*3:4 Abiit itaque Salomon. In Gabaon erat excelsum maximum, ubi erat tabernaculum, quod fecit Moses, et altare æneum, super quod Salomon offerens mille hostias divinum meruit oraculum.
†3:14 Si autem ambulaveris in viis meis, etc. Absque observatione mandatorum Dei, adipisci nemo potest longos dies, id est beatitudinem. GREG., lib. VIII Moral., cap. 17. Postquam Dominus erroris nostri tenebras luce suæ cognitionis illustrat, etc., usque ad ut ad promissæ incorruptionis substantiam reformemur. HIER., epist. 131, tom. 1. Quidam autumant super Synagogam et Ecclesiam hoc esse sentiendum, etc., usque ad notandum quoque quid dicat Ecclesia contra Synagogam.
‡3:17 Ego et mulier. Quia post resurrectionem Salvatoris una de utroque populo congregata est. Eleganter vero adjunxit: Peperi apud eam in cubiculo. Ecclesia enim de gentibus, quæ non habebat legem et prophetas, peperit in domo synagogæ, nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde: Introduxit me rex in cubiculum suum Cant. 2.. Et: Introducam te in domum matris meæ, et in cubiculum ejus, quæ concepit me Ibid., 3.. RAB. Si consideres Pilatum lavantem manus et dicentem: Mundus ego sum a sanguine justi hujus Matth. 27.: et centurionem confitentem: Vere hic erat Filius Dei Marc. 15., et eos, qui ante passionem per Philippum Dominum videre desiderant, non ambigis primum peperisse Ecclesiam; et post, natum populum Judæorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce illis, etc., et crediderunt una die tria millia et alia quinque millia. GREG. Per matres lactantes ordo doctorum, etc., usque ad ipsi integros et viventes filios recipiunt, quando in supremo judicio ex eorum vita perfectam retributionem assequuntur.
§3:19 Mortuus. RAB. Dum enim legis sequitur observantiam et gratiam Evangelii copulat legi, tenebrarum errore cooperta est.
**3:20 Tulit filium. Vivum, scilicet: non ut possideret, sed ut occideret. Non enim fecit hoc filii amore, sed odio æmulæ.
††3:21 Quem diligentius intuens, etc. RAB. Longum est ostendere quomodo per Paulum et alios ecclesiasticos intellexerit Ecclesia non esse filium suum, qui timebatur in lege, et in luce cognovit quem in tenebris non videbat. Duæ mulieres, quarum una dilectione ardebat, in altera simulatio subrepebat, Ecclesiam figurant, et Synagogam sive hæreticam pravitatem, quarum utraque et suos nequiter nutriendo interimit, et alienos quousque perdat alliciendo persuadet. Inter duas mulieres Dominus, dum id quod justum est spiritu oris sui dirimit, unicuique quod debetur restituit.
‡‡3:24 Dixit ergo. RAB. Simulans ignorantiam humanos pro dispensatione carnis metitur affectus, sicut et ibi: Ubi posuisti eum Joan. 20.? Et alibi: Quis me tetigit Luc. 8.?
§§3:25 Dividite. ID. Tentat naturam naturæ Dominus, et vult secundum utriusque voluntatem, viventem filium, in legem gratiamque dividere: non quod probet, sed ad arguendam Synagogæ calumniam hoc se velle dicit.
***3:26 Dixit autem. ID. Ecclesia, quæ scit suum esse, libenter concedit æmulæ, ut vivat saltem apud eam, ne inter legem divisus et gratiam, Christi mucrone feriatur, unde: Ecce ego Paulus dico vobis, quia si legem observatis, Christus vobis nihil proderit Galat. 5..