INCIPIT LIBER DABREIAMIN
ID EST VERBA DEIRUM
QUI GRÆCE DICITUR PARALIPOMENON
1
Adam, Seth, Enos, Cainan, Malaleel, Jared, Henoch, Mathusale, Lamech, Noë, Sem, Cham, et Japtheth.* Nœ. RAB. in Paral., tom. 3. Decimus ab Adam Nœ, et in Genesi et in Paralipomenis monstratur, et apte decimus, quia perfectus est. Unde, Nœ vir justus erat et perfectus in generationibus suis, etc. Gen. 6. Hic genuit Sem, Cham et Japheth, per quos post diluvium rediviva hominum dilatatur progenies. Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras. Filii Japheth. HIER. Hi possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Syriæ Cheles et Ciliciæ montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa, usque ad Gadara nomina locis et gentilibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, permanent cætera. Thubal. RAB. Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur. Mosoch. ID. Cappadoces, unde urbs eorum usque hodie Masacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Gapthorim Cappadoces arbitrantur. Porro filii Gomer: Ascenez, et Riphath, et Thogorma. Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim. Filii autem. GREG. Ab his divisæ sunt insulæ nationum, linguæ, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Græcis nascuntur Elisæi, qui et Æolides. Unde ista lingua Græce Æolis dicitur. Tharsis. RAB. Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosa Act. 22.. Cethim. ID. A quo Cithæi, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie. Dodanim. ID. Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Græcum Phlegonta cæterosque, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque maritimas Græcis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum. Filii Cham: Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.§ Phut. ID. Libyes, a quo et Mauritaniæ fluvius Phut dicitur, et regio Phutensis. Multi autem scriptores tam Græci quam Latini hujus rei testes sunt. Quare autem in una climatis parte antiquum Libyæ nomen permanet, et reliqua terra dicatur Africa, non est hujus temporis disserere. Filii autem Chus: Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma: Saba, et Dadan.** Saba. ID. A quo Sabæi, interpretatur nunc Saba Arabia, unde in psal. LXXI ubi habemus: Reges Arabum et Saba; in Hebræo habetur: Reges Saba et Saba, primum per Schin, secundum per Samech. 10 Chus autem genuit Nemrod: iste cœpit esse potens in terra.†† Iste cœpit esse potens in terra. Quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit. Unde Josephus: Fecit autem eos elatos ad injuriam Dei atque contemptum. Nemrod, filius Cham, filii Nœ, qui, cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat hominibus ut non Deo suam felicitatem, sed propriæ virtuti ascriberent. Sic homines a Dei timore revocabat, ut spem in propria virtute poneret. Ideoque putabant Deum interminari diluvium. Unde turrim ædificari suadebant quam aqua non posset ascendere. Multitudo autem prompta erat ut obediret Nemrod, grave putans servitium obsequi Deo. Regnavit autem Nemrod in Babylone et in Areth. Hæc est Edessa et Macha quæ est Nisibis et in Chalamne, quæ a Seleuco rege Seleucia dicta est, vel quæ nunc Thesiphon dicitur. 11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,‡‡ Mesraim autem genuit. RAB. Exceptis Laabim, a quibus Libyes nominati sunt, qui prius Phutæi, et Castium, qui post Philisthiim dicti sunt, quos nos corrupte Palæstinos dicimus. Cæteræ gentes ignoratæ sunt nobis, quia bello Æthiopico subversæ in oblivionem præteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Ægypti. 12 Phetrusim quoque, et Casluim: de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim. 13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque, 14 et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,§§ Gergezæum, Hevæum. Hic condidit Archas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani, a quo haud procul alia civitas fuit nomine Sim, quæ vario eventu subversa bellorum, nomen tantum loco pristinum reservavit. 15 Hevæumque et Aracæum, et Sinæum. 16 Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.*** Aradium quoque. A quo Aradii, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phœnicis littore separatam. Et Samareum. A quo Syriæ Cheles Samariæ civitas, nunc quoque tam a Syris quam ab Hebræis ut prius apud veteres appellatur. Hamathæum. RAB. A quo Emath civitas. Hanc Macedones qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Alii Antiochiam ita dictam putant. Alii non vere opinionem suam verisimili vocabulo consulentes, Emaus primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant, et eamdem apud veteres Emath. 17 Filii Sem: Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.††† Filii Sem, etc. Hi ab Euphrate partes Asiæ usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Ælam a quo principes Persidis. Hus et Hul. Vel Us, Trachonitidis et Damasci conditor inter Palæstinam et Cælesyriam tenuit principatum, a quo terra Hus de qua Job fuit; unde, secundum LXX, vir erat in regione Ausiti de nomine Job quasi Husitide. 18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber. 19 Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Jectan.‡‡‡ Phaley. RAB. Vaticinio quodam. Phaleg enim divisio, quia in diebus ejus, linguæ in Babylone divisæ sunt. Narrat autem Philo in libro Quæstionum super Genesim, quod ex tribus filiis Nœ, adhuc ipso vivente, nati sunt tredecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos habentes super se duces. Filii Sem, Jectan ducem; filii Cham, Nemroth; filii Japhet, Suphene. Post obitum vero Nœ, convenerunt duces cum agminibus suis in campum Sennaar, ut ibi turrim construerent. Cum autem ædificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies, et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Cum vero magistri lapides quærebant, ministri aquam afferebant, et cum illi quærebant aquam, illi afferebant stipulam. Sicque frustrata cogitatione cessaverunt ædificare et dispersi sunt super faciem terræ. 20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,§§§ Jectan autem. HIERON. Harum gentium posteriora nomina invenire non potui, sed usque in præsens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum, vel quæ mutata sunt ignorantur; possederunt autem a Cofene fluvio omnem Indiæ regionem quæ vocatur Hieria. 21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla, 22 Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon 23 et Ophir, et Hevila, et Jobab: omnes isti filii Jectan. 24 Sem, Arphaxad, Sale,* Sem, Ar. RAB. Sicut in principio ab Adam usque ad Nœ decem generationes posuit; ita a Sem usque ad Abram, non sine sacramenti mysterio. 25 Heber, Phaleg, Ragau, 26 Serug, Nachor, Thare, 27 Abram: iste est Abraham. 28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel. 29 Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam, Primogenitus. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Duodecim filii nascuntur Ismæli: primogenitus Nabaioth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabaiothena dicitur: quæ pars est Arabiæ. Nam familiæ ipsorum oppidaque et pagi, ac minuta castella et tribus horum appellatione celebrantur ab una ex eis Cedar in deserto: et Duma alia regio, et Thebaram ad Austrum, et Cedema ad Orientalem plagam. 30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema, 31 Jetur, Naphis, Cedma: hi sunt filii Ismahelis. 32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit: Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan: Saba, et Dadan. Filii autem Dadan: Assurim, et Latussim, et Laomim. Ceturæ. RAB. Quasi copulatæ, unde suspicantur Hebræi eam esse Agar quæ, mortua Sara, de concubina transierit in uxorem, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse. ID. Filii autem Cæturæ, juxta historicos Hebræorum, occupaverunt Troconitidem, alii Traconitidem et Arabiam: quæ nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos. Assurim. Ab Assurim Syrios quidam vocatos contendunt, et a plerisque filiis Abrahæ de Cetura occupatas esse Indiæ regiones. 33 Filii autem Madian: Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ.§ Epher. RAB. Hic dicitur contra Libyam exercitum duxisse, ibi victor consedisse, posterosque ex nomine ejus Africam nuncupasse. 34 Genuit autem Abraham Isaac: cujus fuerunt filii Esau, et Israël. 35 Filii Esau: Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core. 36 Filii Eliphaz: Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.** Thamna. Quæritur, cum Thamna in Genesi legatur concubina esse Eliphaz de genere Horrhæorum, qui apud Idumæos habitaverunt in terra Seir, quæ peperit ei Amalec, quomodo inter filios numeretur, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror Lotam filii Seir, qui et Edom? Sed Seir Hebraice pilosus dicitur, qui fuit in modum pellis hispidus. Edom autem Hebraice rubeus vel fulvus. Ab eo igitur quod rubeo cibo vendidit primogenita sua, Edom vocatus est. Hebræi vero ita solvunt. Dicunt Thamnam concubinam fuisse Eliphaz, et generasse ei Amalec, sed tanquam filiam inter filios ab ipso fuisse educatam. 37 Filii Rahuel: Nahath, Zara, Samma, Meza. 38 Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan. 39 Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna. 40 Filii Sobal: Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon: Aja et Ana. Filii Ana: Dison.†† Aliam, qui de genere Horrhæorum est. In Genesi scribitur, Aluham, id est exaltatus. In Paralipomenis vero Alian, id est ejectus, significans quia Horrhæi exaltati sunt antequam Edom terram eorum caperet, post vero ejecti. Sephi. HIERON. Id est, unipes. In Genesi Sepho, id est, bipes; utrumque tamen per schin litteram. Bipes autem dicitur, quia a processu temporis multitudine sobolis majorem efficaciam habuerit quam in primis. 41 Filii Dison: Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.‡‡ Hamran. In Paralipomenis Hamram, id est rubricatus, sordidus vel tumulentus. In Genesi Amdan, id est concupiscibilis; sed utraque unius hominis nomina sunt. 42 Filii Eser: Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan: Hus et Aran.§§ Jacan. RAB. Jacan filius Aser de genere Horræorum, in Genesi Acan nominatur, id est tribulator. In Paralipomenis Jacan, id est tribulatus. Variis enim eventibus nomina commutantur, ut varia mysteria significentur. 43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor: et nomen civitatis ejus, Denaba.*** Denaba. Civitas Hala filii Beor regis Edom, post quem regnavit Jobab. Est tamen usque hodie villa Denaba, in octavo milliario Areopoleos, pergentibus Armonem, et altera Denaba super montem Phegor, in septimo lapide Jebus. Hieronymus de Jesbii. 44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.††† Jobab filius Zaræ, quem Job esse suspicantur. Sed Hebræi afferunt eum de stirpe Nachor esse progenitum; Philo autem, in libro Quæstionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam, filiam Jacob: et ante tentationis suæ certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui exstincti sunt in tentatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias prædictas uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt quæ priorum, id est, Eliphaz, Armœ, Diasath, Philasia, Dipharceluth, Thelon, filiarum vero Meru, Lizath, Zeli. Bosra, etc. Quæ est Bosor civitas in deserto trans Jordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumeæ, de qua dicitur: Fulvida vestimenta ejus ex Rosor 45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.‡‡‡ Themanorum. Theman regio a Theman filio Eliphaz sortita vocabulum. Est usque hodie villa Theman, distans ab urbe Petra quinque millibus, et ubi Romanorum militum præsidium sedit, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum: unus quoque filiorum Ismæl appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur. 46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab: et nomen civitatis ejus Avith.§§§ Madian, civitas a minimo filiorum Abraham et Cethuræ sic vocata. Est autem trans Arabiam in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri, unde vocantur Madianæi, et Madianæa regio. Filiæ quoque soceri Moysi filiæ Madian dicuntur; sed hæc alia civitas est ononymos ejus juxta Armonem et Areopolim, cujus adhuc ruinæ monstrantur. 47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca. 48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.* Rohoboth. Urbs est juxta fluvium ubi erat rex Edom, et usque hodie est præsidium in regione Gabalena, et vicus grandis qui sic vocatur. 49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor. 50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad: cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab. Matred filiæ, etc. Duæ matres hic numerantur, ad significandum mysterium, ut aurifex genuisset dispensatricem, et dispensatrix Domini benignitatem, quia ex profunditate sensus nascitur facunda locutio quæ fidem mundam gratiam Dei promeretur gignere in cordibus auditorum. 51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth, Duces, etc. Notandum quod prius reges dixit de Edom, postea duces cum prius fuerunt: quorum quasdam matres nominat, ut Oolibama et Thamna. Dux Aliha. Alva in Genesi legitur, cujus interpretatio elevatio; in Paralipomenis Aliha, id est, super eam. 52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon, 53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar, 54 dux Magdiel, dux Hiram: hi duces Edom.

*1:4 Nœ. RAB. in Paral., tom. 3. Decimus ab Adam Nœ, et in Genesi et in Paralipomenis monstratur, et apte decimus, quia perfectus est. Unde, Nœ vir justus erat et perfectus in generationibus suis, etc. Gen. 6. Hic genuit Sem, Cham et Japheth, per quos post diluvium rediviva hominum dilatatur progenies.

1:5 Filii Japheth. HIER. Hi possederunt terram in Asia, ab Amano et Tauro Syriæ Cheles et Ciliciæ montibus usque ad flumen Thanaim. In Europa, usque ad Gadara nomina locis et gentilibus relinquentes, e quibus postea immutata sunt plurima, permanent cætera. Thubal. RAB. Hiberes qui et Hispani, a quibus Celtiberia, licet quidam Italos suspicentur. Mosoch. ID. Cappadoces, unde urbs eorum usque hodie Masacha dicitur. Septuaginta vero interpretes Gapthorim Cappadoces arbitrantur.

1:7 Filii autem. GREG. Ab his divisæ sunt insulæ nationum, linguæ, cognationes et gentes. De Ionibus, id est Græcis nascuntur Elisæi, qui et Æolides. Unde ista lingua Græce Æolis dicitur. Tharsis. RAB. Hos Josephus Cilices arbitratur, unde et metropolis eorum Tharsis dicitur, Paulo apostolo gloriosa Act. 22.. Cethim. ID. A quo Cithæi, alias Cithii a quibus urbs Cypri Cithia, alias Cithium dicitur usque hodie. Dodanim. ID. Rhodii, sic enim LXX transtulerunt. Legamus Varronis de antiquitatibus libros et Sinnii Capitonis, et Græcum Phlegonta cæterosque, et videbimus omnes pene insulas et totius orbis littora, terrasque maritimas Græcis accolis occupatas: qui ab Amano et Tauro omnia maritima usque ad oceanum possidere Britannicum.

§1:8 Phut. ID. Libyes, a quo et Mauritaniæ fluvius Phut dicitur, et regio Phutensis. Multi autem scriptores tam Græci quam Latini hujus rei testes sunt. Quare autem in una climatis parte antiquum Libyæ nomen permanet, et reliqua terra dicatur Africa, non est hujus temporis disserere.

**1:9 Saba. ID. A quo Sabæi, interpretatur nunc Saba Arabia, unde in psal. LXXI ubi habemus: Reges Arabum et Saba; in Hebræo habetur: Reges Saba et Saba, primum per Schin, secundum per Samech.

††1:10 Iste cœpit esse potens in terra. Quia insuetam tyrannidem primus arripuit. Hic fuit robustus venator coram Domino, quia homines a Dei cultura avertit. Unde Josephus: Fecit autem eos elatos ad injuriam Dei atque contemptum. Nemrod, filius Cham, filii Nœ, qui, cum esset audacior et manu fortissimus, suadebat hominibus ut non Deo suam felicitatem, sed propriæ virtuti ascriberent. Sic homines a Dei timore revocabat, ut spem in propria virtute poneret. Ideoque putabant Deum interminari diluvium. Unde turrim ædificari suadebant quam aqua non posset ascendere. Multitudo autem prompta erat ut obediret Nemrod, grave putans servitium obsequi Deo. Regnavit autem Nemrod in Babylone et in Areth. Hæc est Edessa et Macha quæ est Nisibis et in Chalamne, quæ a Seleuco rege Seleucia dicta est, vel quæ nunc Thesiphon dicitur.

‡‡1:11 Mesraim autem genuit. RAB. Exceptis Laabim, a quibus Libyes nominati sunt, qui prius Phutæi, et Castium, qui post Philisthiim dicti sunt, quos nos corrupte Palæstinos dicimus. Cæteræ gentes ignoratæ sunt nobis, quia bello Æthiopico subversæ in oblivionem præteritorum nominum pervenere. Possederunt autem terram a Gaza usque ad extremos fines Ægypti.

§§1:14 Gergezæum, Hevæum. Hic condidit Archas oppidum contra Tripolim in radicibus Libani, a quo haud procul alia civitas fuit nomine Sim, quæ vario eventu subversa bellorum, nomen tantum loco pristinum reservavit.

***1:16 Aradium quoque. A quo Aradii, qui Aradum insulam possederunt angusto freto a Phœnicis littore separatam. Et Samareum. A quo Syriæ Cheles Samariæ civitas, nunc quoque tam a Syris quam ab Hebræis ut prius apud veteres appellatur. Hamathæum. RAB. A quo Emath civitas. Hanc Macedones qui post Alexandrum in Oriente regnaverunt, Epiphaniam nuncupaverunt. Alii Antiochiam ita dictam putant. Alii non vere opinionem suam verisimili vocabulo consulentes, Emaus primam ab Antiochia mansionem Edessam pergentibus appellari putant, et eamdem apud veteres Emath.

†††1:17 Filii Sem, etc. Hi ab Euphrate partes Asiæ usque ad Indicum oceanum tenent. Est autem Ælam a quo principes Persidis. Hus et Hul. Vel Us, Trachonitidis et Damasci conditor inter Palæstinam et Cælesyriam tenuit principatum, a quo terra Hus de qua Job fuit; unde, secundum LXX, vir erat in regione Ausiti de nomine Job quasi Husitide.

‡‡‡1:19 Phaley. RAB. Vaticinio quodam. Phaleg enim divisio, quia in diebus ejus, linguæ in Babylone divisæ sunt. Narrat autem Philo in libro Quæstionum super Genesim, quod ex tribus filiis Nœ, adhuc ipso vivente, nati sunt tredecim millia virorum et centum, extra mulieres et parvulos habentes super se duces. Filii Sem, Jectan ducem; filii Cham, Nemroth; filii Japhet, Suphene. Post obitum vero Nœ, convenerunt duces cum agminibus suis in campum Sennaar, ut ibi turrim construerent. Cum autem ædificarent, divisit Deus linguas eorum, et mutavit effigies, et non cognovit quisque fratrem suum, nec audivit linguam proximi sui. Cum vero magistri lapides quærebant, ministri aquam afferebant, et cum illi quærebant aquam, illi afferebant stipulam. Sicque frustrata cogitatione cessaverunt ædificare et dispersi sunt super faciem terræ.

§§§1:20 Jectan autem. HIERON. Harum gentium posteriora nomina invenire non potui, sed usque in præsens, quia procul a nobis sunt, vel ita vocantur ut primum, vel quæ mutata sunt ignorantur; possederunt autem a Cofene fluvio omnem Indiæ regionem quæ vocatur Hieria.

*1:24 Sem, Ar. RAB. Sicut in principio ab Adam usque ad Nœ decem generationes posuit; ita a Sem usque ad Abram, non sine sacramenti mysterio.

1:29 Primogenitus. HIERON., Quæst. in Paral., tom. 3. Duodecim filii nascuntur Ismæli: primogenitus Nabaioth, a quo omnis regio ab Euphrate usque ad mare Rubrum Nabaiothena dicitur: quæ pars est Arabiæ. Nam familiæ ipsorum oppidaque et pagi, ac minuta castella et tribus horum appellatione celebrantur ab una ex eis Cedar in deserto: et Duma alia regio, et Thebaram ad Austrum, et Cedema ad Orientalem plagam.

1:32 Ceturæ. RAB. Quasi copulatæ, unde suspicantur Hebræi eam esse Agar quæ, mortua Sara, de concubina transierit in uxorem, ne senex novis arguatur nuptiis lascivisse. ID. Filii autem Cæturæ, juxta historicos Hebræorum, occupaverunt Troconitidem, alii Traconitidem et Arabiam: quæ nunc vocatur Eidormo, usque ad maris Rubri terminos. Assurim. Ab Assurim Syrios quidam vocatos contendunt, et a plerisque filiis Abrahæ de Cetura occupatas esse Indiæ regiones.

§1:33 Epher. RAB. Hic dicitur contra Libyam exercitum duxisse, ibi victor consedisse, posterosque ex nomine ejus Africam nuncupasse.

**1:36 Thamna. Quæritur, cum Thamna in Genesi legatur concubina esse Eliphaz de genere Horrhæorum, qui apud Idumæos habitaverunt in terra Seir, quæ peperit ei Amalec, quomodo inter filios numeretur, cum in sequentibus legatur ipsa Thamna soror Lotam filii Seir, qui et Edom? Sed Seir Hebraice pilosus dicitur, qui fuit in modum pellis hispidus. Edom autem Hebraice rubeus vel fulvus. Ab eo igitur quod rubeo cibo vendidit primogenita sua, Edom vocatus est. Hebræi vero ita solvunt. Dicunt Thamnam concubinam fuisse Eliphaz, et generasse ei Amalec, sed tanquam filiam inter filios ab ipso fuisse educatam.

††1:40 Aliam, qui de genere Horrhæorum est. In Genesi scribitur, Aluham, id est exaltatus. In Paralipomenis vero Alian, id est ejectus, significans quia Horrhæi exaltati sunt antequam Edom terram eorum caperet, post vero ejecti. Sephi. HIERON. Id est, unipes. In Genesi Sepho, id est, bipes; utrumque tamen per schin litteram. Bipes autem dicitur, quia a processu temporis multitudine sobolis majorem efficaciam habuerit quam in primis.

‡‡1:41 Hamran. In Paralipomenis Hamram, id est rubricatus, sordidus vel tumulentus. In Genesi Amdan, id est concupiscibilis; sed utraque unius hominis nomina sunt.

§§1:42 Jacan. RAB. Jacan filius Aser de genere Horræorum, in Genesi Acan nominatur, id est tribulator. In Paralipomenis Jacan, id est tribulatus. Variis enim eventibus nomina commutantur, ut varia mysteria significentur.

***1:43 Denaba. Civitas Hala filii Beor regis Edom, post quem regnavit Jobab. Est tamen usque hodie villa Denaba, in octavo milliario Areopoleos, pergentibus Armonem, et altera Denaba super montem Phegor, in septimo lapide Jebus. Hieronymus de Jesbii.

†††1:44 Jobab filius Zaræ, quem Job esse suspicantur. Sed Hebræi afferunt eum de stirpe Nachor esse progenitum; Philo autem, in libro Quæstionum super Genesim, narrat his temporibus eum fuisse et accepisse uxorem Dinam, filiam Jacob: et ante tentationis suæ certamen dicit eam septem filios et tres filias illi generasse, qui exstincti sunt in tentatione. Sed ei sanato reddidit Dominus omnia duplicia, et item septem filios et tres filias prædictas uxor genuit, quorum nomina eadem fuerunt quæ priorum, id est, Eliphaz, Armœ, Diasath, Philasia, Dipharceluth, Thelon, filiarum vero Meru, Lizath, Zeli. Bosra, etc. Quæ est Bosor civitas in deserto trans Jordanem in tribu Ruben. Appellatur et alia Bosor civitas Esau in montibus Idumeæ, de qua dicitur: Fulvida vestimenta ejus ex Rosor

‡‡‡1:45 Themanorum. Theman regio a Theman filio Eliphaz sortita vocabulum. Est usque hodie villa Theman, distans ab urbe Petra quinque millibus, et ubi Romanorum militum præsidium sedit, de quo loco fuit Eliphaz rex Themanorum: unus quoque filiorum Ismæl appellabatur Theman. Sciendum autem quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur.

§§§1:46 Madian, civitas a minimo filiorum Abraham et Cethuræ sic vocata. Est autem trans Arabiam in deserto Saracenorum contra orientem maris Rubri, unde vocantur Madianæi, et Madianæa regio. Filiæ quoque soceri Moysi filiæ Madian dicuntur; sed hæc alia civitas est ononymos ejus juxta Armonem et Areopolim, cujus adhuc ruinæ monstrantur.

*1:48 Rohoboth. Urbs est juxta fluvium ubi erat rex Edom, et usque hodie est præsidium in regione Gabalena, et vicus grandis qui sic vocatur.

1:50 Matred filiæ, etc. Duæ matres hic numerantur, ad significandum mysterium, ut aurifex genuisset dispensatricem, et dispensatrix Domini benignitatem, quia ex profunditate sensus nascitur facunda locutio quæ fidem mundam gratiam Dei promeretur gignere in cordibus auditorum.

1:51 Duces, etc. Notandum quod prius reges dixit de Edom, postea duces cum prius fuerunt: quorum quasdam matres nominat, ut Oolibama et Thamna. Dux Aliha. Alva in Genesi legitur, cujus interpretatio elevatio; in Paralipomenis Aliha, id est, super eam.