*2:1 Et angelo. Id est episcopo scribit, de manu cujus peccata subditorum requirit, et sine cujus consensu subditos judicare non præsumit ipse Joannes. Ephesi Ecclesiæ. Ephesus secundum bene persistentium partem voluntas interpretatur, quorum operibus Deus delectatur, de quibus proponit, ut per horum exemplum (qui lapsi fuerant) corrigantur. Item Ephesus interpretatur consilium, id est indigens consilio, sive lapsus profundus, vel voluntas mea. Septem. Incipit singulares admonitiones, quæ singulæ et universales esse possunt secundum diversa membra cujuslibet ecclesiæ. Non potes sustinere. Vi humanitatis. Vel, non potes sustinere quin emendes vel expellas.
†2:2 Tentasti eos qui se. Non tentantur nisi qui intus sunt in Ecclesia.
‡2:3 Sustinuisti propter nomen meum. Hoc non fecisti pro humana laude, sed propter nomen meum glorificandum. Et non defecisti. Notat causam humani defectus fuisse nisi auxilium prævenisset.
§2:4 Sed habeo adversum te quod charitatem. Vel episcopus in persona sua, affectus tædio vitiorum reprehenditur in subditis, vel subditi amore terrenorum delinquere inveniuntur. Heli sacerdos fuit bonus, et tamen damnatus est quia filios corrigere nolebat.
**2:5 Movebo candelabrum. Auferam virtutes et dona Spiritus sancti, per quæ sunt constituta candelabra.
††2:6 Sed hoc habes bonum. Quamvis hoc est adversum te, tamen non desperes, quia habes bonum. Facta Nicolaitarum. Id est, communem usum mulierum, et comestionem idolothitorum.
‡‡2:7 Qui habet aurem. Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitæ, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro.
§§2:8 Smyrnæ. Smyrna canticum interpretatur, vel quasi myrrha: etiam canticum in quibus delectatur, myrrha sic est amara ut etiam corpora a putredine servet. Hæc dicit primus. Talem describit Christum quod valeat ad consolationem eorum quibus tribulationes ingeruntur. Hæc dicit primus. Quasi dicat: Ne deficiatis vos, quia ego tantus propter vos passus sum mortem, de qua resurrexi. Hoc idem exspectetis et vos.
***2:10 Aliquos ex vobis. Hic patet quod non de uno solo, sed de pluribus intelligatur. Ut tentemini. Id est, ut probemini, vel despecti habeamini a diabolo et membris ejus. Diebus decem. Id est tempore illius belli. Deus enim suos ad bella mittens, Decalogo armat. Vel decem diebus, id est, toto hoc tempore in quo per septem dies contra tria principalia vitia pugnatur, avaritiam, cupiditatem, vanam gloriam.
†††2:11 A morte secunda. Prima mors animæ est in peccatis, secunda in pœnis: prima mors corporis, quando dissolvitur; secunda, quando damnabitur in judicio.
‡‡‡2:12 Rhomphæam. Exigit ut isti hunc gladium habeant in electione bonorum et reprobatione malorum.
§§§2:13 Non negasti fidem meam. Tribulatio justis illuminatio est, contumacibus correptio, obstinatis excæcatio.
*2:14 Balaam. Per Balaam intelligendi sunt hæretici qui docent terrenos principes qualiter subvertant cultores veri Dei. Vel Balaam, id est dæmones, qui docent carnem decipere animas videntes Deum.
†2:15 Doctrinam Nicolaitarum. Ideo repetit de Nicolaitis, ut ad pœnitentiam invitet, quod non fecit.
‡2:17 Manna. Per manna intellige æternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc? Quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2., etc. Et dabo ei. In Daniele scriptum est: Abscisus est lapis sine manibus Dan. 1.. In Proverbiis: Gemma gravissima exspectatio præstolantis Prov. 17.. Idem corpus solidum per ipsum lucidum, candidum virtutibus et spe immortalitatis. Et in calculo. Vel super baptismum adde martyrium, cujus vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur. Scriptum. Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus cum quibus ostensum fuit corpus ejus in cruce, quod martyr fuit.
§2:19 Novi opera tua, etc. Filius dona Spiritus sancti habet, id est, dat cui vult, vel aufert. Ideo videant isti qui jam receperunt illa dona, ne per consensum malorum perdant ea. Vel intellige charitatem et fidem, ut sit ordo retrogradus; non enim prius est charitas quam fides. Prius fides, ex fide charitas, ex charitate bona opera.
**2:20 Fornicari. Fornicatio dicitur quadriformis in animo, Si videris mulierem ad concupiscendam eam Matth. 5., etc. In actu ipso, in amore terrenorum, in cultu idolorum.
††2:24 Non mittam. Quidam pseudo terrebant eos dicendo quod adhuc missurus erat Dominus majores tribulationes quam passi essent: contra hoc dicit, quod non mittet.