64
[Utinam dirumperes cælos, et descenderes; a facie tua montes defluerent;* Utinam dirumperes. HIER. In persona sua, etc., usque ad item David: Inclinavit cœlos, et descendit Psal. 17.. sicut exustio ignis tabescerent, aquæ arderent igni: ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis; a facie tua gentes turbarentur. Aquæ arderent. SYM. Aquæ maris arderent igni. Quod est, populi mundi inflammarentur igne charitatis. Unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Luc. 12. et sic notum fieret nomen tuum, quod est Christus Jesus, inimicis tuis, scilicet Judæis. Cum feceris mirabilia, non sustinebimus; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt. Non sustinebimus. Nos Judæi, sed blasphemabimus dicentes: In principe dæmoniorum Beelzebub ejicit dæmones Matth. 12.. Hoc enim dicit propheta in persona infidelium. Descendisti. Tanquam precibus suis exauditis inquit: Descendisti, etc. Montes. Amissa potentia: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras Joan. 12.. Et Judæis dicitur: Auferetur a vobis regnum Dei Matth. 21., scilicet sancta Scriptura et omnis gloria, et omnis dignitas. A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt; oculus non vidit, Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te.§ A sæculo. Hinc Paulus ad Corinthios testimonium sumit, non verbum ex verbo, sed sensum exprimens. Oculus. Quia non est corpus vel color. Quod Apostolus ponit in cor hominis non ascendit, quia majus, et cor debet illuc dirigi. Paravit enim seipsum cognitionem sui, cognitionem sanctæ Trinitatis; unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum Christum Joan. 17.. Hunc nemo potest videre; unde illud: Deum nemo vidit unquam Joan. 1.. Occurristi lætanti, et facienti justitiam; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus; in ipsis fuimus semper, et salvabimur.** Ecce tu, etc. In persona infidelis populi, qui volens transire ad veritatem Evangelii, pœnitentiam præferebat ore, quam non habebat in corde. Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos.†† Menstruatæ, etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatæ quæ singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus. Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio dæmonum et malorum hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti Matth. 7.: et hoc est quasi ventus. Non est qui invocet nomen tuum; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostræ. Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.‡‡ Et nunc, Domine. Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiæ. Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostræ; ecce, respice, populus tuus omnes nos.§§ Ne irascaris, Domine. Hoc est, non vitamus iram, nec ultra quærimus patientiam, per quam thesaurizamus nobis iram in die vindictæ: sed quæsumus ne irascaris nobis satis, scilicet, ne tempore ultionis memineris iniquitatis nostræ. 10 Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est.*** Sion deserta. Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judæorum negavit regem suum, et addidit illud: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., Jerusalem deserta est a Deo: unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.; et illud, Surgite eamus hinc Joan. 14.. Et in templo, auditæ sunt voces sicut dicit ecclesiastica historia: Transeamus ab his sedibus. 11 Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.††† Domus. Allegorice.. Domus Dei Ecclesia, et unaquæque fidelis anima, quæ aliquando ignibus luxuriæ corrumpitur et avaritiæ. 12 Numquid super his continebis te, Domine; tacebis, et affliges nos vehementer?]

*64:1 Utinam dirumperes. HIER. In persona sua, etc., usque ad item David: Inclinavit cœlos, et descendit Psal. 17..

64:2 Aquæ arderent. SYM. Aquæ maris arderent igni. Quod est, populi mundi inflammarentur igne charitatis. Unde: Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut ardeat? Luc. 12. et sic notum fieret nomen tuum, quod est Christus Jesus, inimicis tuis, scilicet Judæis.

64:3 Non sustinebimus. Nos Judæi, sed blasphemabimus dicentes: In principe dæmoniorum Beelzebub ejicit dæmones Matth. 12.. Hoc enim dicit propheta in persona infidelium. Descendisti. Tanquam precibus suis exauditis inquit: Descendisti, etc. Montes. Amissa potentia: Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras Joan. 12.. Et Judæis dicitur: Auferetur a vobis regnum Dei Matth. 21., scilicet sancta Scriptura et omnis gloria, et omnis dignitas.

§64:4 A sæculo. Hinc Paulus ad Corinthios testimonium sumit, non verbum ex verbo, sed sensum exprimens. Oculus. Quia non est corpus vel color. Quod Apostolus ponit in cor hominis non ascendit, quia majus, et cor debet illuc dirigi. Paravit enim seipsum cognitionem sui, cognitionem sanctæ Trinitatis; unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum et quem misisti Jesum Christum Joan. 17.. Hunc nemo potest videre; unde illud: Deum nemo vidit unquam Joan. 1..

**64:5 Ecce tu, etc. In persona infidelis populi, qui volens transire ad veritatem Evangelii, pœnitentiam præferebat ore, quam non habebat in corde.

††64:6 Menstruatæ, etc. Mene Hebraice, Luna Latine; unde menstruatæ quæ singulis mensibus solent sanguinis fluxum sustinere. Et tunc viri abstinere debent ab eis. Tunc enim concipiuntur membris damnati, cæci, claudi, leprosi et hujusmodi: ut quia parentes non erubuerunt misceri in conclavi, eorum peccata pateant cunctis, et aperte redarguantur in parvulis. Ventus. Commotio acris, ut ibi, Imperavit ventis et mari Matth. 8.. Vel Spiritus sanctus: Advenientis Spiritus vehementis Act 1.. Hic enim Spiritus pro vento ponitur significatione Spiritus sancti. Vel, tentatio dæmonum et malorum hominum, ut illud: Venerunt flumina, et flaverunt venti Matth. 7.: et hoc est quasi ventus.

‡‡64:8 Et nunc, Domine. Ac si dicat: Si consideremus nostra merita, desperandum est; si clementiam tuam, qui flagellas omnem filium quem recipis, audemus preces fundere, tu enim pater noster es. Opera manuum tuarum. Quasi dicat: Respice opus tuum, non merita nostra. Mysterii Trinitatis recta confessio est ignorantia scientiæ.

§§64:9 Ne irascaris, Domine. Hoc est, non vitamus iram, nec ultra quærimus patientiam, per quam thesaurizamus nobis iram in die vindictæ: sed quæsumus ne irascaris nobis satis, scilicet, ne tempore ultionis memineris iniquitatis nostræ.

***64:10 Sion deserta. Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judæorum negavit regem suum, et addidit illud: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., Jerusalem deserta est a Deo: unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.; et illud, Surgite eamus hinc Joan. 14.. Et in templo, auditæ sunt voces sicut dicit ecclesiastica historia: Transeamus ab his sedibus.

†††64:11 Domus. Allegorice.. Domus Dei Ecclesia, et unaquæque fidelis anima, quæ aliquando ignibus luxuriæ corrumpitur et avaritiæ.