*1:1 Argumentum Philemoni familiares litteras facit pro Onesimo servo ejus, scribens ei ab urbe Roma de carcere per suprascriptum Onesimum. Paulus vinctus. Non dicit, Apostolus: quod est nomen dignitatis, sed vinctus, quod est nomen humilitatis: quia non imperat, sed orat. Est enim hic intercessio pro Onesimo: ideo quæ humilitatis sunt commemorat incipiens ab injuria sua, ut dignitatem Epistolæ suæ faceret. Sicut enim peccati causa vinciri opprobrium est, sic econtra pro Christo custodiæ vincula sustinere, maxima gloria est. Eo ergo tempore in custodia erat. Ideo ait se vinctum.
†1:5 Quam habes. Quia enim in Christum credebat et eum diligebat; sanctis credebat et eos diligebat, et ita per opera fidei et charitatis Christo serviebat et sanctis.
‡1:6 Ut communicatio. Quasi dicat: Fidem habes et charitatem in Christo et in sanctis, ita ut communicatio fidei tuæ evidens fiat, id est, ut fides tua communicans fidei nostræ; vel, quod aliis ex fide tua communicas evidens sit. Et hoc, In agnitione omnis. Id est, ita evidens sit, hoc merito cognoscatur omne bonum esse in te per Christum, id est omnium bonorum sufficientia. Ut ita: Memor sum tui, et gratias ago in orationibus habitis de hoc, ut communicatio fidei tuæ, id est operatio fidei qua servis Christo et sanctis, evidens fiat in agnitione quæ est. In Christo Jesu. Id est, cum cognitione boni æterni, ut illud exspectetur in præmium. Hoc enim orat Apostolus, ut operatio ejus cum cognitione fiat bonitatis, id est, ut tali mente operetur, ut in futurum inde exspectet præmium Jesum Christum, non autem retributionem temporalium.
§1:7 Viscera sanctorum. Id est filii sanctorum charissimi, vel, erga te propensus sanctorum affectus quievit in te, scilicet consolante, et refrigeratus est, quia bonum te per omnia invenerunt.
**1:10 Obsecro te. Magnum est non de humili, sed de sublimi, si se inclinat et obsecrat. Senex. Seni magis ætatis similitudine debet obsequi.
††1:11 Qui tibi aliquando, etc. CHRYS. Vide quam prudenter ipsius, scilicet Onesimi, delictum confitetur, ut eo ipso exstinguat iracundiam Domini, non ait: Nunc tibi utilis erit, ne ille non crederet, sed personam quoque introduxit suam, ut ex hoc ille dignius sperare meliora potuisset. Si enim Paulo futurus est utilis, qui tantam virtutis et perfectionis diligentiam exigit, quanto amplius Domino.
‡‡1:12 Ut mea viscera, etc. Onesimum profugum recurrentem ad divinum auxilium cum esset in custodia Apostolus baptizavit, videns in illo utilitatis spem: quem sic commendat, ut suum animum in illo significet recipi.
§§1:15 Forsitan enim. Ideo dicit forsitan, quia humana sunt dubia, et potuit alia esse causa, quare sic Deus disposuerit.
***1:16 Maxime mihi. Mihi magistro tuo: frater Onesimus, offenso proprio domino, confugit ad Apostolum ad hoc ut, oblitteratis peccatis, utilis reverteretur, in tantum, ut non solum domino suo æqualis fieret meritis, sed ipsi magistro frater. Et ne Philemon (quia dominus) contra servum inflaretur, humiliat eum dicens: Fratrem et in carne, quia ex uno Adam omnes, et in Domino per fidem.
†††1:18 Hoc mihi imputa. Nunc excusationem omnem convellit, cum sibi imputandum esse dicit, si vel læsit, vel debet aliquid. Ita frater ego te fruar in Domino. Id est, gaudebo de te in regno Dei, si feceris quod rogo. Et quid sit illud, subdit: Refice viscera, etc. Confidens in obedientia. Provocat eum sic blandiendo, ut non amplius faciat, quam postulatur ab eo. Solet enim fieri, ut qui de se videt bene sentiri, meliorem se præbeat.
‡‡‡1:22 Simul autem. Ut sollicitiorem eum faciat, et ad obediendum promptiorem, venturum se ad illum significat: quia vel hoc potest eum movere ad veniam. Solent enim absentes contemni.