*1:1 Quoniam quidem, etc. BEDA. Lucas de omnibus quæ fecit Jesus et docuit, etc., usque ad magis ordinarent narrationem quam historiæ texerent veritatem.
†1:3 Omnia. ID. Non omnia quæ assecutus, sed de omnibus quæ ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa præterit, quæ alii dicunt, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miracula eminerent. Theophile. Theophilus, amans Deum, etc., usque ad fidem perpetuæ divinitatis et temporaneæ dispensationis illius debet ordinem nosse.
‡1:5 Fuit in diebus Herodis regis Judææ. AMBR. Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur. Sacerdos quidam. Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat. Zacharias. Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium. De vice Abia. BEDA. Abia, Pater Dominus, etc., usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus. Elizabeth. Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quæ plena Deo fuit.
§1:6 Erant autem ambo. BEDA, AMBR. Plena laudatio quæ genus in majoribus, mores in æquitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit. Justi ante Deum. AMBR. Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.
**1:7 Et non erat illis. BEDA. Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et cæteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiæ. Unde postea subditur: Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit?
††1:8 Factum est autem. Cum ex præcepto Moysi uno sacerdote decedente, unus succedere jubeatur, tempore David statutum est ut vicissim ministrantes per octonos dies a sabbato usque ad sabbatum tempore vicis suæ, singuli castimoniæ studerent, nec interea domum tangerent.
‡‡1:9 Sorte. BEDA. Non nova tunc sorte electus, quando incensum erat adolendum, etc., usque ad prædicitur dum ille promittitur præcursurus.
§§1:12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum, etc. AMBR. Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelicæ benignitatis est paventem suo aspectu blandiendo solari; contra, dæmones, si quos sua præsentia territos senserint, ampliore horrore concutiunt.
***1:13 Quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus. Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi præcursor. AMBR. Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum lætitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia pœna plectitur silentii.
†††1:14 Et erit gaudium, etc. BEDA. Singularis meriti est indicium quoties hominibus a Deo vel imponitur nomen, vel mutatur, etc., usque ad quia hic salutem multis prædicat, ille vero omnibus dat. AMBR. Gaudium et exsultatio. Monentur parentes non minus gratias agere, etc., usque ad matres quia honorantur præmiis conjugii.
‡‡‡1:15 Vinum et siceram, etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ.
§§§1:16 Et multos filiorum Isræl convertet. ID. Cum Joannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Isræl ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum Isræl.
*1:17 Præcedet ante. ID. Sicut Elias præco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria. In spiritu et virtute. AMBR. Bene junguntur spiritu et virtute. Non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentiæ, et patientiæ, et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit. Convertat, etc., BEDA. Corda patrum in filios convertit, etc., usque ad fere eadem verba quæ angelus de Joanne, Malach, prædixit de Elia.
†1:18 Unde, etc. ID. Si homo esset qui promittebat, impune liceret quærere signum, etc., usque ad et infidelitatis esset pœna quam meruit.
‡1:19 Ante Deum. ID. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circonscriptus, summus spiritus qui Deus est, incirconscriptus est, intra quem currit angelus quocunque moveatur vel mittatur.
§1:22 Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus, etc. Sine voce corporales actus indicare moliens, nec exprimens voluntatem. Cui similis populus Judæorum, actuum suorum impotens reddere rationem.
**1:23 Ut impleti sunt, etc. Quia vicis suæ tempore, pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum, sed etiam a domorum ingressu abstinebant. Nostris autem sacerdotibus quibus non carnalis successio, sed spiritualis perfectio quæritur, qui quotidie præsto debent esse altari, perpetua castitas indicitur.
††1:24 Occultabat. AMBR. Occultat quia partus sui erubescit ætatem, etc., usque ad neque enim ea quæ senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum.
‡‡1:25 Quia sic fecit. BEDA. Gesta sunt hæc, inquit Joannes Chrysostomus, etc., usque ad quia per ipsum afflictio pœnitentiæ erat prædicanda.
§§1:26 In mense autem sexto. HIER. Sicut sexto mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilææ, ita sexto millenario missus est Christus, Gabriel. BEDA. Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant, demonstretur. Gabriel fortitudo Dei, quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat.
***1:27 Ad virginem. Mulier a diabolo seducta mortem intulit: contra mulier ab angelo edocta salutem edidit.
†††1:28 Dominus tecum. Quam novo castitatis amore ad cœlestia sustulit, et post mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit. Benedicta tu in mulieribus. Quæ, sine exemplo muliebris conditionis, et virgo et mater est, et Deum genuit.
‡‡‡1:29 Turbata est, etc. Quia nesciebat si præteritum an futurum esset, quod angelus dixit.
§§§1:30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria. Turbatam insolita salutatione quasi familiarius notam vocat ex nomine. Ne timeat jubet, et quare gratia plenam vocaverit, plenius explicat.
*1:31 Jesum. Jesus salvator, sive salutaris dicitur. Ipse enim salvum faciet, non populum Isræl, sed suum populum, sive ex præputio, sive ex circumcisione, in unum ovile sub uno pastore congregatum.
†1:32 Sedem David patris ejus. BEDA. Id est Isræliticam plebem, etc., usque ad in his qui de oleastro incisi in olivam bonam sunt inserti.
‡1:35 Sanctum vocabitur Filius Dei. Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturæ corruptibilis vinceret, et commistione copulæ carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturæ constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quæ contra morem virgo concepit, supra morem humanæ consuetudinis Dei Filium generet.
§1:36 Et ecce, etc. BEDA. Ne virgo desperet de partu, etc., usque ad præcursorem quoque de anu sterili nasciturum cognosceret. Cognata tua. Quia de tribu Levi, id est de tribu Dei. BEDA. Legimus, quod Aaron qui de tribu Levi erat, etc., usque ad quæ secundum Deum spiritualis cognationis consortio non carebant.
**1:38 Ecce ancilla Domini. Non de singularitate meriti se extollit, sed suæ conditionis et divinæ cognationis per omnia memor, se ancillam illius esse fatetur, cujus mater eligitur, et cum magna devotione promissionem angeli optat impleri.
††1:39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda. AMBR. Non incredula de oraculo, etc., usque ad dum subditur: Et factum est ut audivit.
‡‡1:40 Et intravit in domum Zachariæ. Hinc discant sanctæ mulieres, quam sedulitatem prægnantibus debeant exhibere cognatis. Et salutavit Elizabeth. BEDA. Prior salutat, quia decet ut quanto castior, tanto humilior sit.
§§1:41 Exsultavit, etc. Quia lingua non poterat, animo exsultante salutat, et suæ præcursionis officium inchoat. Ecce apparet quod angelus dixerat: Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ.
***1:42 Benedicta tu. BEDA, AMBR. Conveniunt verba Evangelii cum verbis psalmi in quo promittitur David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psal. 131.. Et eadem voce Maria benedicitur ab Elizabeth qua a Gabriele, ut et angelis et hominibus veneranda, et nostris feminis præferenda monstretur.
†††1:43 Mater Domini. Sentio miraculum, mysterium cognosco, mater Domini verbo feta, Deo plena.
‡‡‡1:44 Ut facta. Ipso momento quo vox intrat ad aures corporis, virtus spiritualis cor intrat audientis, et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit. Exsultavit. BEDA. Revelante Spiritu quo impleta erat, etc., usque ad credidit virgo, ubi sacerdos negavit.
§§§1:46 Magnificat anima mea Dominum. ID. Primo dona sibi spiritualiter concessa profitetur, etc., usque ad in ejus præceptis observandis impendo.
*1:47 Et exsultavit. ID. ID. Quia terrena non curo, prosperitas non emollit me, adversitas non frangit, sed sola illius memoria delectat, a quo salus speratur æterna, illius divinitate lætor cujus temporali conceptione mea caro fetatur.
†1:48 Quia respexit. ID. Ecce quam vilia de se sentit, etc., usque ad et de parvis et infirmis magnos facit et fortes. Quia fecit mihi magna. Quia in me carnem sumpsit, et me a peccatis mundavit, et dona Spiritus sancti mihi contulit. Et misericordia. BEDA. A specialibus donis ad generalia Dei judicia se convertit, etc., usque ad subdit quid contemptores mereantur.
‡1:53 Esurientes implevit bonis. ID. Qui æterna toto studio desiderant; saturabuntur, cum Christus apparuerit in gloria. Sed qui terrenis gaudent, in ultimo inanes totius beatitudinis dimittuntur. In præsenti etiam videmus humiles divina gratia impleri, superbos lumine veritatis privari.
§1:55 Sicut locutus est ad patres nostros. Memoriam patrum quibus hæc salus revelata est faciens, Abraham nominatim exprimit, cui primo ipsa incarnatio manifestata est. Et semini ejus in sæcula. Non tam carne genitis, quam fidei vestigia secutis, quibus adventus Salvatoris in sæcula est promissus, quia ipsa promissio hæreditatis nullo fine claudetur. Nam et usque in finem sæculi credentes non deerunt, et beatitudinis erit gloria perennis.
**1:56 Mansit autem Maria. BEDA. Tandiu mansit, donec videret præcursoris nativitatem, propter quam maxime venerat. Nec causa sola familiaritatis tandiu mansit, sed ut tanto tempore et Elizabeth et Joannis cresceret profectus. Nam si in primo adventu Mariæ, Spiritu sancto sunt repleti, multum est illis superadditum tanta mora mansionis.
††1:59 Die octavo. Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum, facta est. Et sicut illa a reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vitæ nativitatem, et in auctore nostro exhibuit, et in nobis monstravit sperandam. Et vocabant eum. BEDA. Joannis celebrata nativitas, est Novi Testamenti inchoata gratia, etc., usque ad gratiam Evangelii si recte intelligatur exprimit.
‡‡1:62 Innuebant autem patri ejus, etc. Qui innuunt patri de nomine pueri, significant illos qui testimonio legis intendunt astruere gratiam fidei.
§§1:67 Et prophetavit dicens. BEDA. Magna largitas divinæ pietatis. Ecce loquela quæ sola ablata est diffidenti, cum spiritu prophetiæ restituta est credenti.
***1:68 Benedictus. Qui dum bonitatem Dei rogavit, pro liberatione præcursor donatus est. Visitavit. Quod proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat.
†††1:69 Cornu salutis nobis. BEDA. Per cornu quod carnem excedit, cum omnia ossa carne tegantur, regnum Christi significatur, quo mundus et gaudia carnis superantur. In cujus figuram David et Salomon cornu olei, sunt in regni gloriam consecrati, ut prius Saul lenticula.
‡‡‡1:71 Salutem ex inimicis nostris, et de manu, etc. Erexit nobis salutem ex inimicis, et est explanatio superioris versiculi, in quo breviter idem præmiserat: Et erexit cornu salutis nobis.
§§§1:72 Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti, etc. Locutus est, et erexit nobis salutem ad faciendam misericordiam, ut misericordiam quam patribus promisit impleat in nobis, et juramentum quod fecit patribus de liberatione nostra, in nobis per Christum compleatur.
*1:76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare, etc. BEDA. Non mirum si alloquitur infantem octo dierum, etc., usque ad quæ agnoscebat se in filios suscepisse.
†1:79 Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat, etc. Ut per omnia gressus nostrorum operum illuminatoris nostri gratiæ concordent, donec ad mansionem perpetuæ pacis intremus.