testamentis.

§§9:28 In Ophir. ID. Ophir nomen est provinciæ in India. Ab Ophir uno de posteris Heber nominatur, quæ et terra aurea appellatur, eo quod montes aureos habeat, qui a leonibus et sævissimis bestiis incoluntur. Ad quos nullus aliter accedere audet, nisi qui in navi stantes juxta littus, terram quam unguibus leonum effossam invenerint, in suam navem recipiunt, ut si bestiæ eos senserint, facile in mare recipiantur.