INCIPIT LIBER IOSUE BENNUN ID EST IESU NAVE
1
Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei:* Præfatio Hebraice JEHOSUA PROTHEMATA IN LIBRUM JOSUEHIERON., Div. Biblioth., tom. 8, col. 461. Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi fœnore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, etc. ADAMANTIUS, hom. 1 in Josue. Donavit Deus nomen quod est super omne nomen Jesu Christo: hoc autem est Jesus. Ideo in nomine Jesu omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium et infernorum. Et quia hoc est nomen super omne nomen, idcirco nullis retro generationibus nominatum est. In Genesi justos multos legimus, et nullus eorum nominatus est Jesus. In Exodo hoc primum invenio Exod. 17., etc., usque ad dum peccamus, et regnant in nobis vitia passionum, quamvis relictis idolis ab Ægypto exisse videamur, opprobrium tamen Ægypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium, iræ, superbiæ, invidiæ, libidinis et hujusmodi, abstergentur opprobria Ægypti, et translatus in terram promissionis, cœlestem hæreditatem accipies per Jesum Christum Dominum nostrum. Moyses servus meus mortuus est: surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israël. Moses servus ADAMANT., hom. 2 in Josue. Moses famulus meus mortuus est. Adverte quomodo regnat Jesus, etc., usque ad spiritualis Moses est qui vivit in spiritu. Surge et transi, etc. Nunc ergo exsurgens, transi Jordanem istum, etc. Vide quomodo minister fuerit Mosi Jesus Filius Dei. Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege Gal. 4., quia factus sub lege Mosi, factus est minister Mosi. Et factus est Christi minister circumcisionis ad confirmandas promissiones Patrum. Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi. Omnem locum, etc. Orig., hom. 2 in Jos. Littera legis humi posita est, et deorsum jacet, etc., usque ad ut non solum efficiaris hæres Dei, sed cohæres Christi. A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.§ A deserto et Libano, etc. ORIG., ibid. Eremum et Antilibanum. Non dixit Libanum, sed Antilibanum, etc., usque ad Ecclesia ex gentibus congregata per Jesum Christum. AUG., quæst. 1 in Josue, tom. 3. Ex hoc testimonio et aliis probatur Moses defunctus, ut Dei famulus et Deo placens, quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. Ex quo datur intelligi Deum etiam in bonis servis suis aliqua corporaliter vel temporaliter vindicare, et tamen eos inter vasa honesta et utilia habere. Præcepitque Josue. AUG., quæst. 2. Quæritur quomodo hoc præcepit, postquam Dominus exhortatus est eum, etc., usque ad dispositio ejus Jethro suggerente divinitus mutatur. Rubenitis quoque. ADAMAN., hom. 3 in Josue. Consideremus quam formam teneant duæ et semis tribus, etc., usque ad qui terram fluentem lac et mel in amaritudine malitiæ detinent. Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ: sicut fui cum Moyse, ita ero tecum: non dimittam, nec derelinquam te. Confortare, et esto robustus: tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis. Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis. Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo: sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo: tunc diriges viam tuam, et intelliges eam. Ecce præcipio tibi: confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere: quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris. 10 Præcepitque Josue principibus populi, dicens: Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite: 11 Præparate vobis cibaria: quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis. 12 Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse, ait: 13 Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens: Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram. 14 Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem: vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis, 15 donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis: et sic revertimini in terram possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum. 16 Responderuntque ad Josue, atque dixerunt: Omnia quæ præcepisti nobis, faciemus: et quocumque miseris, ibimus. 17 Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi: tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse. 18 Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.

*1:1 Præfatio Hebraice JEHOSUA PROTHEMATA IN LIBRUM JOSUEHIERON., Div. Biblioth., tom. 8, col. 461. Tandem finito Pentateucho Moysi, velut grandi fœnore liberati, ad Jesum filium Nave manum mittimus, etc. ADAMANTIUS, hom. 1 in Josue. Donavit Deus nomen quod est super omne nomen Jesu Christo: hoc autem est Jesus. Ideo in nomine Jesu omne genu flectitur, cœlestium, terrestrium et infernorum. Et quia hoc est nomen super omne nomen, idcirco nullis retro generationibus nominatum est. In Genesi justos multos legimus, et nullus eorum nominatus est Jesus. In Exodo hoc primum invenio Exod. 17., etc., usque ad dum peccamus, et regnant in nobis vitia passionum, quamvis relictis idolis ab Ægypto exisse videamur, opprobrium tamen Ægypti non est ablatum a nobis. Si vero secundo fueris circumcisus, abscideris a te omne vitium, iræ, superbiæ, invidiæ, libidinis et hujusmodi, abstergentur opprobria Ægypti, et translatus in terram promissionis, cœlestem hæreditatem accipies per Jesum Christum Dominum nostrum.

1:2 Moses servus ADAMANT., hom. 2 in Josue. Moses famulus meus mortuus est. Adverte quomodo regnat Jesus, etc., usque ad spiritualis Moses est qui vivit in spiritu. Surge et transi, etc. Nunc ergo exsurgens, transi Jordanem istum, etc. Vide quomodo minister fuerit Mosi Jesus Filius Dei. Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege Gal. 4., quia factus sub lege Mosi, factus est minister Mosi. Et factus est Christi minister circumcisionis ad confirmandas promissiones Patrum.

1:3 Omnem locum, etc. Orig., hom. 2 in Jos. Littera legis humi posita est, et deorsum jacet, etc., usque ad ut non solum efficiaris hæres Dei, sed cohæres Christi.

§1:4 A deserto et Libano, etc. ORIG., ibid. Eremum et Antilibanum. Non dixit Libanum, sed Antilibanum, etc., usque ad Ecclesia ex gentibus congregata per Jesum Christum. AUG., quæst. 1 in Josue, tom. 3. Ex hoc testimonio et aliis probatur Moses defunctus, ut Dei famulus et Deo placens, quamvis in eo illa vindicta completa sit, ne terram promissionis intraret. Ex quo datur intelligi Deum etiam in bonis servis suis aliqua corporaliter vel temporaliter vindicare, et tamen eos inter vasa honesta et utilia habere. Præcepitque Josue. AUG., quæst. 2. Quæritur quomodo hoc præcepit, postquam Dominus exhortatus est eum, etc., usque ad dispositio ejus Jethro suggerente divinitus mutatur. Rubenitis quoque. ADAMAN., hom. 3 in Josue. Consideremus quam formam teneant duæ et semis tribus, etc., usque ad qui terram fluentem lac et mel in amaritudine malitiæ detinent.