*8:2 Septem lucernas. Septem dona Spiritus sancti, quæ in Christo semper manserunt, et in membris pro voluntate ejus distributa sunt. BEDA, in Num. Mensa et candelabrum, etc., usque ad prohibens ei testimonium.
†8:3 Super candelabrum. Christum, scilicet, primogenitum de radice Jesse, super quem requievit spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis Isa. 11..
‡8:4 Ex auro. Quia Christus specialiter immunis a peccato, et operibus justitiæ præclarus, et membra ejus innocentiam et justitiam, quantum valent imitantur, in futuro perficientur. Ductili. Quia Christus ex conceptione et nativitate perfectus Deus et homo exstitit, passionum dolores pertulit II Tim. 3., et sic ad resurrectionis gloriam pervenit, et omnes qui pie volunt vivere in ipso quasi metallum feriendo dilatatum per passionis contumelias ad immortalitatis gratiam perveniunt. Stipes. Christus scilicet, de quo procedunt calami, quia ab ipso accipiunt justi quidquid habent boni; unde: Sine me nihil potestis facere Joan. 15..
§8:6 Tolle Levitas de me. Allegorice. Ordinem ecclesiasticum instruit, quomodo rite provehatur ad dignitatem sacerdotii.
**8:7 Pilos carnis suæ. GREG., lib. V Moral., cap. 23. Pili carnis sunt quælibet superflua humanæ carnis, etc., usque ad cum speculationis alta penetramus. Laverint. Mundaverint, scilicet opera, ut in conspectu Dei sit eorum conversatio munda, et coram hominibus irreprehensibilis.
††8:8 Bovem. Mediatorem Dei et hominum: cujus immolatione peccata nostra deleta sunt. In utroque bove incarnatio ejus significatur. Una est enim passio Christi, sed duo nobis impetravit, expiationem scilicet a peccatis et sanctificationem, ut nos offerret Deo Mortificatos, quidem carne, vivificatos autem spiritu. Unde Paulus: Sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu I Cor. 6.. Possunt autem per hos duos boves, quorum unus pro peccato, alter offertur in holocaustum, duæ actionum species exprimi, quarum una quæ male gessimus, per pœnitentiæ lamentum abluimus; altera bonorum operum et virtutum fructibus gratiam Dei et præmium beatitudinis promeremur. Libamentum. Sacramentum passionis, quod spiritali scientia intellectum atque tractatum, fidelibus saluberrimum et Deo gratissimum est. Si tamen talibus mysteriis percipiendis minister Domini intus forisque se mundum et dignum præbuerit.
‡‡8:9 Et applicabis. Applicantur Levitæ coram tabernaculo fœderis, cum electi ad officium altaris secundum apostolicam doctrinam perducuntur: qua in verum tabernaculum intratur I Tim. 3., si juxta doctrinam et exempla sanctorum bene incœperint, et usque ad finem perseveraverint.
§§8:10 Ponent filii. Quia assensum devotionis suæ electioni debent præbere, et ad imperium eorum bonis operibus instare.
***8:11 A filiis Isræl. BED. Sub multorum scilicet testimonio et cognitione facienda est electio, ut examinatio digna celebretur, ut nemo reprehendere possit. Debent enim testimonium habere bonum etiam ab his qui foris sunt.
†††8:12 Levitæ quoque, etc. Quia ministri Domini proprio labore initia bonorum operum Domino consecrare festinant, ut sive pœnitentia si agenda, sive studia virtutum exercenda, efficaciter perficiant.
‡‡‡8:14 Separabis. Non debet minister Domini contentus esse populari disciplina: moribus et doctrina separatus et spectabilis debet esse.
§§§8:17 Omne primogenitum in terra. RAB. Primogenita Ægyptiorum, etc., usque ad et divinis mysteriis verus Levita digne possit aptari.
*8:19 Ut serviant. Videant ministri Domini quam necessarium sit eis officii sui jura custodire; nec terrenis lucris vel voluptatibus inhiare, quibus proprium est tabernaculo deservire, et pro populo orare, ne sit in eo plaga disperdens: alioquin et se et populum in perditionem præcipitant, et dicitur eis: Munus non suscipiam de manu vestra. Malach. 1..
†8:24 A viginti quinque. ISID., quæst. in Num. tom. 5. A vigesimo et quinto anno mandantur Levitæ, etc., usque ad in illis omnimodo exstinguitur, ne subsistant.