*28:1 Dixit quoque. ORIG., hom. 23 in Num. Alia littera, etc., usque ad qui putat aliquid se Deo præstare velut indigenti. ID. In diebus festis meis. Habet Deus dies festos suos, etc., usque ad ubi adhuc nulla sunt peccata, dies festos meos dicit.
†28:3 Hæc sunt sacrificia. Quæramus ergo diligenter, etc., usque ad sed sunt alii dies festi his qui non possunt indesinenter immolare sacrificium castitatis.
‡28:9 Die autem Sabbati. RAB. in Num. Secunda ergo festivitas est, etc., usque ad qui sacerdos est in æternum secundum ordinem Melchisedech Hebr. 5.. Et duas decimas similæ oleo conspersæ. RAB. Hæc offert qui spirituali gratia repletus scientiam duorum testamentorum, docente Spiritu sancto, verbis et exemplis docet auditores suos, non pro temporali lucro, sed pro vitæ æternæ præmio.
§28:11 In Kalendis. Id est in neomeniis, cum Ecclesia vel quælibet anima soli justitiæ sic propinquat, ut unus spiritus cum eo fiat, et per ipsum innovata veterem hominem abjiciat. ID. Tertia festivitas neomeniæ dies, etc., usque ad innovata jugulat. Vitulos de armento. Potest in duobus vitulis jucunditas boni operis in anima vel in corpore signari: quæ secundum duo Testamenta offertur Domino in duobus præceptis charitatis. Arietem unum. In ariete regimen disciplinæ forte et immobile secundum unitatem fidei catholicæ. Agnos anniculos septem. Simplicitatem et mansuetudinem morum pro cœlesti requie per gratiam septiformis Spiritus.
**28:12 Et tres decimas similæ. Hæc offert qui scientiam spiritualem in sanctæ Trinitatis fide, oleo lætitiæ illuminatus exhibet cum bono opere. Et duas decimas. Hoc facit, qui decalogum legis in duobus præceptis charitatis ad suam et proximorum utilitatem studet convertere, et sic totam vitam suam in suavem odorem Domino dedicare.
††28:13 Et decimam decimæ, etc., per agnos singulos. Hoc fit cum simplicitas morum secundum Scripturarum regulam gratia Spiritus sancti cooperante instituitur et ornatur. Bene autem hæc omnia in holocaustum Domino jubentur offerri, quia hæc agere debemus, non ut humanam laudem, vel præsentem retributionem quæramus, sed omnium bonorum datori Deo per omnia placeamus, et æternæ vitæ retributionem mereamur.
‡‡28:16 Mense. ORIG., hom. 23 in Num. Quarto loco ponitur inter festivitates, etc., usque ad et diem festum agit cum Deo et angelis ejus.
§§28:17 Quintadecima die. ID. Sequitur huic continua festivitas, etc., usque ad efficitur nequior et deterior. ID. Omnes qui imbuendi sunt altioribus disciplinis, etc., usque ad sacrificiis spiritalibus in purificatione mentis oblatis.
***28:26 Dies etiam primitivorum quando offeretis novas fruges, etc. ORIG. Sexta festivitas dicitur novorum, etc., usque ad bonitatem, mansuetudinem et similia.