*6:3 A vino et omni quod inebriare potest, RAB. in Num. In duodecima mansione, etc., usque ad et corruptione veteris nequitiæ delectantur.
†6:5 Novacula non transibit. ID. Id est, nec dolum, nec malitiam in mente retinebit, ne polluatur, scilicet, cæsaries capitis, id est, cogitatio mentis. Sed innocentiam teneat usque ad finem vitæ. Aliter enim non erit votum acceptabile. Qui autem perseveraverit, salvus erit Matth. 10..
‡6:6 Super mortuum non ingredietur. ID. Id est, mortuum in peccatis non imitabitur, nec iniquitatis ejus vitam ingredietur, ne perdat laborem suum. Non enim qui inchoat, sed qui consummat, coronabitur II Tim. 2..
§6:7 Nec super patris ID. Id est, nullus carnalis eum retrahat affectus, omnis persona, omnis dignitas, omnis consanguinitas Christi servitio postponenda est. Consecratio Dei. ID. Id est, Spiritus sancti gratia in corde ejus diffusa est, unde: Nolite contristare Spiritum sanctum, in quo signati estis omnes Ephes. 4..
**6:8 Omnes dies separationis. Id est, usque in finem perseveret sine contaminatione peccati atque delicti.
††6:9 Sin autem mortuus fuerit. ID. Id est, si mortali peccato pollutum imitari voluerit, et usque ad consensum descenderit, sciat necesse est ejus continentiam esse pollutam, et caput radendum, id est, mentem purgandam a prava cogitatione et noxia delectatione. Radet illico. ID. Tempore scilicet compunctionis, quo cognoscit se deliquisse, statim se emendare studeat et semper similem ruinam timeat.
‡‡6:10 Duos turtures. ID. Turtures castitatem, pulli columbarum simplicitatem significant. Qui ergo vult ad resurrectionem bonorum pervenire, offerat vero sacerdoti, id est, Christo, castitatem mentis et corporis, et simplicitatem in fide catholica, per quam in Ecclesiam intrat, ut per tanti pontificis opitulationem expietur.
§§6:11 Et deprecabitur. ID. Unde: Advocatus noster apud Patrem Joan. 1. Vel quia faciet nos deprecari secundum illud: Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus Rom. 8..
***6:12 Ut dies priores. Nihil de pristina conversatione præsumat, sed in sola Dei gratia confidat, cujus dono percipit veniam et requiem sempiternam. Polluta est sanctificatio, unde: Cum conversus fuerit justus a justitia sua et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ ejus oblivioni tradentur Ezech. 18.. Ista est lex consecrationis. Postquam legislator Nazaræum instruxit quomodo mundetur, si ejus consecratio super mortuo polluatur, addit quomodo post completum votum se præsentet Domino, cum oblatione gratias redditurus, mystice innuens continentis vitam cum oblatione operis et munditia cordis in fine bono Domino placituram.
†††6:14 Agnum anniculum. Hunc offert, qui totam spem suam in ejus immolatione ponit, de quo dicitur: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi Joan. 1. Hunc in holocaustum offert, cum pro ejus amore carnes mortificando totam vitam suam ardore charitatis incensam Domino consecrat. AUG., quæst. 12 in Num. Alia littera, etc., usque ad et hoc sacrificium salutaris, quod prius dixerat, in salutare. RAB. Agnum offert in holocaustum, qui Deo exhibet simplicitatem cordis, cum devotione charitatis; ovem, quæ innocentiæ exemplum ostendit; arietem vero pacificam hostiam, cum se in via Dei bene regit, et carnem rebellem animæ imperio subjicit. Et ovem. Ovem offert pro peccato, qui Christum innocentem pro peccato humani generis fideliter credit oblatum. Et arietem. Hoc fit cum ipsum esse confidit, qui per dispensationem carnis cœlestia et terrestria pacificavit, evacuans omnem principatum et potestatem; quem Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc.
‡‡‡6:15 Et lagana: veterem legem a Spiritu sancto dictatam et temperatam ad utilitatem humanam. Absque fermento: quia spiritualis gratia in lege et in Evangelio recte intelligentibus patet.
§§§6:16 Quæ offeret. Meritum et laborem, cujusque meditationem, et observationem legis in conspectu Dei remunerando præsentans, scilicet, ad ingressum vitæ cœlestis, peracto boni operis certamine, perducit.
*6:17 Arietem vero: dignum scilicet ostendens mercede quietis perpetuæ, tanquam principem sui vel aliorum; et ducem optimum, qui se bene rexit, et duxit in semita mandatorum Dei, secundum doctrinam Scripturarum et gratiam spiritualium charismatum. GREG., lib. 2, Moral., cap. 39. Quid est quod Nazaræi capillos nutriunt? etc., usque ad devotionis perfectione consumat.
†6:19 Et armum coctum arietis, tortamque. Fortitudinem scilicet operis, coctam et probatam igne tribulationis, facit summus sacerdos sanctum suum offerre Deo Patri. Et laganum, scientiam scilicet legis, dono Spiritus sancti juvans in opere consummare.
‡6:20 Elevabit: bona scilicet, quæ continens operatur, Patri præsentabit, et perpetua mercede faciet remunerari. Sacerdotis, quia ad ejus gloriam pertinet quidquid Nazaræus bene voluit et opere consummavit: Ipse enim est qui operatur in nobis et velle et perficere Philip. 2.. Post hæc, id est, post rectam intentionem, discretam promissionem, operis perfectionem, et mercedis retributionem. Bibere: plene et libere haurire spirituale donum, unde: Torrente voluptatis tuæ potabis eos Psal. 35..
§6:22 Locutusque est. Moses legem, Aaron sacerdotium, et filii ejus ordinem Ecclesiæ significant. Docet ergo Dominus per legem sacerdotum ordinem, quomodo populum prædicatione ædificent, frequenti oratione et benedictione confirment. RAB., ubi supra. Moses multiplicem habet significationem, etc., usque ad dum tabernaculum complet, erigit et ungit.
**6:24 Benedicat. ID. Notandum quia in hac benedictione nomen Domini tertio inducitur, ut sancta Trinitas intelligatur a quo et per quem et in quo omnia bona sunt petenda et impetranda, quia ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Et custodiat. ID. Benedictionem quam percepisti, sua conservet gratia: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam Psal. 126..
††6:25 Ostendat. Ostensio vultus Dei propitiatio est, et veræ salutis ostensio; unde: Ostende faciem tuam, et salvi erimus Psal. 77..
‡‡6:26 Convertat, etc. Conversio vultus significat misericordiam, aversio iram; unde: Respice in me et miserere mei Psal. 118.. Et alibi: Quare avertis faciem tuam, et oblivisceris inopiæ nostræ? Psal. 43. Rogandum est ergo ut cujus auxilium avertimus a nobis peccando, per pietatem suam vultum suum super nos illuminare dignetur, ut nos ab inimicis eruens, tribuat perpetuam pacem.
§§6:27 Invocabunt. ID. Sacerdotum est nomen Domini invocare: Domini autem, quod petitur, perficere. Nemo ergo sibi tribuat quod sola Trinitas cui vult præstat.