*1:1 Prothemata Hebraice VEELLE SEMOTH id est, HÆC SUNT NOMINA; Græce id est, EXITUS.RAB. In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur, figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Isræl de Ægypto corporalis noster exitus de Ægypto spirituali signatur. Per mare Rubrum, et Pharaonis submersionem atque Ægyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem, et Hebræorum liberationum, veri Agni passio et nostra redemptio. De cœlo datur manna, et aqua de petra. Hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6. et doctrina Christi. In monte dantur præcepta atque judicia populo Dei, ut supernis subjiciamur disciplinis. Tabernaculum, et vasa ejus construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesiæ ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus et orationis odoramenta commendantur. Hinc Paulus ait: Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt, etc. I Cor. 10. Hinc quoque Joannes: Facta sunt hæc, inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo Joan. 19.. BED. Veelle Semoth Græce: exodus, exitus vel egressus Latine.
†1:5 Erant igitur omnes animæ eorum quiegressi sunt de femore Jacob, septuaginta, etc. Septuaginta animæ, id est, septuaginta discipuli, cum Jacob, id est, Christo, ingrediuntur in Ægyptum, id est, mundum, missi scilicet ad prædicandum. Aliter, septuaginta animæ Ægyptum ingressæ, mystice in numero remissionis accipiuntur, ut huic scilicet sæculo, quod per Ægyptum figuratur, post tanta peccata detur remissio peccatorum.
‡1:6 Quo mortuo, etc. ISID. in Exod. Sic postquam verus Joseph pro omnibus gustavit mortem, et destruxit eum qui mortis imperium habebat, multiplicatus est populus fidelium. Nisi enim in terra granum mortuum fuisset, solum mansisset. ORIG., hom. 1, in Exod. Si moriatur in te Joseph, id est, mortificationem Christi in te suscipias, et mortifices membra tua peccato, multiplicantur in te filii Isræl, sensus scilicet boni et spirituales. Si enim sensus carnis mortificentur, sensus animæ crescunt, et morientibus in te vitiis, virtutes augentur, et terra et multiplicat in operibus bonis, quæ per officium corporis ministrantur. Paulum multiplicaverat terra, qui dicebat: Permanere autemin carne magis necessarium est propter vos. Dum enim manet in terra, id est in carne sua, multiplicatur credendo Ecclesia, acquirendo populum Deo, et ab Hierusalem usque ad Illyricum Evangelium prædicando.
§1:8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, etc. ORIG. Allegorice. Hic est diabolus, qui dixit in corde suo: Non est Deus; qui genti suæ, id est apostatis angelis, dicit: Ecce populus filiorum Isræl, eorum scilicet qui possunt mente Deum videre, potentior est nobis: Venite, opprimamus eum sapienter. Sentit diabolus quia magnus sit populus Isræl, et fortior ipso, quia sæpe congressus est, sæpe superatur. Scit Jacob luctatum esse, et adjutorio angeli obtinuisse contra adversarium, et invaluisse cum Deo. Aliorum quoque sanctorum luctas sensit, spiritualia certamina pertulit: timet ne quando eveniat bellum, et consentiant adversariis ejus, et divictis eis [devicto eo] discedant de terra sua. Videtur mihi ex his quæ patriarchis et prophetis de adventu Christi indicata fuerant, quia sentit venturum qui exuat principatus ejus et potestates, cum fiducia triumphet eos et affligat in ligno crucis. RAB. in Exod., tom. 2. In Chronicis Eusebii et Hieronymi legimus, etc., usque ad et in mari Rubro periit, multi Pharaones fuerunt. ORIG. homil. 1. Moraliter. Primum requirere volo quis est rex in Ægypto qui scit Joseph, et qui nescit. Dum enim ille regnaret qui sciebat Joseph, non dicuntur afflicti filii Isræl, neque in luto et latere consumpti; neque masculi eorum necati, et feminæ vivificatæ; sed cum cœpit regnare, qui non noverat Joseph. Si Dominus regit nos, et sensus mentis vel animæ nostræ illuminatur a Deo, memorans Christum resurrexisse a mortuis, in Ægypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum justitia tenet, et filios Isræl, id est sensus rationabiles vel virtutes, in luto et latere non consumit, nec curis terrenis atterit. Si horum memoriam sensus noster perdiderit, Christum nescierit: tunc sapientia carnis, quæ est inimica Deo, succedit in regnum; alloquitur gentem suam, id est corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium vocatis, deliberat contra filios Isræl, quomodo circumveniantur, opprimantur luto, et latere affligantur; mares exponant, feminas alant, ædificent civitates Ægyptii et civitates munitas. Nec putandum est divinos libros Ægyptiorum gesta narrare sine causa: sed quæ scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt Rom. 15., ut qui hæc audis, si forsitan baptizatus es et annumeratus inter filios Isræl, et suscepisti in te Dominum regem, et post hæc volueris declinare et opera sæculi agere, actus terræ et lutea explere ministeria: scias quia surrexit in te rex alius, qui nescit Joseph, rex Ægypti; ipse te cogit ad opera sua, et laterem operari et lutum; ipse, superappositis magistris et compulsoribus, ad opera terrena flagellis agit, ut ædifices illi civitates; per sæculum discurrere facit maris, et terræ elementa pro cupiditate turbare: forum litibus pulsare et pro exiguo terræ cespite propinquos jurgiis fatigare; castitati insidiari, decipere innocentiam, domi fœda, foris crudelia, intra concientiam flagitiosa committere; in hujusmodi scito te regi Ægypti militare, quod est mundi hujus spiritu agi.
**1:11 Præposuit itaque eis, etc. ORIG. Diabolus, convocata gente sua, opprimere cupit rationabilem sensum, qui nunc figuraliter dicitur Isræl: præficit magistros operum, qui cogant eos discere opera carnis, secundum illud psalmi CV: Commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum. Docet ædificare civitates Pharaoni. Phitom, quæ significat os defectionis, vel abyssi; et Ramesses, quæ est commotio tineæ, et On, id est Heliopolis, quæ dicitur civitas solis. Deficit os, cum mendacium loquitur a veritate et probationibus. Ille ab initio mendax fuit, et ideo tales civitates vult sibi ædificari: os abyssi, quia abyssus perditionis ejus est locus; alia ejus civitas est commotio tineæ: qui enim eum sequitur, ibi thesaurizat ubi tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur Matth. 6.. Civitatem quoque Solis ædificat, falso nomine transfigurans sein angelum lucis. In his occupat mentes, quæ factæ sunt ut videant Deum. Prospicit tamen imminere sibi bella et maturum gentis suæ exitium; ideo dicit, Gens Isræl valet super nos, utinam et nos sentiat valere super se: ut scilicet cogitationes, et concupiscentias malas, quas immittit, non suscipiam sed jacula ignita scuto fidei repellam, et in omnibus quæ suggesserit, dicam: Vade retro, Satana: scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies Matth. 4.. Sed et hoc quod dicit, Ne forte accidat nobis bellum, et consentiant hi cum adversariis nostris, ex propheticis vocibus prævidet sibi venturum bellum, et derelinquendum se a filiis Isræl, et quod consentiant adversario ejus, et adjiciantur ad Dominum. Hoc est quod Jeremias ait cap. 17.. Clamavit perdix, congregavit quæ non peperit, fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum ejus derelinquent eum, et in novissimis suis erit stultus. Intelligit ergo perdicem se, quæ non peperit, congregasse; et quod hi, quos sine judicio congregavit, relinquent eum, et sequentur Christum, qui genuit. Ipse stultus remanebit, cum ad factorem suum et parentem universa creatura confugerit; ideo indignatur, dicens: Ne expugnantes nos exeant de terra nostra. Non vult nos exire de terra sua, ut semper portemus imaginem terreni: ne eo relicto fugiamus ad eum qui præparavit regnum cœlorum, relinquentes imaginem terreni, et suscipientes imaginem cœlestis. Ideo statuit magistros operum, qui artes suas doceant, et nos artifices malitiæ faciant. Et quia sunt multi magistri malitiæ, quos præfecit Pharao, qui imperant, exigunt, extorquent terrena opera: ideo Christo veniente fecit alios doctores contra illos pugnantes, qui subjicientes omnes principatus eorum, et potestates, et virtutes, defendant a violentia filios Isræl, et doceant Isrælitica opera, et mente videre Deum; relinquere opera Pharaonis, exire de terra Ægypti, Ægyptios mores et totum veterem hominem cum actibus suis exuere, et induere novum, qui secundum Deum creatus est. ISID. Isræl populum Christianum, Pharao diabolum significat: qui luti et lateris imponit gravissimum jugum, servitutem scilicet terreni et lutulenti operis; admistis paleis, id est, levibus et irrationabilibus factis: ut omnibus onere peccatorum oppressis, nemo sit qui regnum ejus disperdat aut vincat.
††1:15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus, etc. ORIG., hom. 2. Hæc non solum in mundo, qui Ægyptus spiritualiter dicitur, sed in unoquoque nostrum deprehendimus: princeps hujus mundi non vult vivificari masculos, sed feminas; in femina caro et affectus carnis designatur: vir autem rationabilis est sensus, et intellectualis est spiritus, qui potest cœlestia capere, Deum intelligere, quæ sursum sunt quærere. Hunc odit princeps Ægypti et necari cupit; cupit autem quæ carnis sunt, vivere, et quæ ad materiam pertinent corporalem, hæ non solum vivere, sed augeri et excoli: vult enim ut omnes carnalia sapiant, temporalia et quæ sunt super terram quærant; nemo levet ad cœlum oculos; nemo requirat unde huc venerit; nemo patriam paradisum recordetur. Cum ergo videris homines in voluptatibus vitam ducere, luxu fluitare, conviviis et impudicitiis operam dare, scito quia in his rex Ægypti masculos necat, et vivificat feminas. Si vero unum de mille ad Deum converti, oculos sursum erigere, æterna quærere, odisse delicias et luxuriam, amare continentiam: istum quasi masculum necari cupit Pharao, persequitur, mille machinis oppugnat; odit tales, vivere in Ægypto non sinit. Inde est quod in hoc mundo servi Dei habentur contemptui, expositi contumeliis; inde in eos odia et persecutiones concitantur. Obstetricibus. ORIG., ibid. Iste etiam obstetrices corrumpere nititur. Quarum una vocabatur Sephora, id est, passer; altera Phua, scilicet rubens vel verecunda; per has necari mares et vivificari feminas quærit: sed et timebant obstetrices Deum, et non sicut præcepit eis, fecerunt. Obstetrices docuerunt ante nos quamdam rationabilis eruditionis formam tenere. Obstetrices enim medicæ sunt, et tam masculos nascentes quam feminas fovent. Eruditio ergo communis est rationabilis scientia, et ad omnem pene pervenit sensum, omnes instruit et fovet. Si quis in ea virilis animi fuerit, qui velit cœlestia quærere, divina sectari, velut medicatus et fortis, per has eruditiones ad divirorum intelligentiam paratior veniret. Est enim una, velut passer, quæ celsiora docet, et rationabilis doctrinæ pennis in altum provocat; altera, rubens vel verecunda, moralis est, mores componit, verecundiam docet et honestatem. Mihi tamen quia dicit Scriptura de his quod timuerunt Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti videntur utriusque Testamenti figuram servare, et Sephora, quæ passer interpretatur, legi, quæ spiritualis est, convenire: Phua vero, quæ rubens vel verecunda, indicare Evangelia, quæ Christi sanguine rubent, et per universum mundum passionis cruore rutilant. Ab his ergo animæ quæ nascuntur in Ecclesia, velut obstetricibus medicantur, quia de Scripturis cuncta eruditionis medicamina conferuntur. Tentat tamen Pharao per has necare masculos, cum studiosis in divinis Scripturis hæreses et prava dogmata suggerit. Sed stat immobile fundamentum Dei. Timent enim obstetrices Deum, id est, timorem Dei docent, qui est initium sapientiæ. Sic competentius aptatur quod sequitur, quia timebant obstetrices Deum, fecerunt sibi domos. Quod secundum litteram, nullam consequentiam habet: non enim propterea domus fit, quia timetur Deus. Si autem videas quomodo Scripturæ Novi et Veteris Testamenti timorem Dei docentes domos Ecclesiæ faciant, et totum orbem domibus orationis impleant, rationabiliter scriptum videbitur. Sic ergo istæ obstetrices, quia timent Deum, id est, timorem Dei docent, non faciunt præceptum regis Ægypti, sed vivificant masculos, nec tamen dicitur quia paruerunt feminas vivificantes. Ego autem confidenter dico, non vivificant feminas. Neque enim vitia aut luxuria in Ecclesia docentur, aut peccata nutriuntur, quod vult Pharao cum vivificari feminas jubet, sed sola virtus excolitur et nutritur. Verum hæc ad unumquemque referamus. Si times Deum, non facias præceptum regis Ægypti: ille enim præcipit ut in deliciis vivas, præsentia concupiscas; tu, si times Deum, et exhibes officium obstetricis, animæ tuæ si conferre cupis, vivificas masculos, id est, interiorem hominem, qui in te est, medicaris et foves, et per actus et intellectus bonos vitam acquiris æternam.
‡‡1:16 Si masculus fuerit, etc. ISID. Allegorice. Jubet Pharao masculos occidi, feminas vivere: sic diabolus, ne possit robur fidei prævalere, interfectis virtutibus, vult vitia vivere, fortesque et viriles animi sensus, quibus divina sapimus, id est, rationem, prudentiam, constantiam, innocentiamque, et fidem nititur occidere; et quod femineum, imbecillum, fragile et pronum est ad vitia, cupit superesse, id est, ambitionem, violentiam, libidinem, iracundiam, et his similia, quæ feminarum figura sunt.
§§1:19 Quæ responderunt, etc. AUG. in Gen., tom. 3. Quæritur utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, etc., usque ad quorum autem jam conversatio in cœlis est, non eos æstimo linguæ modum circa veritatem falsitatemque exemplo obstetricum debere informare. GREG., Moral., lib. 38, cap. 2, 3. Summopere cavendum est mendacium, etc., usque ad parcendo enim conatæ sunt infantium vitam tegere, mentiendo, suam. AUG., in lib. de Locutionibus in Exod., tom. 3. Et quia timuerunt obstetrices Deum, etc., usque ad ut ad ipsam domum faciendam pertinere videatur, quod consequenter a Laban merces statuenda proponitur.
***1:22 Præcepit ergo Pharao, etc. ORIG., homil. 2. Ægyptii, quibus hic præcepit Pharao ut feminas tantum vivificent, oderant masculos. Oderunt enim virtutes, vitia nutrierunt. Nunc quoque insidiantur Ægyptii, si nascatur masculus Hebræis, ut statim interficiant, nisi caveant, observent et occultent. Refert Scriptura quod de tribu Levi aliquis genuit masculum, et vidit infantem esse elegantem et occultavit eum. Ne ergo justitiam nostram faciamus coram hominibus, sed clauso ostio oremus Patrem nostrum in occulto, et nesciat sinistra quid faciat dextera, ne diripiatur ab Ægyptiis, invadatur, fluctibus submergatur. Si facio eleemosynam quia est opus Dei, masculum genero; sed si laudem ab hominibus quæro, et non occulto, rapitur ab Ægyptiis, in flumen mergitur, et tanto labore tantoque studio Ægyptiis masculum genui. Quidquid feminini HIERON., in Ecclesiasten., c. 3. Ubicunque in Scripturis femina legitur et sexus fragilior, ad materiæ intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos nasci, sed feminas, quæ materiæ sunt vicinæ, et contrario nullus sanctorum nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaat, qui in peccatis mortuus est, omnes filias genuit: Jacob unius filiæ pater est, et ob ipsam periclitatur.